Ingentem fertur mus quondam paruus oberrans
Ausus ab exiguo laedere dente bouem.
Verum ubi mordaci confecit uulnera rostro,
Tutus in anfractus conditur inde suos.
5
Ille licet uasta toruum ceruice minetur,
Non tamen iratus quem petat esse uidet.
Tunc indignantem iusto sermone fatigans,
Distulit hostiles calliditate minas:
"Non quia magna tibi tribuerunt membra parentes,
10
Viribus effectum constituere tuis.
[Disce tamen breuibus quae sit fiducia monstris,
Vt faciat quicquid paruula turba cupit."]
[Cum diues persona breuem maiorue potestas
Subdere uult sibimet, si nequit, ira tumet.]