pseudo Cyprianus de Sodoma


Iam deus omnipotens primaeui tempora saecli

Vindice diluuio cunctis aboleuerat undis,

Quas caelum sparsit. terrae, maris expuit aequor:

Hactenus haud liquido poenas decernere pactus

5

Excidio. quotiens, hiemem cum induceret aer,

Frenandis uarium pluuiis mandauerat arcum,

Purpureo et uiridi signantem nubila limbo,

Iridis in nomen, propria est quae fibula nimbis.

Sed recidiua hominum pariter cum gente secunda

10

Impietas iterumque mali noua pullulat aetas.

Excidio iam non imbres sortita, sed ignes.

Sic Sodomum meruit tellus ardentibus uri

Roribus et finis portendere signa futuri.

Effera luxuries illic, inimica pudoris,

15

Instar legis erat, fugeret quam praescius hospes.

Ante uel ad Scythicas uel apud Busiridis aras

Exoptans per sacra necem caestusque cruore

Fundere Bebrycum et Libycas satiare palaestras

Antaei, Circaea nouas per pocula formas

20

Sumere, quam laesum Sodomis amittere sexum.

Pulsabat caelum inuidia: conubia mixta

Incestu parili, generis natura rebellis

In sese, laesumque uiri cum corpore nomen,

Tempore sed certo deus omnia prospeculatur:

25

Iudicat iniustos, patiens ubi criminis aetas

Cessandi spatium, uis nulla, coegerat ira.

Iamque dies ultrix aderat: duo de grege missi

Angelica forma iuuenes, qui spiritus ambo

Diua ministeria domini mandata ferebant:

30

Succedunt Sodomis. illic de stirpe piorum

Transuena Loth aderat, sapiens iustique colonus:

Vnus erat meminisse deum. solet utilis arbor

In siluis latitare ferens uelut hospita fructus.

Is tunc pro porta residens (uix moenia adibant

35

Caelicolae) quamquam diuinos nescius ultro

Aduocat, appellat, patrio ueneratur honore

Hospitioque uocat longe stabulare parantes.

Enisus longis precibus: pia pignora mensa

Officiisque probis studio dispungit amicos.

40

Nox requiem dederat, lux soluerat altera nocte

Et Sodoma in foribus strepitat cum lege pudenda.

Loth contra supplex: "Ne uos nunc pacta libido

Incendat. iuuenes, ipsam foedare iuuentam

Luxu, quo genitura uocant, quo semina, frustra:

45

Quo nullae nuptant animae, non lustra colentes,

Non stabulis reduces, non undis subter hiantes,

Nec quae pinnarum modulis prope nubila pendent.

Nec quae per terram protracto corpore manant.

Omne genus luxu genus est: sed femina coniunx

50

Omnibus, et numquam cuiquam nisi femina mater.

Nunc, si fas iuuenale habet uastare pudorem,

Sunt intus natae biiuges mihi, nubilis aetas;

Virginitas in flore tumet: iam dedita messi

Digna cupido uiris; tulerit quam uestra uoluptas.

55

Dedo pater proque hospitibus pensabo dolorem."

Vulgus ad haec demens: "Quisnam tu, quantus et unde,

Qui nobis domineris, ait, legesque recondas?

Transuena, non rector, Sodomorum iugera liras.

Nunc igitur tute ipse lues, quod nostra cupido est,

60

Pro natis proque hospitibus: satis unus in omnes."

Dicta et facta simul, uulgi mora nulla furentis.

Turbidus hiberno dum uoluitur impete torrens.

Riuorum innumeros uno pede deuehit amnes:

Si qua illic arbor rapidis offenditur undis,

65

Haut mansura diu, quantum radice licebit

Crinitas durare moras, ubi subter adesam

Perdit humum, circumfosso iam caudice pendens

Huc illuc certam differt incerta ruinam:

Haut aliter Loth in media uertigine uulgi

70

Nutabat uinci prope iam; sed diua potestas

Subuenit. angelici iuuenes de limine raptum

Restituunt tectis, demens et uulgus ibidem

Poenarum auspiciis interdum lumine multant.

Tum decreta dei reserant, dignam fore poenam

75

De caelo Sodomis: ipsum meruisse salutem

Iustitiae titulo. "Quin ergo accingeris istinc

Festinare fugam pariterque educere, si quid

Gentis habes. nos exitium iam inducimus urbi."

Loth generos citus alloquitur, sed dura hominum mens

80

Credere despexit monitum risitque timorem.

Tempore mox quo lux tenebras accendere temptat

Et bicolor caeli facies de nocte dieque est.

Instabant iuuenes Chaldaeam edocere gentem

Ex Sodomis iustamque domum donare saluti.

85

"Heia age, Loth, exsurge tuamque assume iugalem

Et natas duplices atque hinc exterminis ito,

Praeueniens Sodomum poenas." manibus quoque amicis

Producunt trepidos atque haec tibi cetera mandant:

"Serua, Loth, animam, ne uisum in terga retrorsum

90

Vertere forte uelis, coeptum uel sistere gressum:

In montem propera!" timuit Loth ardua tardo

Ereptare gradu. caelestes ne prius irae

Opprimerent: alios igitur deposcere portus

Aggreditur, paruam quam contra aspexerat urbem.

95

"Huc, inquit, fuga sit: certe uix moenibus extat,

Nec longe nec magna mihi est." fauere petenti,

Vrbis et ipsius pariter cessere salutem.

Segor inde loco nomen uox barbara nouit,

Tunc Loth ingreditur Segor: simul exoritur sol,

100

Vltimus ille quidem, Sodomumque incendia feruens

Infert: nam totos radios almauerat igni:

Aemula subseritur caligo, includere lucem

Coeptans atque globos confuso intexere caelo.

Fumantes coeunt nubes, nouus irruit imber,

105

Sulpura cum flammis flagrat chaos, aestuat aether,

Exustus crepitat liquidis ardoribus aer.

Hinc habet in falso de uero fabula famam

Solis progeniem currus optasse paternos

Nec ualuisse leuem puerum frenare superbos

110

Ignis equos. arsisse orbem, tunc fulmine raptum

Aurigam illicitum, planctum mutasse sorores.

Viderit Eridanus, si qua illic populus albet,

Aut si quis plumat senio modulatior ales.

Hic aliter uersae maerent miracula formae:

115

Namque comes coniunx, heu me, male tum quoque legis

Femina non patiens diuinae, ad murmura caeli

Audaces oculos nequiquam sola retorsit.

Non habitura loqui, quod uiderit, et simul illic

In fragilem mutata salem stetit ipsa sepulchrum.

120

Ipsa et imago sibi, formam sine corpore seruans,

Durat enim adhuc nuda statione sub aethra.

Nec pluuiis dilapsa situ nec diruta uentis.

Quin etiam siquis mutilauerit aduena formam,

Protinus ex sese suggestu uulnera complet,

125

Dicitur et uiuens. alio iam corpore, sexus

Munificos solito dispungere sanguine menses.

Nusquam sunt Sodomi, nusquam illic impia lucent

Moenia, cum dominis domus omnis inhospita nusquam.

Tota rogus regio est; hinc atro horrore fauillae

130

Hincque situ cano cineres incendia signant.

Nullus arat frustra piceas fuligine glebas.

Occidit illa prior feritas, quam prospiciens Loth

Discretus patruo dites delegerat agros.

Semiperempta etiam si qua illic iugera laetas

135

Autumni conantur opes. facile optima sese

Promittunt oculis pira, persica et omnia mela,

Donec carpantur: nam protinus indice tacta

Soluitur in cinerem uacui fallacia pomi.

Sic igitur caelo pariter terraque sepultis

140

Nec mare uiuit ibi: mors est maris illa quieti.

Quod nullos animat per anhela uolumina fluctus,

Quodque etiam patrio numquam suspirat ab austro,

Quodque caret proferre aliquam de gurgite gentem

Squamigeram leuique cute uel cortice saeptam

145

Vel crispam conchae et duplici compagine clausam.

Solum illic propria mentitur fruge bitumen,

Exusti fuligo maris, quod uiuidus ardor

Subter stagna coquens de sulpuris et salis aestu

Temperat inque picem dat terrae adhaerere marinam,

150

Inuehitur proprio cum tempore pingue crematae

Virus aquae spumisque cutis super aequora nigra

Texitur. appellunt, quis est ea captio mercis;

Acclinant laterum leues libramine lembos,

Vt semel impositam doceant conscendere uenam;

155

Nam se sponte leuans adnabit inertis ad ora

Nauigii pressumque dabit prae munere largo,

Ni plaga contigerit, qua mensis femina uestit.

Ecce aliud monstrum pelagi de clade notatur:

Cuncta illic inuita natant; natura recessit

160

Mergendis data corporibus, si denique testae

Luciferam narem insistes, qua spiritus igni est.

Velificabit apex flammae: si flamma perempta est,

Ibit subter aquas astructio naufraga lucis.

Hae Sodomum et Gomorum signatae in saecula poenae

165

Gentibus iniustis, quis corda ecdura timorem

Deseruere dei. de caelo iura uereri,

Inque unum rerum dominum curare docebunt.