Caluus eques capiti solitus religare capillos
Atque alias nudo uertice ferre comas,
Ad Campum nitidis uenit conspectus in armis
Et facilem frenis flectere coepit equum.
5
Huius ab aduerso Boreae spiramina praeflant
Ridiculum populo conspiciente caput;
Nam mox deiecto nituit frons nuda galero,
Discolor apposita quae fuit ante coma.
Ille sagax, tantis quod risus milibus esset,
10
Distulit admota calliditate iocum:
"Quid mirum, referens, positos fugisse capillos,
Quem prius aequaeuae deseruere comae?"