Rusticus impresso molitus uomere terram
Thesaurum sulcis prosiluisse uidet.
Mox indigna animo properante reliquit aratra,
Semina compellens ad meliora boues.
5
Continuo supplex telluri construit aras,
Quae sibi depositas sponte dedisset opes.
Hunc fortuna nouis gaudentem prouida rebus
Admonet indignam se quoque ture dolens:
"Nunc inuenta meis non prodis munera templis
10
Atque alios mauis participare deos;
Sed cum surrepto fueris tristissimus auro,
Me primam lacrimis sollicitabis inops."