Auianus fabulae 39

Altre sezioni


Vouerat attritus quondam per proelia miles

      Omnia suppositis ignibus arma dare,

Vel quae uictori moriens sibi turba dedisset,

      Vel quidquid profugo posset ab hoste capi.

5

Interea uotis fors affuit et memor arma

      Coeperat accenso singula ferre rogo.

Tunc lituus rauco deflectens murmure culpam

      Immeritum flammis se docet isse pyrae.

"Nulla tuos, inquit, petierunt tela lacertos,

10

      Viribus affirmes quae tamen acta meis;

Sed tantum uentis et cantibus arma coegi,

      Hoc quoque summisso (testor et astra) sono."

Ille resultantem flammis crepitantibus addens

      "Nunc te maior, ait, poena dolorque rapit;

15

Nam licet ipse nihil possis temptare nec ausis,

      Saeuior hoc, alios quod facis esse malos."

[Non refert an sis mediata uel immediata

      Causa mali, solum lex ad utrumque facit.

Saepe malum postquam fecit quod quisque piauit,

20

      Immunis cusae et criminis esse cupit.]