Auianus fabulae 11

Altre sezioni


Eripiens geminas ripis cedentibus ollas

      Insanis pariter flumen agebat aquis.

Sed diuersa duas ars et natura creauit:

      Aere prior fusa est, altera ficta luto.

5

Dispar erat fragili et solidae concordia motus,

      Incertumque uagus amnis habebat iter.

Ne tamen allisam confringeret, aerea testa

      Iurabat solidam longius ire uiam.

Illa, timens ne quid leuibus grauiora nocerent,

10

      Et quia nulla breui est cum meliore fides,

"Quamuis securam uerbis me feceris" inquit,

      "Non timor ex animo decutiendus erit;

Nam me siue tibi seu te mihi conferat unda,

      Semper ero ambobus subdita sola malis."

15

[Pauperior caueat sese sociari potenti,

      Namque fides illist cum parili melior.

<>

      Nam fragili fidus nesciat esse potens.]