Paulinus Nolanus carmina 29

Altre sezioni


Ver age carminibus, fluat articulata modestis

Vox numeris. ades, o diues mihi causa loquendi

Felix, et tacito mea corda illabere flatu.

Spiritus ore meo curret tuus. esto meis fons

5

Eloquiis; ego uero tuis ero fistula riuis,

Quos mihi praebueris diuini a flumine uerbi.

Surge igitur blandoque meum spiramine pectus

Ingredere, o Felix pater et domine atque patrono,

Tu domus et medicina mihi et sapientia, Felix;

10

Tu nunc obtusam mihi longa per otia mentem

Exacue, ignito uegetans mea lumine corda.

Sed mihi non isto fundendus in aequore sermo est,

Vt per sanctorum merita aut miracula curram

Et quae per sanctos omnes ab origine rerum

15

Praestat agitque deus uersu detexere coner,

Quae nec mens humana capit nec lingua profari.

Et quid in hoc mirum, si charta uolumine toto

Non capiat quae nec mundus capit omnia totus?

Maior enim mundo mundi sator, ipse deus rex,

20

Qui terram caelumque implet; quem non capit iste

Mundus, eum capiunt sancti, non corporis amplo,

Sed pietate humiles et mundo corde capaces.

Nunc itaque ut diuina mei bene gesta patroni

Felicis referam uel quae mihi commoda uitae

25

Contulerit uel quae multis ope caelite praestans

Muneribus conferre piis non desinit omni

Paene die, uariis tribuens pia munera signis,

Christum laudari meritorum postulat ordo;

Non hominem sed eum potius laudare uidebor,

30

Quo Felix auctore potens uenerabile nomen

Obtinet et medicas dat opes, quibus aegra reuisit

Corpora captiuasque animas ui daemonis atri

Absoluit superante deo. nec in hac ope tantum

Munificus Felix operatur munera Christi

35

Et de uipereo fortissimus hoste triumphat.