Paulinus Nolanus carmina 32

Altre sezioni


Discussi, fateor, sectas, Antonius, omnes;

Plurima quaesiui, per singula quaeque cucurri.

Sed nihil inueni melius quam credere Christo.

Haec ego disposui leni describere uersu,

5

Et ne displiceat quod talia carmina pango,

Dauid ipse deum modulata uoce rogauit,

Quo nos exemplo pro magnis parua canemus,

Dicentes quae sunt fugienda sequenda colenda,

Cum tamen in cunctis et res et causa probetur.

10

Iudaicum primo populum nec gratia mouit

Mira dei; nam tum Pharaoni ereptus iniquo

Et mare transgressus pedibus lucente columna,

Cum duce qui mergi infestos uidit equestres

Et cui desertis nihil umquam defuit agris,

15

Manna cui e caelo et fons de rupe cucurrit,

Post haec ipse deum praestantem tanta negauit,

Dumque aliud numen dementi pectore quaerit,

Ignibus incensis quod misit perdidit aurum.

Par quoque paganus; lapides quos sculpit adorat

20

Et facit ipse sibi quod debeat ipse timere.

Tum simulacra colit quae sic ex aere figurat,

Vt, quando libitum est, mittat confracta monetae

Aut magis in species conuertat saepe pudendas.

Hinc miseras mactat pecudes mentesque deorum,

25

Quos putat irasci, calido in pulmone requirit

Atque hominis uitam pecoris de morte precatur.

Quid petit ignosci ueniam qui sanguine poscit?

Illud enim quale est, quam stultum quamue notandum!

Cum deus omnipotens hominem formauerit olim,

30

Audet homo formare deum; ne crimina desint,

Hunc etiam uendit, dominum sibi comparat emptor.

Philosophos credam quicquam rationis habere,

Qui ratione carent, quibus est sapientia uana?

Sunt Cynici canibus similes, quod nomine produnt;

35

Sunt et sectantes incerti dogma Platonis,

Quos quaesita diu animae substantia turbat,

Tractantes semper nec definire ualentes,

Vnde Platonis amant de anima describere librum,

Qui praeter titulum nil certi continet intus.

40

Sunt etiam Physici naturae nomine dicti,

Quos antiqua iuuat rudis atque incondita uita.

Namque unus baculum quondam et uas fictile portans,

Vtile quod solum solumque putaret habendum,

Illud ut auxilii, hoc esset causa bibendi,

45

Cum stare agricolam manibusque haurire supinis

Potandas uidisset aquas, uas fictile fregit,

Quo procul abiecto remouenda superflua dixit.

Rusticus hunc docuit quod spernere posset et istud.

Hi neque uina bibunt nec uictu panis aluntur

50

Nec lecto recubant nec frigora uestibus arcent

Ingratique deo quae praestitit ille recusant.

Quid dicam diuersa sacra et dis atque deabus

Condita templa. loquar quae sint Capitolia primum:

His deus est uxorque dei, ipsamque sororem

55

Esse uolunt, quam Vergilius notat auctor eorum

Dicendo et soror et coniunx. plus de Ioue fertur

Et natam stuprasse suam fratrique dedisse,

Vtque alias caperet, propriam uariasse figuram:

Nunc serpens, nunc taurus erat, nunc cygnus et arbor

60

Seque immutando qualis fuit indicat ipse;

Plus aliena sibi quam propria forma placebat.

Turpius his aquilam finxit puerique nefandos

Venit in amplexus. quid dicit turba colentum?

Aut neget esse Iouem aut fateatur dedecus istud.

65

Nomen habet certe quod nec ratione probetur.

Sacra Ioui faciunt et "Iuppiter optime" dicunt

Huncque rogant, et "Iane pater" primo ordine ponunt

Rex fuit hic Ianus proprio qui nomine fecit

Ianiculum, prudens homo, qui cum multa futura

70

<>

Posset respicere, et duplici hunc pinxere figura

Et Ianum geminum ueteres dixere Latini.

Hic quia nauigio Ausonias aduenit ad oras,

Nummus huic primum tali est excussus honore,

75

Vt pars una caput, pars sculperet altera nauem;

Cuius nunc memores quaecumque nomismata signant,

Ex ueteri facto "capita" haec "et nauia" dicunt.

De Ioue quid sperant, ut qui est a rege secundus.

Quique sacrificiis apponitur ore precantum?

80

Hic habet et matrem captam pastoris amore;

Nam prior est pastor quam Iuppiter aut Iouis ipse;

Sed melius pastor, castum seruare pudorem

Qui uoluit spreuitque deam, cui saeua uiriles

Abscidit partes, ne quando tangeret ille

85

Alterius thalamum, qui noluit eius adire.

Hoc tamen, hoc egit sententia iusta deorum,

Ne fieret coniunx qui non est factus adulter?

Nunc quoque semiuiri mysteria turpia plangunt

Nec desunt homines, quos haec contagia uertant,

90

Intus et arcanum quiddam quasi maius adorant

Idque uocant sanctum, quo si uelit ire pudicus,

Iste profanus erit. sic artior ipse sacerdos

Femineos uitat coitus patiturque uiriles.

O mens caeca uirum! de sacris semper eorum

95

Scaena mouet risus, nec ab hoc errore recedunt.

Saturnum perhibent Iouis esse patrem huncque uorasse

Natos ante suos et mos e uentre nefandas

Euomuisse dapes, sed postea coniugis arte

Pro Ioue suppositum mersisse in uiscera saxum,

100

Quod nisi fecisset, consumptus Iuppiter esset.

Huncque Cronon dicunt ficteque Chronon, quia tempus

Quae creat absumit rursusque absumpta promittit.

Cur tamen oblique nomen pro tempore fingunt?

Hunc etiam, quod saepe sibi de prole timebat,

105

Ab Ioue deiectum caelo latuisse per agros

Italiae Latiumque ideo tunc esse uocatum.

Magnus uterque deus! terris est abditus alter,

Alter non potuit terrarum scire latebras.

Hinc Latiare malum prisci statuere Quirites,

110

Vt mactatus homo nomen satiaret inane.

Quae nos est animi quae sunt improuida corda!

Quod colitur nihil est et sacra cruenta geruntur.

Quid quod et Inuictum spelaea sub atra recondunt

Quemque tegunt tenebris audent hunc dicere Solem?

115

Quis colat occulte lucem sidusque supernum

Celet in infernis nisi rerum causa malarum?

Quid quod et Isiaca sistrumque caputque caninum

Non magis abscondunt, sed per loca publica ponunt?

Nescio quid certe quaerunt gaudentque repertum

120

Rursus et amittunt quod rursus quaerere possint.

Quis ferat hoc sapiens illos quasi claudere solem,

Hos proferre palam propriorum monstra deorum?

Qui Serapis meruit, qui sic laceratur ab ipsis

Per uarios turpesque locos? hic denique semper

125

Fit fera fitque canis, fit putre cadauer aselli,

Fit homo nunc pannis, nunc corpore languidus aegro.

Talia dum faciunt, nihil hunc sentire fatentur.

Quid loquar et Vestam, quam se negat ipse sacerdos

Scire quid est? imisque tamen penetralibus intus

130

Semper inextinctus seruari fingitur ignis.

Cur dea, non deus est? cur ignis femina fertur?

Ista quidem mulier, sicut commendat Hyginus,

Stamine prima nouo uestem contexuit olim

Nomine de proprio dictam, quam tradidit ipsa

135

Vulcano, qui tunc illi monstrarat opertos

Custodire focos; hic rursum munere laetus

Obtulit hanc Soli, per quem deprehenderat ante

Martis adulterium; nunc omnis credula turba

Suspendunt Soli per Vulcanalia uestes.

140

Vtque notent Venerem, tunc et portatur Adonis;

Stercora tunc mittunt, ipsum pro stercore iactant.

Omnia si quaeras, magis et ridenda uidentur.

Additur hic aliud: Vestae quas uirgines aiunt

Quinquennis epulas audio portare draconi

145

Qui tamen aut non est aut si est diabolus ipse est,

Humano generi contrarius antea suasor,

Et uenerantur eum, qui nunc in nomine Christi

Et tremit et pendet suaque omnia facta fatetur.

Quae mens est hominum, ut pro ueris falsa loquantur,

150

Qui linquenda colunt contraque colenda relinquunt!

Iam sat erit nobis uanos narrare timores.

Haec ego cuncta prius, clarum quam lumen adeptus,

Meque diu incertum et tot tempestatibus actum

Sancta salutari suscepit eclesia portu

155

Postque uagos fluctus tranquilla sede locauit,

Vt mihi iam liceat detersa nube malorum

Tempore promisso lucem sperare serenam.

Iam prior illa salus, quam perdidit immemor Adam

Tunc uento suadente malo, nunc remige Christo

160

Eruta de scopulis semper mansura resurget.

Rector enim noster sic undique cuncta gubernat,

Vt modo qui nobis errorem mentis ademit

Hic meliore uia paradisi limina pandat.

Felix nostra fides uni certoque dicata.

165

Vnus enim deus est, substantia filius una

Vnus, in utroque est unus uigor, una potestas.

Namque dei uerbum patrio de pectore Christus

Emicuit semperque fuit, qui non quasi natus,

Ore sed egressus chaos illud inane remouit

170

Et tulit informem contextae noctis hiatum

Distribuitque locis mare terras aera caelum

Hisque dedit geminam pulsa caligine lucem.

Ast ubi cuncta nouum stupuerunt surgere solem,

Quattuor haec auxit uariis exordia rebus:

175

Sunt homines terris, sunt addita sidera caelo,

Aere pendet auis, liquido natat aequore piscis.

Sic elementa suis decorauit singula formis;

Nexuit haec diuersa licet discretaque iunxit

Iunctaque discreuit, quae nunc diuisa cohaerent.

180

Claudit enim Oceanus terram, mare clauditur ipsa,

Axe sub aetherio medius concluditur aer.

Hoc etiam caelum quod nos sublime uidemus

Sex aliis infra est spatio surgentibus aequo,

Postque thronos septem, post tot caelestia regna

185

Cetera pars omnis, quae cunctis eminet ultra,

Quae super excedit, quae passim tendit in altum,

Quae sine fine patet, quam nec mens colligit ulla,

Lucis inaccessae domus est sedesque potentis

Sancta dei, unde procul quae fecit subdita cernit.

190

Omnia sic constant, dum spiritus omnia cingit.

Haec itidem, quorum nobis conceditur usus,

Quae polus inferior magno complectitur orbe,

Cuncta licet distent, una cum pace tenentur,

Denique nomen habent unum, sunt omnia mundus.

195

Hunc etiam Graeci cosmon dixere priores;

Hinc ita compositum distinguens utraque lingua

Cosmon ab ornatu, mundum de lumine dixit.

Nam qua sol nitet, hoc totum sordebat in umbra,

Et manet exemplum, quotiens nox omnia foedat,

200

Et docet ex tenebris quae sit data gratia lucis.

Tot bona qui fecit, qui sic operatus ubique est,

Hic dominus de corde dei, hic spiritus oris,

Sancti sermo patris, tantarum fabrica rerum.

Nec se paganus laudet, si qui idola uitat

205

Aut satis esse putat quod numine credat in uno.

Qui colit ille deum, qui uerbum non colit eius,

Qui non uirtutem simili ueneratur honore?

Quique inuisibilem incomprensibilemque fatetur

Esse deum, hic etiam Christum, si cogitet, idem

210

Inueniet, quoniam uerbum comprendere nemo,

Nemo uidere potest, opera eius sola uidentur.

In patre natus enim, in nato pater omnia fecit

Et quicquid uirtute dedit pietate tuetur.

Sic fuit, est et erit uerus saluator in aeuum,

215

Qui tulit errores, qui fecit uera uideri

Placatoque patri pereuntem reddidit orbem.

Nec mirum si cuncta regit qui cuncta creauit,

Qui dedit ex nihilo totum lucique tenebras

Reppulit atque diem iussit succedere nocti

220

Quodque in carne fuit carnis peccata remittit;

Cernit enim fragilem faciles incurrere lapsus

Corripiensque tamen ueniam dabit omnibus unam,

Remque nouam dicam nec me dixisse pigebit,

Plusque pius quam iustus erit. si denique iustus

225

Esse uelit, nullus fugiet sine crimine poenam;

Iustus enim mala condemnat, pius omnia donat.

Hoc facit, ut rata sint uenturae munera uitae

Et quod culpa tulit rursum indulgentia reddat;

Quae si non fuerit plebi concessa roganti,

230

Tunc prope nullus erit delicto liber ab omni.

Quis poterit meritus promissa luce potiri?

Tangere tunc laetis caelorum regna licebit,

Tunc poterit mors ipsa mori, cum tempore toto

Vita perennis erit, qua tunc in sede beata

235

Nullus peccandi locus est, ubi nulla cupido est.

Gloria tanta manet populo seruata fideli.

Amplius hoc tribuit, maius dedit hoc quoque munus,

Quod peccatorem quem paenitet antea lapsum

Non facit in numero turbae peccantis haberi.

240

Quippe satis poena est, cui sit sua culpa dolori;

Supplicium proprium timor est; tormenta reatus

Tam ueluti patitur qui se meruisse fatetur.

Quid poterit melius uel quid moderatius esse?

Iudicat inquirit castigat parcit honorat

245

Omnia qui uincit nec ab ipsa uincitur ira.

Quod de praesenti iam cernimus esse futurum;

Nam cum saepe minax horrentia nubila cogit

Et terrore pio rutilo nimis igne coruscat

Tristibus et pluuiis et nubibus intonat atris,

250

Omne genus timet interitum; sed uiua potestas

Desinit et pariter caelum mentesque serenat.

Hoc quoque tunc sperare iubet qui se modo cuncta

Perdere posse probat, sed perdere uelle recusat.

Sic iteranda salus uenturo ostenditur aeuo

255

Aeternique dei pietas aeterna manebit.