Accipe nostra tuis audacius edita iussis,
Caelestine potens, et mentibus insere dicta.
Quo cumulante mihi semper fortuna fauorem
Haud inuita dedit sese, comitante benigno
5
Quem superi uoluere uirum mihi condere famam.
Ausus enim incipio, quoniam tua iussa fatigant,
Tempora uel numeros uerborum et commata uerbis,
Vt possum, monstrare meis; licet alta subire
Mens humilis uetet et res metrica fortius artet:
10
Aptius esse tamen conantes iussa fatemur
Alta subire nimis, quam uoce animoque silere.