Auianus fabulae 16

Other sections


Montibus e summis radicitus eruta quercus

      Decidit, insani turbine uicta noti,

Quam tumidis subter decurrens alueus undis

      Suscipit et fluuio praecipitante rapit.

5

Verum ubi diuersis impellitur ardua ripis,

      In fragiles calamos grande residit onus.

Tunc sic exiguo conectens caespite ramos

      Miratur liquidis quod stet arundo uadis:

Se quoque tam uasto necdum consistere trunco,

10

      Ast illam tenui cortice ferre minas.

Stridula mox blando respondens canna susurro

      Seque magis tutam debilitate docet:

"Tu rabidos, inquit, uentos saeuasque procellas

      Despicis et totis uiribus acta ruis.

15

Ast ego surgentes paulatim demoror austros

      Et quamuis leuibus prouida cedo notis;

In tua praeruptus se effundit robora nimbus,

      Motibus aura meis ludificata perit."

Haec nos dicta monent magnis obsistere frustra,

20

      Paulatimque truces exsuperare minas.

[Si fugis in bassum cupias transcendere saepe,

      Alta petunt uenti tutius ima iacent.]