pseudo Cyprianus de Iona


Post Sodomum et Gomorum uiuentia funera in aeuum

Et cinerum senio signata incendia poenae,

Et frustra solis oculis nascentia poma,

Et pariter facti mortem maris et salis illic:

5

Si quis homo est poenam mutato corpore seruans:

Paene alios ignis superi decusserat imbres

Vrbs, erat <ut> iusti transgressio, Niniue dicta.

Nam quis subuersae mentis metus? omnia uulgo

Poenarum documenta uacant, ubi possidet error.

10

At bonus et nostri patiens et plectere serus

Omnipotens dominus nullam iaculabitur iram,

Ni prius admoneat durataque pectora pulset,

Praesagos agitans augusta mente prophetas.

Namque Niniuitum meritis mandarat Ionam

15

Praefari exitium dominus: sed conscius ille

Parcere subiectis et dicta cedere poena

Supplicibus facilisque bonis cessabat obire,

Ne uanum caneret cessura pace minarum.

Mox fuga consilium: si qua est tamen ista facultas

20

Euitare deum dominique euadere dextram,

Qua subter totus trepidans compescitur orbis,

An ratio est. quod agit sancto de corde prophetes?

Litoris in labio, portu celeberrima fido,

Vrbs oras Cilicum contra libatur Ioppe.

25

Inde igitur Tarsos properos rate scandit Ionas:

Eiusdem fert acta deus: nec denique mirum,

Si dominum in terris fugiens inuenit in undis.

Paruula nam subito maculauerat aera nubes,

Vellere sulpureo de semine conscia uenti,

30

Paulatimque globus pariter cum sole cohaesit

Deceptumque diem caliginis agmine clusit.

Fit speculum caeli pelagus: niger ambitus undas

Inficit, in tenebras ruit aether et mare surgit,

Nequiquam medios fluctus dum nubila tangunt,

35

Gloria uentorum quos omnis turbine miscet.

Diuersus furor in profugum frendebat Ionam:

Vlla ratis certamen erat caeloque fretoque.

Tunditur hinc illinc, tremit omnis silua sub ictu

Fluctifrago, subter concussa est spina carinae,

40

Palpitat antemna, stridens labor horret ab alto.

Ipsa etiam infringi dubitans inflectitur arbor.

Nauticus interea gemitus noxque omnia temptat

Pro rate proque anima: spiras mandare morantes,

Oblaqueare mitram. clauorum stringere nisus

45

Atque reluctantes impellere pectore gyros.

Pars maris interni putidum graue odore uicissim

Egerit, at rapiunt <pars> merces atque onus omne

Praecipitant certantque pericula uincere damnis.

Sunt miserae uoces ad singula fragmina ponti,

50

Expanduntque manus nullorum ad numina diuum.

Quos maris et caeli uis non timet: haut minus illos

Puppibus abstrusos irato turbine mergunt.

Nescius haec reus ipse cauo sub fornice puppis

Stertens inflata resonabat nare soporem.

55

Iam tunc in somno domini formando figuram,

Hunc simul undisequae cogit qui munia prorae.

Pace soporatum placidaque quiete superbum

Increpat impulsans: "Quid, ait, discrimine in isto

Somnia more capis tantoque in turbine ponti

60

Solus habes? en unda operit, spes unica diuum est.

Tu quoque, quisque tibi deus est, dic uota precesque

Indigetans patrium supplex inflectito numen."

Sic tum quis culpae propior. quis causa procellae,

Discere sorte placet, nec sors mentitur Ionam.

65

Tunc rogitant: "Quis et unde hominum, quis denique rerum,

Quo populo, qua sede cluens?" famulum ille fatetur

Praetimidum fidumque dei, qui sustulit alte

Caelum, qui terram posuit quique aequora fudit:

Ipsius sese profugum causasque reuelat.

70

Deriguere metu: "Quid nos igitur tibi culpae?

Quid fore nunc, quonam placabimus aequora pacto?"

Namque magis multoque magis freta saeua tumebant.

Tum domini uates ingestu spiritus infit:

"En ego tempestas, ego tota insania mundi;

75

In me, inquit, uobis aether ruit et mare surgit;

In me terra procul, mors proxima, nulla dei spes.

Quin date praecipitem, causam nauemque leuantes:

Vnum onus hoc magnum pelago iactate uolentem."

Ast illi frustra nituntur uertere cursum

80

In reditum; nec clauus enim torquere sinebat,

Dura nec antemnae mutari libra uolebat.

Postremo ad dominum: "Ne nos in mortis hiatum

Vnam animam propter dederis, nec sanguine iusti

Respersisse uelis, si sic tua dextera ducit."

85

Iamque illic imo exoriens de gurgite cetus,

Squamosum et conchis euoluens corporis agmen,

Vrguebat proprios concusso marmore fluctus,

Praedam sponte petens, quam celsae puppis ab arce

Prouoluentem auide limosis faucibus hausit,

90

Viuentemque dapem longam percepit in aluum,

Cumque uiro caeli rabiem pelagique uorauit.

Sternitur aequoris unda, resoluitur aetheris umbra:

Hinc fluctus, illinc flatus redduntur amici.

Securamque uiam placida signante carina

95

Spumea caeruleo candent uestigia sulco.

Nautae tunc dominum laeti uenerantur eique

Sacrificant grates: fertur ratis et uates aluo:

Nauigat et uates alio susceptus Ionas

Nauigium fluctus secat, et sub fluctibus imis

100

Iona defertur anima spirante ferina.

Conclusus neque tinctus aquis, maris intimus exter,

Inter semesas carnes resolutaque putri

Corpora digestu iam iam sua funera discens;

In signum sed enim domini quandoque futurum

105

Non erat exitii, set caeli gloria factus.