Venditor insignem referens de marmore Bacchum
Expositum pretio fecerat esse deum.
Nobilis hunc quidam funesta in sede sepulcri
Mercari cupiens compositurus erat;
5
Alter adoratis ut ferret munera templis,
Redderet et sacro debita uota loco.
"Nunc, ait, ambiguum facies de mercibus omen,
Cum spes in pretium munera dispar agit,
Et me defunctis seu malis tradere diuis,
10
Siue decus busti seu uelis esse deum.
Subdita namque tibi est magni reuerentia sacri
Atque eadem retines funera nostra manu."
[Conuenit hoc illis, quibus est permissa potestas,
An praestare magis, seu nocuisse uelint.]
15
[In damnum alterius spem tu tibi ponere noli,
Fallere qui satagit, fallitur arte sua.]