Paulinus Nolanus carmina 26

Other sections


Ecce dies nobis anno reuoluta peracto

Illustrem reuehit Felicis nomine lucem.

Tempus erat laetis modo promere gaudia uerbis,

Anxia si laetas paterentur tempora uoces.

5

Sed tamen ista dies licet inter proelia nobis

Laetitiae pacisque dies erit; horrida longe

Bella fremant, nostris pax libera mentibus adsit.

Laetitiae dulcem non obliuiscitur usum

Mens assueta piis sua soluere pectora uotis

10

Et domino festis caste gaudere diebus.

Quare importunam quamuis sub tempore maesto

Pellite tristitiam; bona gaudia, dulcia uerba,

Omne pium laetumque die Felicis amemus,

Natali sine fine die, quia natus in ista est

15

Perpetuis Felix saeclis, qua corporis aeuum

Functus ad aeternam migrauit in aethera uitam.

Ergo metus abeant tristes redeantque refectis

Gaudia pectoribus; fugiant decet omnia sanctum

Maesta diem, tanti quem gloria confessoris

20

Insignem cunctis per tempora tota diebus

Elucere facit populisque frequentibus ornat.

Hunc ego, si Geticis agerem male subditus armis,

Inter et inmites celebrarem laetus Alanos,

Et si multiiugae premerent mea colla catenae,

25

Captiuis animum membris non iungeret hostis,

Pectore non uincto calcaret triste superba

Seruitium pietas. licet inter barbara uincla

Liber amor placitis caneret mea uota loquellis.

Nunc igitur quamuis uarias uaga fama per oras

30

Terrificis pauidas feriat rumoribus aures,

Nos tamen in domino stabilis fiducia Christo

Roboret et recto fixis pede mentibus armet,

Nec pauor ater in hanc obducat nubila lucem,

Quam deus aetherio Felicis honore serenat.

35

Legifer ut quondam Pharii tellure tyranni

Pascha sacrum Moyses prima sub lege dicauit

Sanctaque tunc Iudaea, domo licet impius illos

Maturare fugam ualida ui cogeret hostis,

Libertate tamen deuoti pectoris audax

40

Nec turbante metu iussum sollemne reliquit,

Sed trepidans fugiensque licet diuina peregit

Festa, salutifero laetis epulatus in agno

Coetibus et ficto Christi iam sanguine uictor,

Duxit ouans laetas uicto Pharaone choreas

45

(Inde fugae memores etiam nunc azyma sumunt

Iudaei solo retinentes nomine gentem,

Infermentatis pulsi quia panibus olim

Aegypto fecere fugam; paribus modo signis

Per patrios, sed iam per inania sabbata, ritus

50

Antiqui recolunt uestigia grata timoris;

Nam frustra ueterem uacua sub imagine legem

Exercent, uerum nobis quia pascha repleuit

Vnus pro cunctis patri datus hostia Christus,

Et quia corpus adest uitae, perit umbra figurae):

55

Sic igitur modo nos turbato in tempore laeti,

Mente pia festum dilecti martyris omnes

Collatis hilarae studiis pietatis agamus.

Forte magis pietas nobis dabit ista salutem,

Si nostras ideo libeat deponere curas,

60

Vt confessori laetantia corda feramus,

Cuius honore deus gaudet, quia martyr honorem

Contempsit proprium domini pro nomine Christi,

Vilior ipse sibi, ut Christo pretiosior esset.

Propterea tali placeat gaudere patrono

65

Natalemque diem sopiti pace beata

Martyris expositis laetantes ducere curis.

Hoc quoque deuotis aderit, si fortior extet

Nunc ad laetitiam affectus quam causa timoris

Ad consternandas obducto pectore mentes.

70

Credite non armis neque uiribus esse timendos

Allophylum populos, quos propter crimina nostra

Offensi mouet ira dei, ut formidine mortis

Excitet ad curam uitae torpentia corda

Ergo deum mitem saeuo timeamus in hoste,

75

Absit ut hoste metus, quem formidare meremur

Non metuendo deum; placida quem pace remissi

Neglegimus saltem ui compellente tremamus,

Placemus maerore humiles quem laeta ferentem

Spernimus ex ipsa mox prosperitate superbi.

80

Prisca retractemus sanctorum exempla parentum,

Qui merita immissis tolerantes uerbera bellis,

Non armis sibi nec muris capienda putabant

Praesidia. humanis opibus sperare salutem

Nulla salus. nec enim mortem mortalia pellent.

85

Ergo quibus curae tempus sit cura precandi

Caelestem dominum, quo maesta aut laeta parantur,

Qui solus praestare potest dicione superna,

Rursus ut exactis renouentur gaudia curis.

Hoc etenim regit et uariat deus arbiter usu

90

Res hominum, ut semper succedant nubila sudis

Atque iterum fugiant imbres redeunte sereno.

Quanta precum uirtus, quae sit medicina parenti

Flere deo, doceat luctu seruata Nineue

Et senis impensa Moysi prece uictus Amalec

95

Et maledictus Aman sanctae prece perditus Esther,

Qui bene poenarum uersa uice quae mala sanctis

Miscuerat solus bibit impius et cruce iusta,

Quam famulo domini praefixerat, ipse pependit.

Ergo fides innixa deo trepidantia firmet

100

Pectora et in maesto securum tempore tempus

Praesumat confisa deo, quia non metuendi

Causa timere deum, quem quisquis non timet unum

Omnia iure timet. fidant legionibus illi

Perfugioque parent reparatis moenia muris,

105

Nulla salutiferi quibus est fiducia Christi;

Nos crucis inuictae signum et confessio munit,

Armatique deo mentem non quaerimus arma

Corporis; et quamquam membris uideamur inermes,

Arma tamen gerimus, quibus et sub pace serena

110

Contra incorporeos animis decernimus hostes.

Nunc opus adiutore deo, solusque timendus,

Quo sine et arma cadunt, per quem firmantur et arma;

Ipse intra muros turris tibi, qui sine muris

Murus erit. recolamus abhinc signata sacratis

115

Gesta patrum libris, et perspice qui potiore

Praesidio fuerint, quos urbs circumdata magnis

Absque deo muris an quos sine moenibus urbis

Vallabat socio uirtus diuina fauore.

Illam dico urbem quam perdidit acer Iesus,

120

Mutatus proprium uirtutis nomine nomen,

Quam non militiae solito de more subegit,

Vt solitum est, longa dux obsidione laborans;

Verum ope diuina sacra per mysteria uibrans

Tela nec exercens tacitis exercitus armis

125

Lustrauit cessante manu septemque diebus

Septenos iterans sibi circa moenia gyros.

Obtinuit captos numeri uirtute potentis

Atque sacerdotum lituis clangore tremendo

Fulmineos superae tonitrus imitantibus irae.

130

Tunc qui diuitiis populus fidebat et urbe,

Interiit mixtis inter sua tecta sepulchris.

Sola Rahab meretrix, castam quae gessit iniqua

Gente fidem, non freta suis euadere muris,

Sed pietate dei meritum pietatis adepta est,

135

Qua famulis domini tuto fuit hospita tecto

Celatisque pie ciues illusit iniquos,

Fraude bona fallas, animo mentita fideli.

Hospitibus quia fida piis, infida profanis

Ciuibus extiterat, uitam patriamque domumque

140

Praelato contempta deo mos cuncta benigno

Repperit in domino; quae si posuisset in urbe

Praesidium, patriis cecidisset mixta ruinis

Indefensa deo; meretrix sed mystica Christum

Prouida pollutas empturum sanguine gentes,

145

Puniceo proprium signauit uellere tectum

Excepitque suam patria pereunte salutem,

Significans illos mundo labente tegendos,

Quos crucis inuictae signat cruor. hinc cape quantum

Ipse cruor ualeat, cuius saluabat imago.

150

Semper in omne bonum ualuit confidere Christo,

Credere cuncta deo uirtutum, ponere solum

Omnia summa deum; talis super omnia semper

Arma fides ualuit; tali puer ille pusillus

Robore grandis erat, qui spretis fortior armis

155

Perculit armatum silicis uirtute gigantem.

Arma fide semper, numquam cognouimus armis

Indiguisse fidem. rupit mare uirga fidelis,

Quod uacua arma fide cum principe mersit iniquo.

Femineas quoque personas uirtute uirili

160

Induit alma fides, mulier qua sancta peremit

Terribilem Sisaram transfixum tempora palo;

Terrentem magnos late populos Holofernem

Arte pudicitiae deceptum callida Iudith

Risit, in impuro quae non polluta cubili

165

Barbara truncato uictrix duce castra fugauit.

Nuda fides armata deo est; uirtute fidei

Fortior Ezechias paucis quam milibus ille

Sennacherib, cuius Babylon et opima Nineue

Regnum erat. Assyrias uires et Medica regna

170

Mouerat et magnis legionibus omnia circum

Regna terens sacram domini tendebat ad urbem

Atque unam tota bellorum mole petebat.

Dum parat hoc bellis retinentibus impia uota

Impediente deo, praemisit scripta superbis

175

Dura minis, quae sumpta dolens altaria coram

Intulit Ezechias domino, lacrimisque profusis

Dum recitat fera uerba lauans prostratus et orans

Atrata cum plebe, deum permouit, et una

Tam grauis exitii uictor prece perculit absens

180

Assyrios pugnante deo, compendia tanta

Promeritus, ne nosset eum quem uinceret hostem.

Nam post Ezechiae querulos trans sidera fletus

Et de corde humili missas super astra querellas

Voce pia impulsis summi patris auribus, altae

185

Vt patuere fores caeli, delabitur ales

Angelus halantem qua labitur aera ducens,

Armatus uerbi gladio ferit impia castra

Et sopitorum taciturna strage triumphans

Centum octoginta dedit uno milia leto,

190

Et nox una fuit tam magni conscia belli.

Mane minax rex surgit adhuc, et mox miser armis

Milite deleto uacuis fugit agmine raro,

Ezechiam fugiens alio procul orbe diremptum,

Cui modo praesenti fuerat sua uincla minatus.

195

Tunc uelut Ezechiae fuit interuentor Esaias,

Ad dominum nobis isto sit tempore Felix.

Iactemus nostras et transfundamus in istum

Curas atque metus. leuis illi sarcina nostrum

Pondus erit, quia quod paruis onus hoc leue magnis.

200

Sic deus ipse hominum gessit peccata nec hausit,

Et mortem passus non pertulit in cruce culpam.

Perdidit ille meam repararet ut in cruce uitam;

Ille reus factus, ne sim reus; inter iniquos

Condemnatus obit, nos ut discernat iniquis.

205

Morte pia dominus mihi mortuus, ut sibi uiuam

Et merear semper uiuentis uiuere uitam.

Sic potiora eius uenerando in corpore membra

Martyres, e quibus est insigni robore Felix

Inter diuini capitis sacra lumina fulgens,

210

Iure deo ualidi, quia Christo proxima passi.

Concurramus ad hunc spe conspirante patronum;

Suscipiet nostras placida pietate querellas,

Et dum natalem ipsius celebramus ouantes,

Ille preces nostras meritis pius adseret altis

215

Inque uicem flebit nobis, quia mente dicata

Nos laetamur ei. non est cura haec noua sanctis

Exorare deum pro peccatoribus aegris

Vique boni meriti meritum superare sinistrum.

Si legimus Moysen populo peccante precatum

220

Extinxisse graues aeterni uindicis iras,

Et cum Pentapolim perfunderet igneus imber,

Exiguam Segor Sodomis discernit iniquis

Lot fugiens castaque potens prece liberat urbem

Electamque domo sumit, quia sede pudica

225

Integer incestae permanserat incola terrae,

Permixtus Sodomae tectis sed moribus exter.

Quid loquar Eliae precibus clusum atque reclusum

Caelum et sanctiloquo sublimis in ore prophetae

Terrarum mansisse famem, rediisse salutem?

230

Vt quondam hos habuit uetus aetas, sic modo nostra

Felicem sortita salus petat omne quod audet

Quodque cupit tali speret confisa patrono.

Sancte deo dilecte, dei tu dextera, Felix,

Esto, precor, nobis tu munitissima turris.

235

Nam deus Abraham deus est tuus et deus Isac

Et deus Israel tuus est deus; ille Rubentis

Diuisor pelagi et dulcator fontis amari,

Ille dator mannae caelo, dator ortygis austro

Et sitientis humi percussa rupe rigator,

240

Ipse tuus deus est, qui per deserta sequentem

Praecessit populum et praetentam nocte dieque

Temporis alterna mutauit lege columnam

Quique quater denos inter deserta per annos,

Angelico plebem de caelis pane cibauit

245

Et rupta in fluuios sitientem cote refecit.

Posce, precor, placidum nostris accedere Christum

Partibus; ipse tuus deus est, quo fortis Iesus

Stare suis iussit solem lunamque triumphis,

Et tibi cum dominus Romani prospera regni

250

Adnuerit, famulis elementis praecipe, Felix,

Ad nostrum seruire bonum; procedat et astris

Stantibus aucta dies; stet sol tibi lunaque concors

Haereat obfixo suspendens sidera cursu,

Dum Romana suum capiat uictoria finem.

255

Sicut in Assyria Daniel Babylone leones

Effusa domuit uictor prece, sic tibi, Felix,

Effera barbaries Christo frangente dometur

Et tua captiui iaceant uestigia circum.

Sic aliquando ferae circum iacuere prophetam

260

Orantisque pedes linguis mulsere benignis,

Naturam mutante deo, ut damnaret acerba

Mente feros homines humana pace ferarum.

Sic et crudelem confudit flamma tyrannum

Sanctis spectantem pueris seruire caminos

265

Atque suos cantare reos, ardere ministros.

Quonam se miseri poterunt defendere reges,

Qui tam degeneres humanae mentis in illos

Saeuierint, quibus et feritas et flamma pepercit?

Sed uelut aeternos pueris recinentibus hymnos

270

Roscidus accensos discussit spiritus ignes,

Sic nobis placido Felicis gratia flatu

Aspirante deo bellorum temperet ignes

Ortaque Romuleis reprimens incendia terris

Sollicitos placida iam pace refrigeret aestus

275

Fessaque restinctis absoluat pectora curis.

Sed cur insipiens, tamquam tibi sim rudis hospes

Oblitusque tui, ueterum te posco parentum

Exemplis, ut opem tribuas in rebus egenis,

Quam tibi dante deo facies tu cedere nobis?

280

Sat mihi sunt, Felix, uirtutum exempla tuarum,

Nec tibi pauperior Christus caelestia fundit

Munera quam patribus, quorum generosa propago es.

Nam patriarcharum, Felix, et filius aeque

Stirpis apostolicae es, tanti non degener heres

285

Seminis; ut sanctae legis simul atque fidei

Confessor patriis uirtutibus aemula sanctus

Signa geris, nec, si species operum tibi dispar,

Non similis uirtus; diuersa est gratia uobis,

Gloria par, quoniam sanctis fons omnibus unus

290

Et regnum commune dei; non una prophetis

Martyribusque sacris opera, ut diuersa fuerunt

Tempora, nec coeunt signis distantia causis

Gesta; dei per dona sibi caelestia distant

Aequales meritis. si non eadem omnia Felix

295

Quae Daniel gessit uel pertulit et lacus istum

Non habuit nec terribiles cinxere leones:

Nec Daniel eadem pro nomine passus erili est,

Verbera uincla metus et noctem carceris atri,

Quae Felix horrenda tulit. qui rostra ferarum

300

Clausit adoranti faciens mansueta prophetae,

Qui fecit gelidos pueris orantibus ignes

Vmidaque in mediis dedit indumenta caminis,

Ipse dedit celso Felicem iure potentem

Pestiferis Satanae legionibus imperitare,

305

In quibus iste feras omnes compescit et ignes.

Nam quae non serpens, quae non hac belua turba est?

Denique de multis unum loquar, ut sit ab uno

Discere daemoniis sensus constare ferinos.

Quidam homo, non longum tempus, tam prodigiali

310

Daemone distentus fuit, ut iam non modo notos

Ille cibos hominum, uel si congesta daretur

Multa mensa dape, in facili consumeret haustu,

Verum et gallinas habitantum limine raptas,

Mox ut sustulerat, rabido discerperet ore

315

Et pluma incoctas non suffocante uoraret.

Quin et funeream saniem sitiebat et ossa

Lambebat, pecudum proiecta cadauera mandens,

Obscenus conuiua canum. hic modo daemone tanto

Sobrius ecce procul conductum exercet agellum

320

Et curante deo sancta Felicis in aula

Redditus ipse sibi claro satis indice monstrat

Felicem meritis et Christi nomine fortem

Immanes domitare feras et uincere flammas.

Dicite qui testes operum Felicis adestis,

325

Nonne feras ignesque domat, cum daemonas urget,

Qui uitiis animas et morbis corpora frangunt,

Qui desideriis hominem flammantibus urunt

Peccatisque uorant? istos cruciansque fugansque

Nonne feras ignesque domat? fremit igneus ultor

330

Agminis igniferi Felix flammamque nocentem

Opprimit igne dei; tenebrarum uincitur ignis

Luminis igne pio; daemon fugit, et deus intrat;

Et fit homo bene uersa domus, felicior aula,

Possessore deo taetrum infitiata colonum.

335

Candidus et medicans ignis deus; hoc meus igne

Feruet, ut incensum restinguat daemona, Felix

Laxatumque hominem flagrante refrigeret hoste.

Mira manus et uirga potens et celsa potestas

Intra unum mixtis inimico foedere corpus

340

Spiritibus Felix interuenit inter operta

Pectoris et tenues dirimit subtilior auras,

Daemone discernens animam, quo libera pulso

Mens hominem recipit. par hoc operi est opus illi,

Quo merram tristem sacri dulcedine ligni

345

In populi potus crucis immutauit imago.

Sic Felix pietate potens, quia nobilis altae

Confessor crucis est, ipsum quasi tristia merrae

Pocla hominem mutat. qui nunc inflatus acerbo

Daemone uipereum per spumea labra saporem,

350

Concussu laterum et singultu gutturis ampli

Saepius assiliens flatus ructabat amaros,

Iam totus uel solus homo in sua iura reuersus

Dulce sapit, sanum spirat placidumque profatur.

Ergo et Felicem uirtutis dextera cingit.

355

Inde potens uarias tenebrosi principis artes

Deuorat ut magicos Moseia uirga dracones.

Cernimus ecce pares domini caelestis adesse

Ad meritum Felicis opes, operum quoque formas

Congruere et quaecumque patres in corpore sancti

360

Ediderint documenta dei sine corpore uiuum

In Christo Felicem agere insignique potentem

Mente animam, positi dum corporis ossa quiescunt,

Ante diem reditus claris praetendere signis,

Qualem pro meritis sit gestatura coronam,

365

Cum steterit toto rediuiuus corpore Felix.

Omnes quisque suo radiabunt lumine sancti

Dissimili fulgore pares nec iudice Christo

Alter in alterius meriti dispendia crescent;

Christus erit cunctis regnum lux uita corona.

370

Cernite distinctos actu sed honore iugatos

Testamentorum ueterisque nouique magistros,

In quibus una dedit geminas sapientia leges.

Atque ita uirtutes uarias par gloria pensat.

Non Petrus irrupit uirga mare, sed neque Moyses

375

Aequoris incessit liquido; tamen unus utrique

Fulget honos, unus quoniam fuit auctor utrique

Scindere aquas uirga, pedibus calcare fluenta,

Qui deus est ueterum in sanctis, deus ipse nouorum;

Quo data lex domino est, ex ipso gratia uenit;

380

Ille deus Danielis et ille trium puerorum

Felicis deus ipse deus nec se minor ipse est

In sancto Felice deus, per quem bona dona

Et medicas exercet opes terraque marique.

Omni namque die testes sumus undique crebris

385

Coetibus aut sanos gratantia reddere uota

Aut aegros uarias petere ac sentire medellas.

Cernimus et multos peregrino a litore uectos

Ante sacram sancti prostratos martyris aulam,

Dum referunt grates, tolerata referre pericla,

390

Testantes ualidis collisa naue procellis

Se raptos miserante deo Felicis et ipsa

Educente manu maris emersisse profundo

Et desperatam placidos cepisse salutem,

Felicis meritis et aquas et cedere flammas.

395

Praeterita ut taceam meriti documenta potentis,

Nouimus experti, pauor e terrore recenti

Vibrat adhuc memores animos, recolentibus illa

Quae tulimus paene absumptis incendia tectis;

Quamlibet extinctae recalent uestigia flammae

400

Mentibus et magni cumulant Felicis amorem,

Quem prope corporeo praesentem uidimus actu

Obiectare manus flammis et nostra tueri

Limina iuncta suis, quae tamquam territa sancti

Obstantis facie prope tangens flamma pauebat

405

Pulsaque de nostri rapiendo culmine tecti,

Comminus in tuguri uicina strage perarsit.

Mira loquar, stetit immotus sine flatibus aether

Nec nemorum foliis ullum dedit aura tremorem,

Ne posset rapidus procedere longius ignis

410

Per contexta uolans sociarum tigna domorum,

Sed uentis deserta cadentibus ire negaret

Flamma et consumpto moreretur languida pastu.

Consimili modo nos, Felix, ope solue periclis,

Nec domibus nostris propient mala, pulsaque per te

415

Horrida sanguineo longe sonet ira flagello.

Illam etiam uirtutem arcendis indue bellis,

Qua male labentem uicinis montibus amnem,

Qui subitis aucto pluuiis torrente redundans,

Sic tua praecipitans in limina saepe ruebat,

420

Vt tectis coniuncta tuis habitacula uastis

Quassaret uiolentus aquis, ita flumine uerso

Fecisti mutare uias, ut nunc nouus illum

Alueus insolita ducat regione furentem

Nostraque longinquo uitantem tecta meatu:

425

Sic modo bellisono uenientes flumine pugnas

De nostris auerte locis. manus impia sacris

Finibus absistat, quibus est tua gratia uallum,

Atque tuam timeant hostes quasi daemones aulam,

Nec cruor haec uiolet quae flamma uel unda refugit.