Ver auibus uoces aperit, mea lingua suum uer
Natalem Felicis habet, quo lumine et ipsa
Floret hiems populis gaudentibus; et licet atro
Frigore tempus adhuc mediis hiberna pruinis
5
Ducat, concretum terris canentibus annum,
Ista luce tamen nobis pia gaudia laetum
Ver faciunt. cedit pulsis a pectore curis
Maeror, hiems animi; fugiunt a corde sereno
Nubila tristitiae. sicut cognoscit amicos
10
Mitis hirundo dies et pinnis candida nigris
Ales et illa piae turtur cognata columbae,
Nec nisi uere nouo resonant acalanthida dumi,
Quaeque sub hirsutis mutae modo saepibus errant
Mox reduci passim laetantur uere uolucres,
15
Tam uariae linguis quam uersicoloribus alis:
Sic et ego hunc agnosco diem, quem sancta quotannis
Festa nouant iusto magni Felicis honore.
Nunc placidum mihi uer gaudente renascitur anno,
Nunc libet ora modis et carmina soluere uotis
20
Vocibus et uernare nouis. deus, influe cordi,
Christe, meo et superis sitientem fontibus exple.
Sed de te uel gutta meis aspersa medullis
Flumen erit. quid enim mirum, si rore pusillo
Tu minimam repleas animam, qui corpore paruo
25
Factus homo aeterno complesti semine mundum
Et totum gutta seruasti sanguinis orbem?
Adnue, fons uerbi, uerbum deus, et uelut illam
Me modo ueris auem dulci fac uoce canorum,
Quae uiridi sub fronte latens solet auia rura
30
Multimodis mulcere modis linguamque per unam
Fundere non unas mutato carmine uoces,
Vnicolor plumis ales, sed picta loquellis.
Nunc teretes rotat illa modos, nunc sibila longis
Ducit acuta sonis, rursum quasi flebile carmen
35
Inchoat et subito praecidens fine querellam
Attonitas rupto modulamine decipit aures.
Sed mihi iuge fluat de te tua gratia, Christe.
Et tamen illius mihi deprecor alitis instar
Donetur uariare modis et pacta quotannis
40
Carmina mutatis uno licet ore loquellis
Promere, diuersas quia semper gratia diues
Materias miris domini uirtutibus addit,
Quas deus in caro Christus Felice frequentat,
Clara salutiferis edens miracula signis.
45
Cernimus illa diem spectari sueta per omnem,
Vipeream subolem, saeuos cum daemonas urget
Occultaque manu clamosos uerberat hostes;
Sed tamen hac ipsum mirum uirtute notatur,
Quod licet in toto cruciatos daemonas anno
50
Exagitet iubeatque hominum discedere membris,
Producat plerosque tamen, quo longior hostes
Poena malos agitet uel ut illi, qui meruere
Vasa malis fieri, ob meritum tardante medella
Plenius omne luant dilato tempore crimen,
55
Siue hoc natali studet indulgere diei,
Vt paucis alias det opem, quo plura benignus
Natali det dona suo. nam cum ista propinquat
Elabente dies anno, tunc crebrior instat
Et grauior. uideas tunc aegra examina cogi
60
Densius et certam repeti prope festa salutem.
Tunc solito grauius succensi daemones ardent
Flebiliusque ululant et ui maiore subacti
Vltima iam tormenta gemunt, nec abire sinuntur
Excessu facili, sed miris ante agitati
65
Et uariis male suppliciis tolluntur in altum,
Suspensi solito sublimius, et quatiuntur
Aeris in uacuo uinclisque latentibus haerent
Poenali per inane mora; per non sua quamuis
Corpora uexatos hostes sua poena fatigat.
70
Soluuntur poenis, cum poenas ferre uidentur
Corpore, et immunes animae spectant aliena
In membris tormenta suis; homo daemone capto
Liber agit, species poenarum in corpore tantum est;
Sensus abest, quia non hominis sed daemonis est crux.
75
Hostis amare, quid insultas, qua spe ruis in nos?
Ecce redemptoris nostri malus arte uicissim
Luderis illusor; dolus et tuus in tua cedit
Vincla tibi, capiens caperis nectensque ligaris.
Fit laqueus laqueatus homo, et sua praeda latronem
80
Decipit; et capti captiuus corporis escam
Dum petit illicitam, letalem deuorat hamum.
His etiam potiora, tamen spectata profabor,
Ante alios illum, cui membra uetustior hostis
Obsidet, ad sacri pia limina martyris aegra
85
Excussum de plebe rapi admotumque sacratis
Ante fores sancti cancellis corpore uerso
Suspendi pedibus spectantem tecta supinis,
Quodque magis mirum atque sacrum est, nec in ora relapsis
Vestibus ut rigidis aut ad uestigia sutis
90
Corporis omne sacrum casto uelatur operto,
Scilicet ut diuini operis reuerentia tectis
Corporibus maneat, nec poena daemon in ipsa
Qua cruciatur ouet, nudis prodendo pudorem
Artubus; illaeso grauius torquetur honesto,
95
Recta licet uersis sedeant cum tegmina membris.
Mira haec sunt et magna (quis abnegat?), et tamen usu
Nota magis, minus auditu miranda uidentur,
Quamlibet et uisu reuerenda et grandia facto.
Ergo minuta mei simul et noua facta patroni
100
Auscultate, precor, dominus quae Christus in illo
Multimoda uirtute gerit, quibus omnibus unam
Confirmare fidem nobis studet, ut per aperta
Arcanum documenta deum uideamus adesse
Resque hominum et mentes studio curare paterno
105
Caelestem dominum quo condidit omnia uerbo.
Det mihi prima meus narrandi exordia frater
Theridius; nam quod potiusue priusue canendum
Suscipiam Felicis opus, quam quod mihi tectis
Ipse meis quibus est idem dominaedius egit?
110
Ex illa modo nocte diem cadit annus in istam.
Nostis eum morem, quo ieiunare solemus
Ante diem et sero libatis uespere sacris
Quisque suas remeare domos. tunc ergo solutis
Coetibus a templo domini, postquam data fessis
115
Corporibus requies sumpta dape, coepimus hymnos
Exsultare deo et psalmis producere noctem.
Interea meus iste choro digressus amico,
Vt spirante foris aura depelleret aestum,
Quem fumosa dabat ceratis cella papyris,
120
Porticus angusti qua tenditur agmine tecti,
Nocte licet nullo uia lumine caeca lateret,
Hic tamen intrepido per cognita limina passu
Heu! iam uicini incautus discriminis ibat.
Comminus in medio tecti cameram inter humumque
125
Nutabat solitus lychnum suspendere funis,
Innectens triiugum supremo stamine ferrum,
Quo uitreae inseritur penetrabilis ansa lucernae
Auritusque calix tribus undique figitur uncis.
Funditus albet aqua, super undam flauet oliuo.
130
Stat liquor in liquido, subiecto lubricus umor
Fonte natat. neque iuncta coit mixtura fluoris.
Et mirum, quod pingue natat; neque densa solutum
Rumpit materies elementum, sed leue crassum
Sustinet, ut solido dilutior unda fluento,
135
Subsistensque oleo liquidis aqua fundamentum est.
Tantaque confusis intus discordia sucis
Lucet, ut admixtos uideas distare liquores,
Communique sinu calicis discrimine claro
Quaeque sui laticis seruat natura colorem.
140
Mergitur in medio plumbum tripes, et cauus illo
Extat apex uncti stipatus fomite lini.
Stuppa madens liquidum tenui face concipit ignem,
Et circumfusum spatio stagnantis oliui
In uitreis exile uadis funale coruscat
145
Et tremulo uibrans a uertice lumen acutum
Leniter umbrosam iacit in penetralia lucem
Et placido densas aperit splendore tenebras.
Hoc tamen emensa fuerat iam nocte remotum,
Productas quoniam pueris uigilantibus horas
150
Consumpto bibulum defecerat unguine lumen.
Sed puer, extincto abstulerat qui lumine lychnum,
Quem deponendo funem laxarat, eundem
Neglexit solito adductum restringere nodo.
Laxior hinc humili fluitabat linea tractu
155
Gratae lucis inops et caeci plena pericli.
Nam laquei summum dentata minantibus uncis
Armabatur, et his male tunc fuit obuia fratri,
Paene male aut nutu Christi bene, qui bene uertit
Feralem nobis memoranda in gaudia casum.
160
Ergo (uidete manum Christi) male pendulus ille
Per tenebras solito funis summissior infra
Aeris adsuetum spatium pendebat; et inde
E capitis regione pari libramine factus,
Vt status huius erat, securam heu! cuspide trina
165
Excepit faciem uenientis et induit unco
Occurrens oculum teneroque per intima lapsus
Mucro salit cilio, qua uix solet arte medendi
Cauta manus leuem trepido moderamine melen
Ducere palpebramque leui suffundere tractu.
170
Percussus subito tam duri uerberis ictu
Exclamat trepidasque manus turbatus ad ipsum
Fert oculum; et pariter clausum cum lumine ferrum
Continet, ut reprimat uel, si cadat, ut labentem
Excipiat globulum, qui luminis intima seruans
175
Intra folliculum teretem liquido interfuso
Sub uitrea nigri latet albus imagine pupi.
Hic ueluti radix oculum subeunte medulla
Fulcit et umecto uenarum fomite pascit,
Dum parili fontes oculorum sidere constant.
180
At si forte graui morbo disrupta uel ictu
Heu! male dissiliat membrana fluentis ocelli,
Prosilit iste globus sucoque relictus alente
Deserit arentem uacuata luce lacunam.
Interea puer excussus clamore dolentis
185
Accurrit stratum somno fugiente relinquens
Accensamque manu praetendit ad ora lucernam.
Clauserat hic manibus uultus et fronte supina
Contigero similis iuueni spectabat in altum,
Vt daret immotum librato corpore funem,
190
Vulneris arbitrio trepidantia membra gubernans,
Dum timet aduerso uulnus diducere motu,
Captiuique oculi ex uno, quo liber agebat,
Lumine discrimen sociali parte cauebat,
Nec tamen audebat ducendum attingere ferrum,
195
Ne simul haerentem ductu mucronis et orbem
Extraheret, neque iam poterat sub lumine fixi
Ferre moram teli. sed desperante medellam
Ex ope mortali diuina mox ope Felix
Imploratus adest, quem tanto in uulnere pendens
200
Aduocat et tali depromit uoce querellam:
Ei mihi! quanta meos urgent peccata labores,
Qui tantam merui plagam Felice patrono
Vicinoque simul Felicis et insuper ipso
Natali miser excipere? heu! magno reus ingens
205
Crimine, quem tunc poena ferit, cum soluere sueuit.
Sancte, precor, succurre tuo; scio, proximus astas
Et de contigua missis huc auribus aede
Audisti, Felix, fletum infelicis alumni;
Siue modo excelso lateri coniunctus adhaeres
210
Ante thronum magni regis confessor amicus,
Pauperis hanc, uenerande, tui trans nubila uocem
Accipis aure dei neque temnis, sed petis illic
Quam mihi deportes Christo miserante salutem.
Ergo ueni, Felix animaeque perenne patronus,
215
Nunc pro corporeo medicus mihi curre periclo.
Curre, precor, sanctasque manus oppone minanti
Lapsum oculo et fixum quod conspicis erue ferrum,
Quod propria reuocare manu non audeo, ne me
Lumine despoliem, dum conor soluere telo.
220
Sic etenim penitus mihi sentio fulmen adactum
Inserto sub operta oculi penetralia clauo.
Tu tantum, diuina manus, quae condidit ipsos
In nobis oculos, quae te quoque dextra potentem
Sanifera uirtute dedit, qua daemonas atros
225
Excruciando domas, qua corporis omne caduci,
Pellere tormentum potes alto nomine Christi,
Omnipotente potens domino; quo praesule nunc me
Suscipe sanandum. nec te mea crimina uincant,
Sed magis a te uicta cadant. nam dignior isto
230
Vulnere sum, fateor, placidi quam munere Christi.
Sed domini ipsius uerbum factumque memento,
Qui peccatoris uitam ueniendo redemit.
Iustitiae si iure uelis decernere mecum,
Non sum uno tantum sed lumine dignus utroque
235
Multari, ut talis facie sim, qualis et intus
Corde tenebroso, de quo male uisibus utor
Corporeis, caecus iustis, oculatus iniquis,
Et peccatorem luscum fateor decet esse,
Si deceat talem esse tuum. quocumque ligatus
240
Crimine fit dignus uenia, iam si tuus esse
Coeperit, ut dudum coepi pars esse tuorum,
Quos ego non patriae telluris amore secutus
Sed desiderio, quo me tibi, sancte, dicaram,
Per maris et terrae contempta pericula ueni;
245
Exemploque boni cognatae uincula terrae,
Vt tibi seruirem, rupi, consortibus illis,
Cum quibus et me iacto tuum; quod in hac ope monstra,
Ne perdam tanto confisum uulnere lumen.
Da, precor, indigno famulo tam nobile munus
250
In laudem domini, praesta hoc insigne diei,
Sancte, tuo, ut, confessa tibi quem gloria Christi
Luminis aeterni natalem in saecula fecit,
Hunc habeam natalem oculi pariterque celebrem
Felicem et lumen mihi de Felice receptum.
255
Talia dum plorat simplex, manus ecce beati
Prospera mox Felicis adest dubiamque timentis
Aspirans tacite firmat mentemque manumque,
Ne timeat tuto ausurus producere ferrum.
Vix hoc conatus fuit, et quasi lubricus uncus
260
Ex oculo cadit absque oculo; tantum unda secuta
Euomuit lacrimis quem suppurauerat aestum.
Mox oculus tanti purgatus nocte pericli
Tam puro enituit speculo, quam nunc quoque sanus
Cernitur aeterni collucens munere Christi.
265
Et puto plus hodie solito niteat, quia lumen
Addit et ipse dies qui reddidit. ergo fideles
Cernite nunc animis tanti discriminis instar
Et pariter tanti perpendite muneris actum.
Vir iam maturo grauis aeuo et corpore celsus
270
Staminis uncino quasi piscis inhaeserat hamo;
Et uice suspensus lychni pendebat aperto
Sed non sponte oculo, quem diducebat inuncans
Suffixo clauus cilio neque uulnus agebat
Diuina prohibente manu, quae fecerat illic
275
Innocuamque aciem ferri simul et leue pondus;
Qua pituita grauis, pilus intolerabilis et qua
Nec minimae perferre atomum duramus harenae,
Hac graue et incuruo quis credat acumine ferrum
Insuper et lychno concretis sordibus uncto
280
Fixum, impune diu tenuem pressisse metallo
Pupillam et nullo temeratum uulnere uisum?
Quae tam subtilis digitis manus aut opis arte,
Quae se tam tenui potuit discrimine iunctis
Inserere et medio palpebrae oculique subactum
285
Inter utramque uiam fragili per utrumque meatu
Illaeso penetrans oculo suspendere ferrum,
Quod solidi crasso totum complebat operti
Orbem oculi, figens acie nec uulnere laedens?
Quae manus hoc potuit nisi quae manus omnia fecit?
290
Spiritus ille dei penetrator ubique per omnes
Naturas rerum, tenui subtilior omni,
Perdita caecatis qui lumina reddidit et qui
Ex utero et caecum noua lumina fecit habere,
Vultum imperfecti natura corporis implens
295
Arte creatoris, qua totum perficit orbem,
Filius ille dei, manus et sapientia patris,
Omniparens rerum fons et constantia, Christus.
Ipse illum quondam non plenae matris in aluo
Finxerat, ut posthac homo factus et ipse creator
300
Hoc quoque diuinis opus admirabile signis
Adderet, ut uacuos expleret uisibus orbes.
Denique humi sputans limum facit, unde negatos
Nascenti obtutus credenti reddit alumno,
Materiaque eadem defecta in parte perornat
305
Semiperactum hominem, qua toto corpore finxit,
Vt se ipsum nostra uenisse in carne probaret
Qui cum patre deo communis imaginis ore
Compositum limo et flatu formauerat Adam.
Ipse opifex, lux nostra, deus, Felicis amici
310
Natalem tanta uoluit decorare medella,
Vt confessoris meritum sublime potenti
Munere monstraret, non ut cumularet honorem
Martyris hoc opere, ingentes cui contulit olim
Nobilibus titulis benedicto nomine palmas,
315
Quas indefessis in eo uirtutibus omni
Tempore continuat domini clementia Christi.
Sed nobis uoluit specialem tempore in isto
Laetitiam donare deus propriique patroni
Tale aliquod propriis operans signum dare seruis,
320
Quo nos siderei proprios Felicis alumnos
Proderet et merito illius curaque doceret
Viuere, quo nostram seruans custode salutem
Saepius infestum nocturnis casibus hostem
A nostris pariter membris et mentibus arcet.
325
Denique iam nostri gaudemus honore pericli,
Cernentesque pari splendentem lumina uisu,
Quem paene amisso deformem uidimus uno,
Laetamur tactis hoc sospite fratre medullis,
Quem tanto nobis donauit munere Christus.
330
Iure oculis hunc aequo meis, in lumine cuius
Felicis manus in Christo, mea gloria, fulget.
O felix casus, bona uulnera, dulce periclum,
Per quod cognoui me curam martyris esse.
Tanti namque fuit lumen mihi paene perisse,
335
Vt modo Felicis de munere lumen haberem.