Certamen longa protractum lite gerebant
Venator quondam nobilis atque leo.
Hi cum perpetuum cuperent in iurgia finem,
Edita continuo forte sepulcra uident.
5
Illic docta manus flectentem colla leonem
Fecerat in gremio procubuisse uiri.
Scilicet affirmas pictura teste superbum
Se fieri: exstinctam nam docet esse feram.
Ille graues oculos ad inania signa retorquens
10
Infremit et rabido pectore uerba dedit:
"Irrita te generis subiit fiducia uestri,
Artificis testem si cupis esse manum.
Quod si nostra nouum caperet sollertia sensum,
Sculperet ut docili pollice saxa leo,
15
Tunc hominem aspiceres oppressum murmure magno,
Conderet ut rabidis ultima fata genis."