Paulinus Nolanus carminum appendix 2

Altre sezioni


Lux festa sacris uult litari paginis,

Remoue profanos codices;

Hymno sacranda nominis primordia,

Quae Christus imperat coli.

5

In ore Christus nectar, in lingua fauus,

Ambrosia uiua in gutture,

Lotus beata in pectore, a qua nescias

Abire gustata semel,

Mel in medullis, lux serena pupulis,

10

In auribus uitae sonus.

Chelys uel plectrum suauis eloquentiae

Hoc nomine audito rodit.

Cursu uagante, lubrico infortunio,

Temptationibus mali,

15

Siti et fame, calore et algu mortuis

Malagma praebetur potens.

Penetrale mentis dira desperatio

Peccaminum ob molem quatit,

Saeuit paterna in uiscere imo prauitas,

20

Libido succendit faces,

Auri cupido molle pectus incitat

Per fas nefasque cogere,

Faetentis animus sorbet ingluuiem gulae

Venere atque Baccho perditam,

25

Cruentus ultor raptat iracundiam

Mucrone prompto stinguere,

Inferre mandat terror infortunium,

Cauere quod possis malo,

Vis impotens sui eicit patientiam

30

Et arma quaerit perdita,

Fidem sinistra quassat obstinatio,

Felix reorum. non diu.

Hoc ad salutem nomen auditum uenit,

Hoc omne tollit pharmacum.

35

Obsessa membra spiritusque daemone

Vexatus impurissimo

Hoc hoc medelam sortiuntur nomine,

Redeuntque sursum ab inferis

Cantata diro carmine et bustis sono

40

Deuota sago corpora

Vim colligantis perfidam excutiunt luis,

Et sana uertuntur domum.

Compago quem soluta membratim iubet

Lecto sedere debilem,

45

Quem caecitas, crux omnium miserrima,

Addixit alieno pedi,

Vtroque claudum quem uenire poplite

Videt uniuersa ciuitas:

Suis redire gressibus domum queunt

50

Nomen celebrantes dei.

Salue, o Apollo uere, Paean inclite,

Pulsor draconis inferi!

Dulcis tui pharetra testimonii,

Quod quattuor constat uiris,

55

Sagitta melle tinctilis prophetico,

Pinnata patrum oraculis,

Arcus paternae forte uirtutis sonans,

Miraculis neruus potens

Strauere ueterem morte serpentem sua.

60

Io triumphe nobilis!

Salue, beata saeculi uictoria,

Parens beati temporis!

Salue, quod omnes caelici medii inferi

Nomen genu flexo audiunt!

65

Salue, unus unus unus in trino deus,

Salue una in uno trinitas!

Haec, lux Eoo cum leuata cardine

Iter diurnum suscipit,

Haec, cum occidente sol subit curru fretum,

70

Benedictio me consecrat.

Crucifixe uictor, expiator criminum,

In morte uita praepotens,

Fac, cum supremo seuocabor tempore,

Ab obruto malis chao

75

Traducat ista me tibi benedictio,

Quod utile interim dato,

Neu se inquieta mentis excruciet mora,

Faetente uincta carcere.