Ne credas aliquem, docet ista parabola forte,
Exemplo uacuo credere uelle tibi.
Decipiunt aures pictura oculos<que> poesis,
Crede <uel> huic uel ei falleris hac uel ea.
5
Quid prodest duram <tibi> iacturam parituro
Praesenti quae dat et simili modicum?
Nec pictae tabulae, nec testi credito per se,
Nam pellectus eris, si male credideris.
Est homo <uel> simplex praecellens omnia bruta,
10
Haec cum in multis sint tamen apta iocis.