Rutilius Namatianus fragmenta duo 1

Altre sezioni


.............. multus satiari ...

      .................. litata Ceres.

Illic ut Genuae mos est frumenta reponi,

      Stant ad nubiferos horrea tuta Notos

5

Atque tenet uigilans hiberna Ligustica miles,

      Qui gerit in medium lanea terga suem.

Accipimur stabulo: diues propola ministrat,

      Dum flexus magno tenditur aere focus;

Praebet non uili pretio promptaria Bacchum

10

      Exundasque fluit gratus odore cadus.

Sed pergrata mihi praesentia Marcellini,

      Cuius amore nihil dulcius esse potest:

............... diu protector, saepe tribunus

      Praecipuoque fuit nuper honore comes.

15

Securi Turones illo custode fuerunt,

      Terribilis nulli praedo sagatus erat;

Nunc hostem quoque sollicitat mercator auarum

      Totque simul raptant monstra minora canes.

.............s aditanda calumnia lites

20

      ......................... naufragiis.