Prudentius contra Symmachum 2

Testo base di riferimento: J. Bergman, 1926

Cura dell'edizione digitale: G. Dalla Pietà, 2010

Altre sezioni


Hactenus et ueterum cunabula prima deorum

Et causas quibus error hebes conflatus in orbe est

Diximus, et nostro Romam iam credere Christo.

Nunc obiecta legam, nunc dictis dicta refellam.

5

Vnde igitur coepisse ferunt aut ex quibus orsum

Quo mage sancta ducum corda illice flecteret arte?

Armorum dominos uernantes flore iuuentae

Inter castra patris genitos sub imagine auita

Eductos exempla domi congesta calentes

10

Orator catus instigat, ceu classica belli

Clangeret, exacuitque animos et talia iactat:

"Si uobis uel parta, uiri, uictoria cordi est

Vel parienda dehinc, templum dea uirgo sacratum

Obtineat uobis regnantibus! Ecquis amicus

15

Hostibus hanc uestro sancte negat esse colendam

Imperio cui semper adest quod laudibus implet?"

Haec ubi legatus, reddunt placidissima fratrum

Ora ducum: "Scimus quam sit uictoria dulcis

Fortibus, Ausoniae uir facundissime linguae,

20

Sed quibus illa modis, qua sit ratione uocanda

Nouimus. Hac primum pueros pater imbuit arte,

Hanc genitore suo didicit puer ipse magistro.

Non aris non farre molae uictoria felix

Exorata uenit; labor impiger, aspera uirtus,

25

Vis animi excellens, ardor, uiolentia, cura

Hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis.

Quae si defuerint bellantibus, aurea quamuis

Marmoreo in templo rutilas Victoria pinnas

Explicet et multis surgat formata talentis,

30

Non aderit uersisque offensa uidebitur hastis.

Quid, miles, propriis diffisus uiribus aptas

Irrita femineae tibimet solacia formae?

Numquam pinnigeram legio ferrata puellam

Vidit, anhelantum regeret quae tela uirorum.

35

Vincendi quaeris dominam? Sua dextera cuique est

Et deus omnipotens, non pexo crine uirago

Nec nudo suspensa pede strofioque recincta

Nec tumidas fluitante sinu uestita papillas.

Aut uos pictorum docuit manus assimulatis

40

Iure poetarum numen componere monstris;

Aut lepida ex uestro sumpsit pictura sacello

Quod uariis imitata notis ceraque liquenti

Duceret in faciem sociique poematis arte

Aucta coloratis auderet ludere fucis.

45

Sic unum sectantur iter, sic cassa figuris

Somnia concipiunt et Homerus et acer Apelles

Et Numa, cognatumque malum pigmenta camenae

Idola. Conualuit fallendi trina potestas.

Haec si non ita sunt, edatur cur sacra uobis

50

Ex tabulis cerisque poetica fabula praestat?

Cur Berecyntiacus perdit truncata sacerdos

Inguina, cum pulchrum poesis castrauerit Attin?

Cur etiam templo Triuiae lucisque sacratis

Cornipedes arcentur equi, cum Musa pudicum

55

Raptarit iuuenem uolucri per litora curru,

Idque etiam paries tibi uersicolorus adumbret?

Desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem

Res incorporeas simulatis fingere membris,

Desine terga hominis plumis obducere; frustra

60

Fertur auis mulier magnusque eadem dea uultur.

Vis decorare tuum, ditissima Roma, senatum?

Suspende exuuias armis et sanguine captas,

Congere caesorum uictrix diademata regum,

Frange repulsorum foeda ornamenta deorum.

65

Tunc tibi non terris tantum uictoria parta

Sed super astra etiam media seruabitur aede."

Talia principibus dicta interfantibus ille

Prosequitur magnisque tubam concentibus inflat.

Allegat morem ueterem, nil dulcius esse

70

Affirmat solitis populosque hominesque teneri

Lege sua: "Sicut uariae nascentibus" inquit

"Contingunt pueris animae, sic urbibus affert

Hora diesque suis, cum primum moenia surgunt,

Aut fatum aut genium, cuius moderamine regnent."

75

Addit et arcanum rerum uerique latebras

Prosperitate aliqua deprendi posse secundi

Per documenta boni, si sint felicia quae quis

Experiendo probet; cessisse parentibus omne

Idolium semper feliciter et pede dextro.

80

Enumerat longi uim temporis; excitat ipsam

Crinibus albentem niueis et fronte uietam

Ore reposcentem querulo sua numina Romam:

"Libera sum, liceat proprio mihi uiuere more.

Ecquis erit qui mille meos reprehenderit annos?

85

Vno omnes sub sole siti uegetamur eodem

Aere, communis cunctis uiuentibus aura.

Sed qui sit qualisque deus diuersa secuti

Quaerimus, atque uiis longe distantibus unum

Imus ad occultum. Suus est mos cuique genti,

90

Per quod iter properans eat ad tam grande profundum."

His tam magnificis tantaque fluentibus arte

Respondit uel sola Fides doctissima primum

Pandere uestibulum uerae ad penetralia sectae.

Nam cum diuinis agimus de rebus, et illum

95

Qui uel principio caruit uel fine carebit

Quique chao anterior fuerit mundumque crearit

Coniectare animo contendimus, exigua est uis

Humani ingenii tantoque angusta labori.

Quippe minor natura aciem si intendere temptet

100

Acrius ac penetrare dei secreta supremi,

Quis dubitet uicto fragilem lassescere uisu

Vimque fatigatae mentis sub pectore paruo

Turbari inualidisque hebetem subcumbere curis?

Sed facilis fidei uia prouocat omnipotentem

105

Credere, qui bona non tantum praesentia donat,

Sed uentura etiam longisque intermina saeclis

Promittit, ne totus eam resolutus inane

In nihilum pereamque breuem post luminis usum.

Muneris auctorem ipso de munere pendas.

110

Aeterna aeternus tribuit, mortalia confert

Mortalis; diuina deus, peritura caducus.

Omnia quae tempus peragit quaeque exitus aufert

Vilia sunt breuitate sui, nec digna perenni

Largitore, cui propria est opulentia numquam

115

Desinere idque homini dare quod non desinat umquam.

Nam, si corruptum corrumpendumue deus quid

Praestat habetque nihil quod sit pretiosius istis,

Pauper et infirmus et summo indignus honore

Et non omnipotens sed inanis numinis umbra est.

120

Hac ratione fides sapienter conicit, immo

Non dubitat uerum esse deum qui quod sumus et quod

Viuimus illaesum semper fore, si mereamur,

Nos sperare iubet. "Caelestia si placet" inquit

"Scandere, terrenas animo depellite curas.

125

Nam quantum subiecta situ tellus iacet infra

Diuiditurque ab humo conuexi regia caeli,

Tantum uestra meis distant mundana futuris,

Dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis.

Quidquid obire potest fugiatis censeo, quidquid

130

Naturae ratione capit uitium atque senescit,

Pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis.

Cuncta equidem quae gignit humus quae continet ipse

Principio institui, nitidoque insignia mundo

Ornamenta dedi speciosaque semina finxi.

135

Sed tamen esse modum uolui parcisque fruenda

Moribus indulsi, quantum moribundus et aeger

Corporis ac uitae uolucris sibi posceret usus,

Non ut captus homo studiis et inaniter ardens

Duceret omne bonum positum in dulcedine rerum

140

Et specie tenui, quas currere tempore iussi.

Atque aeuum statui sub quo generosa probarem

Pectora, ne torpens et non exercita uirtus

Robur eneruatum gereret sine laude palestrae.

Illecebrosus enim sapor est et pestifer horum

145

Quae dum praetereunt miro oblectamine mentes

Implicitas uinctasque tenent. Vincenda uoluptas,

Elaqueanda animi constantia, ne retinaclis

Mollibus ac lentis nexa et captiua prematur.

Luctandum summis conatibus, inter acerba

150

Sectandum uirtutis iter, ne suauia fluxae

Condicionis amet, nimium ne congerat aurum,

Ne uarios lapidum cupide spectare colores

Ambitiosa uelit, ne se popularibus auris

Ostentet pulchroque inflata tumescat honore

155

Ne natale solum, patrii ne iugera ruris

Tendat et externos animum diffundat in agros

Et ne corporeis addicat sensibus omne

Quod uult aut quod agit, ne praeferat utile iusto,

Spemque in me omnem statuat numquam peritura

160

Quae dedero longoque die mea dona trahenda."

Haec igitur spondente deo quis fortis et acer

Virtutisque capax breue quidque perennibus in se

Praetulerit, uel quis sapiens potiora putarit

Gaudia membrorum quam uiuae praemia mentis?

165

Nonne hominem ac pecudem distantia separat una,

Quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt, ego contra

Spero quod extra aciem longum seruatur in aeuum?

Nam si tota mihi cum corpore uita peribit

Nec poterit superesse meum post funera quidquam,

170

Quis mihi regnator caeli, quis conditor orbis,

Quis deus aut quae iam merito metuenda potestas?

Ibo per impuros feruente libidine luxus,

Incestabo toros, sacrum calcabo pudorem

Infitiabor habens aliquod sine teste propinqui

175

Depositum, tenues auidus spoliabo clientes,

Longaeuam perimam magico cantamine matrem

Tardat anus dominum dilata morte secundum),

Nec formido malum. Falluntur publica iura,

Lex armata sedet sed nescit crimen opertum,

180

Aut, si res pateat, iudex corrumpitur auro,

Rara reos iusta percellit poena securi.

Sed quid ego haec meditor? Reuocat deus ecce seuera

Maiestate minax, negat interitura meorum

Per mortem momenta operum. "Non occidet" inquit

185

"Interior qui spirat homo, luet ille perenne

Supplicium, quod subiectos male rexerit artus.

Nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis

Naturam; quamuis perflabilis illa feratur

More noti, capiam tamen et tormenta adhibebo

190

Ipse incorporeus ac spirituum sator unus.

Quin et corporibus parilis consortia poenae

Decernam, possum quoniam renouare fauillas

Antiquam in faciem, nec desperanda potestas.

Qui potui formare nouum reparabo peremptum.

195

Non desunt exempla meae uirtutis in ipsis

Seminibus; natura docet reuirescere cuncta

Post obitum. Siccantur enim pereunte uigore

Quo uixere prius; tunc sicca et mortua sulcis

Aut foueis mandata latent et more sepulcri

200

Obruta de tumulis rediuiuo germine surgunt.

Numquid nosse potes uel coniectare quis istud

Tam sollers opifex struat aut quae uis agat intus?

Nil uos, o miseri, physicorum dogmata fallant!

En ego gignendi dominus ac restituendi

205

Quod periit fluxitque potens, arentia quaeque

In ueteres formas aut flore aut fronde reduco,

Idque ipsum quandoque homini facturus, inani

Surgat ut ex cinere structuraque pristina constet,

Quae mihi pro meritis uel per tormenta rependat

210

Crimina uel summae uirtutis in arce coruscet,

Non peritura dehinc quacumque in sorte manebit.

Interea, dum mixta uiget substantia in unum,

Sit memor auctoris proprii, ueneretur et oret

Artificem submissa suum. Non condidit alter

215

Halantis animae figmentum et corporis alter,

Nec bona praesentis uitae numerosa gubernant

Numina. Non alius segetes et spicea farra

Suppeditat deus ast alius dat musta racemis

Purpureumque graui fundit de palmite sucum;

220

Ipse ego sum uirides oleas pinguescere bacis

Qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas,

Et qui Lucinas tribuo nascentibus horas.

Duplex lege mea per mutua foedera sexus

Gignere amat subolem generisque propagine gaudet,

225

Quem uos lasciuis uiolatis amoribus ignem

Et stupra uestra deae Veneris praetexitis umbra.

Vnus ego elementa rego nec mole laboris

Vt miser infirmusue aliquis fragilisue fatigor.

Lux immensa mihi est et non resolubilis aetas

230

Sensibus et uestris haud intellecta uetustas.

Inde ministeriis ad tot moderamina mundi

Non egeo nec participes sociosue requiro.

Porro autem angelicas legiones, quas mea fecit

Dextera, nosse meum est et quae natura creatis

235

Subsistat qualesque mihi seruentur ad usus.

Tu me praeterito meditaris numina mille,

Quae simules parere meis uirtutibus, ut me

Per uarias partes minuas, cui nulla recidi

Pars aut forma potest, quia sum substantia simplex

240

Nec pars esse queo. Solis diuisio rebus

Compositis factisque subest; me nemo creauit,

Vt scindi ualeam cunctorum conditor unus.

Crede, quod ex nihilo formaui pars mea non est.

Quare age, mortalis, soli mihi construe templum

245

Meque unum uenerare deum. Caementa remitto

Et quae saxa Paros secat et quae Punica rupis,

Quae uiridis Lacedaemon habet maculosaque Synna.

Natiuum nemo scopuli mihi dedicet ostrum.

Templum mentis amo, non marmoris; aurea in illo

250

Fundamenta manent fidei, structura niuali

Consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen

Iustitia, interius spargit sola picta rubenti

Flore pudicitiae pudor almus et atria seruat.

Haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes

255

Accipit, aeterno caelestique hospite digna.

Nec nouus hic locus est, fluxit mea gloria in artus

Et lux uera dei. (Deus illustrauit alumnam

Materiem corpusque parens habitabile fecit

Ipse sibi, placito ut possit requiescere templo.)

260

Condideram perfectum hominem, spectare superna

Mandaram totis conuersum sensibus in me,

Recto habitu celsoque situ et sublime tuentem,

Sed despexit humum seque inclinauit ad orbis

Diuitias pepulitque meum de pectore numen.

265

Restituendus erat mihimet. Submissus in illum

Spiritus ipse meus descendit et edita limo

Viscera diuinis uirtutibus informauit

Iamque hominem assumptum summus deus in deitatem

Transtulit ac nostro docuit recalescere cultu."

270

Scire uelim praecepta patris quibus auribus haec tu

Accipias, Italae censor doctissime gentis.

An ueterem tantum morem ratione relicta

Eligis et dici id patitur sapientis acumen

Ingeniumque uiri? "Potior mihi pristinus est mos

275

Quam uia iustitiae, pietas quam prodita caelo

Quamque fides ueri, rectae quam regula sectae"?

Si quidquid rudibus mundi nascentis in annis

Mos habuit sancte colere ac seruare necesse est,

Omne reuoluamus sua per uestigia saeclum

280

Vsque ad principium. Placeat damnare gradatim

Quidquid posterius successor repperit usus.

Orbe nouo nulli subigebant arua coloni;

Quid sibi aratra uolunt, quid cura superflua rastri?

Ilignis melius saturatur glandibus aluus.

285

Primi homines cuneis scindebant fissile lignum;

Decoquat in massam feruens strictura secures

Rursus et ad proprium restillet uena metallum!

Induuias caesae pecudes et frigida paruas

Praebebat spelunca domos; redeamus ad antra,

290

Pellibus insutis hirtos sumamus amictus!

Immanes quondam populi feritate subacta

Edomiti iam triste fremant iterumque ferinos

In mores redeant atque ad sua prisca recurrant!

Praecipitet Scythica iuuenis pietate uietum

295

Votiuo de ponte patrem (sic mos fuit olim).

Caedibus infantum fument Saturnia sacra

Flebilibusque truces resonent uagitibus arae.

Ipsa casas fragili texat gens Romula culmo

(Sic tradunt habitasse Remum). Regalia faeno

300

Fulcra supersternant aut pelle Libystidis ursae

Compositam clamydem uilloso corpore gestent!

Talia Trinacrius ductor uel Tuscus habebant.

Roma antiqua sibi non constat uersa per aeuum

Et mutata sacris ornatu legibus armis.

305

Multa colit quae non coluit sub rege Quirino.

Instituit quaedam melius, nonnulla refugit

Et morem uariare suum non destitit et quae

Pridem condiderat iura in contraria uertit.

Quid mihi tu ritus solitos, Romane senator,

310

Obiectas, cum scita patrum populique frequenter

Instabilis placiti sententia flexa nouarit?

Nunc etiam, quotiens solitis decedere prodest

Praeteritosque habitus cultu damnare recenti,

Gaudemus compertum aliquid tandemque retectum

315

Quod latuit. Tardis semper processibus aucta

Crescit uita hominis et longo proficit usu.

Sic aeui mortalis habet se mobilis ordo.

Sic uariat natura uices; infantia repit,

Infirmus titubat pueri gressusque animusque,

320

Sanguine praecalido feruet neruosa iuuenta,

Mox stabilita uenit maturi roboris aetas,

Vltima consiliis melior sed uiribus aegra

Corpore subcumbit mentem purgata senectus.

His genus humanum per dissona tempora duxit

325

Curriculis aeuum mutabile. Sic hebes inter

Primitias mersumque solo ceu quadrupes egit,

[Quadrupedis pueri lactantia uiscera traxit.]

Mox tenerum docili ingenio iamque artibus aptum

Noscendis uaria rerum nouitate politum est,

330

Inde tumens uitiis calidos adoleuit in annos

Donec decocto solidaret robore uires

Tempus adest ut iam sapiat diuina serenae

Mentis consilio uiuacius abdita sollers

Quaerere et aeternae tandem inuigilare saluti.

335

Quamquam, si tantus amor est et cura uetusti

Moris et a prisco placet haud discedere ritu,

Extat in antiquis exemplum nobile libris

Iam tunc diluuii sub tempore uel prius uni

Inseruisse deo gentem quae prima recentes

340

Incoluit terras uacuoque habitauit in orbe.

Vnde genus ducit nostrae porrecta propago

Stirpis et indigenae pietatis iura reformat.

Sed, quia Romanis loquimur de cultibus, ipsum

Sanguinis Hectorei populum probo tempore longo

345

Non multos coluisse deos rarisque sacellis

Contentum paucas posuisse in collibus aras.

Innumeros post deinde deos uirtute subactis

Vrbibus et claris peperit sibi Roma triumphis.

Inter fumantes templorum armata ruinas

350

Dextera uictoris simulacra hostilia cepit

Et captiua domum uenerans ceu numina uexit.

Hoc signum rapuit bimaris de strage Corinthi,

Illud ab incensis in praedam sumpsit Athenis,

Quasdam uicta dedit capitis Cleopatra canini

355

Effigies, quasdam domitis Hammonis harenis

Syrtica cornutas facies habuere tropaea.

Roma triumphantis quotiens ducis inclyta currum

Plausibus excepit, totiens altaria diuum

Addidit et spoliis sibimet noua numina fecit,

360

Numina quae patriis cum moenibus eruta nullum

Praesidium potuere suis afferre sacellis.

Cernis ut antiqui semper uestigia moris

Gressibus incertis uarie titubasse probentur

Adsciscendo deos maioribus incompertos

365

Seque peregrina sub religione dicasse

Nec ritus seruasse suos? Quodcumque sacrorum est

Exulat externumque inimicam uenit in urbem.

Frustra igitur solitis, praua obseruatio, inhaeres;

Non est mos patrius quem diligis, improba, non est.

370

Sed sollers orator ait fataliter urbem

Sortitam quonam genio proprium exigat aeuum.

"Cunctis nam populis seu moenibus inditur" inquit

"Aut fatum aut genius nostrarum more animarum,

Quae sub disparili subeunt noua corpora sorte".

375

Iam primum qui sit genius uel qui status illi

Competat ignoro, quid possit et unde oriatur,

Spiritus informis sine corpore, formaue et ulla

Sit species, et quid sapiat quae munera curet.

Contra animas hominum uenis uitalibus intus

380

Sic interfusas intellego, sanguis ut ex his

Accipiat motumque leuem tenerumque uaporem,

Vnde pererratis uegetet praecordia membris,

Frigida succendat, riget arida, dura relaxet.

Sic hominis uitam sibi temperat atque gubernat

385

Viuida mens, quam tu ficto componere temptas

Moerorum genio, qui nusquam est nec fuit umquam.

Quin et corporibus uersat mens uiua regendis

Summum consilium, fida ut tutacula nudis

Inualidisque paret, metuenda pericula uitet,

390

Vtile prospiciat, uarias agitetur ad artes,

Consultet cui se domino submittat et orbis

Quem putet auctorem quem rerum summa sequatur.

At tuus hic urbis genius (dicas uolo) quando

Coepit adhuc paruae primum se infundere Romae?

395

Fluxit ab uberibus nemorosa in ualle lupinis

Infantesque aluit dum nascitur ipse gemellos?

An cum uulturibus uolitans ignota per auras

Vmbra repentinam traxit de nube figuram?

Culminibus summis sedet an penetralia seruat?

400

Instituit mores et iura forensia condit,

An castrorum etiam fossis interuenit, acres

Cogit ad arma uiros, lituis ciet, urget in hostem?

Quae quis non uideat sapientum digna cachinno?

Fingamus tamen esse aliquam quae talia curet

405

Vmbram siue animam, per quam res publica fatum

Hauserit et calidis animetur tota medullis.

Cur non haec eadem de religione colenda

Consultat? Cur non suspectat libera caelum?

Cur sibi praescriptum non commutabile fatum

410

Vt captiua putat? Genesis cur uincula fingit?

Cui iam nolle licet quod tunc uoluisse licebat

Erroresque abolere suos ac flectere sensus.

Sic septingentis errauit circiter annis

Lubricaque et semper dubitans quae forma placeret

415

Imperii, quae regnandi foret aequa potestas.

Regius exortam iam tunc habuit status urbem

Non sine grandaeuis curarum in parte locatis.

Mox proceres de stirpe senum tractasse uidemus

Clauum consilii. Plebeias inde cateruas

420

Collatas patribus mixtim dicionibus aequis

Imperitasse diu belloque et pace regendis;

Consule nobilitas uiguit, plebs fisa tribuno est.

Displicet hic subito status et bis quina creantur

Summorum procerum fastigia, quos duodeni

425

Circumstant fasces simul et sua quemque securis.

Rursus se geminis reddit ductoribus omnis

Publica res et consulibus dat condere fastos.

Vltima sanguineus turbauit saecla triumuir.

Fluctibus his olim fatum geniusue animusue

430

Publicus errauit; tandem deprendere rectum

Doctus iter caput augustum diademate cinxit

Appellans patrem patriae, populi atque senatus

Rectorem, qui militiae sit ductor et idem

Dictator censorque bonus morumque magister,

435

Tutor opum, uindex scelerum, largitor honorum.

Quod si tot rerum gradibus totiens uariatis

Consiliis aegre tandem peruenit ad illud

Quod probet ac sancto reuerentia publica seruet

Foedere, quid dubitat diuina agnoscere iura

440

Ignorata prius sibimet tandemque retecta?

Gratemur, iam non dubitat. Nam subdita Christo

Seruit Roma deo cultus exosa priores.

Romam dico uiros quos mentem credimus urbis,

Non genium, cuius frustra simulatur imago.

445

Quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum,

Cum portis domibus thermis stabulis soleatis

Assignare suos genios perque omnia membra

Vrbis perque locos geniorum milia multa

Fingere, ne propria uacet angulus ullus ab umbra?

450

Restat ut et fatum similis dementia cunctis

Aedibus imponat, paries ut quisque sub astro

Fundatus structusque suo, qua sorte maneret,

Quando autem rueret, primis acceperit horis.

Adscribunt saxis Lachesis male fortia fila

455

Tectorumque trabes fusis pendere rotatis

Credunt atque ipsis tribuunt decreta tigillis

Ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu

Eruta quae summum conscenderet ardua culmen.

Denique nulla hominum res est, nulla actio mundi

460

Cui non fatalem memorent incumbere sortem.

Quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex

Bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur

Quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata

Cogunt ad facinus et ineuitabile mergunt.

465

Quin et uelle adigunt prauum insinuantia uotum

Ne liceat miseris uetitum committere nolle

Cedite, si pudor est, gladiumque retundite uestrum.

Aspera nil meritos poenis plectentia iura,

Antrum carcereum dissoluite, corpora sub quo

470

Agminis innocui fato peccante tenetis.

Nemo nocens, si fata regunt quod uiuitur ac fit.

Immo nocens quicumque uolens quod non licet audet,

Alterutrum quia uelle suum est nec fata reatum

Imponunt homini, sed fit reus ipse suopte

475

Ingenio placitumque nefas et facta rependit

Impia suppliciis merito non sorte peremptus.

Quisque putat fato esse locum sciat omniparentem

Nosse deum nulli uetitum fatalibus astris

Nec mathesis praescripto aliquo pia uota repelli.

480

Spirat enim maiora animus seque altius effert

Sideribus transitque uias et nubila fati,

Et momenta premit pedibus quaecumque putantur

Figere propositam natali tempore sortem.

Huc ades omne hominum genus, huc concurrite et urbes!

485

Lux immensa uocat, factorem noscite uestrum!

Libera secta patet. Nil sunt fatalia uel si

Sunt aliqua opposito uanescunt irrita Christo.

Sed multi duxere dei per prospera Romam,

Quos colit ob meritum magnis donata triumphis.

490

Ergo age, bellatrix, quae uis subiecerit ede

Europam Libyamque tibi, dic nomina diuum.

Iuppiter ut Cretae domineris, Pallas ut Argis

Cynthius ut Delfis tribuerunt omine dextro;

Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit,

495

Venatrix Ephesum uirgo, Mars dedidit Hebrum

Destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa

Iuno suos Frygiis seruire nepotibus Afros

Et quam subiectis dominam dea gentibus esse

Si qua fata sinant iam tum tenditque fouetque

500

Iussit Romuleis addictam uiuere frenis.

Perfidiane deum indigenum cecidere tot urbes

Destructaeque iacent ipsis prodentibus arae?

O pietas! O sancta fides! Traduxit alumnos

Maiestas infida locos et creditur istis

505

Numinibus qui transfugio meruere sacrari!

An uoluit seruare suos luctataque multum

Religio infestas temptauit pellere turmas

Romanis obnixa globis, sed fortior illam

Virtus luctifico camporum in puluere fregit?

510

Immo ita est, armis et uiribus indiga ueri

Victa superstitio est et inanem gloria fugit.

Sed nec difficilis fuit aut satis ardua genti

Natae ad procinctus uictoria frangere inertes

Molliaque omnigenum colla inclinare deorum.

515

Num cum Dictaeis bellum Corybantibus asper

Samnitis Marsusque leui sudore gerebat?

Num mastigoforis oleoque et gymnadis arte

Vnctis pugilibus miles pugnabat Etruscus?

Nec petaso insignis poterat Lacedaemone capta

520

Mercurius seruare suas de clade palestras.

Appenninicolam peditem Cybeleius hostis

Congressu excipiens Asiam defendere et Idam

Qui potuit cogente acies in proelia Gallo?

Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi

525

Vatis, siluicolae calamos arcumque puellae

Dedere seruitio calcataque sacra domare

Difficilis operis fuit immensique laboris.

Fluctibus Actiacis signum symphonia belli

Aegypto dederat, clangebat bucina contra.

530

Institerant tenues cumbae fragilesque faseli

Inter turritas Memphitica rostra Liburnas.

Nil potuit Serapis deus et latrator Anubis

Stirpis Iuleae ductore exercitus ardens

Praeualuit gelido quem miserat Algidus axe.

535

Non armata Venus, non tunc clipeata Minerua

Venere auxilio, non diuum degener ordo

Et patria extorris Romanis affuit armis.

Victus et ipse prius inimica nec agmina iuuit

Si tamen antiquum norat retinere dolorem

540

Sed dicis legisse deos ubi sanctior usus

Templorum cultu celebri sine fine maneret,

Aeneadumque ultro uictricia signa uirorum

Regis amore Numae nullo cogente secutos.

Num Diomedis item tentoria et acris Vlixi

545

Castra uolens Pallas caesis custodibus arcis

Legit, ubi umenti sudaret maesta sigillo?

Aut quotiens ductor Macetum fortissimus altos

Templorum cineres uictis cumulauit Amyclis

Optarunt praedis domini se numina capta

550

Misceri Assyriaeque uehi Babylonis ad arcem?

Non fero Romanum nomen sudataque bella

Et titulos tanto quaesitos sanguine carpi.

Detrahit inuictis legionibus et sua Romae

Praemia deminuit qui quidquid fortiter actum est

555

Adscribit Veneri. Palmam uictoribus aufert.

Frustra igitur currus summo miramur in arcu

Quadriiugos stantesque duces in curribus altis

Fabricios Curios hinc Drusos inde Camillos,

Sub pedibusque ducum captiuos poplite flexo

560

Ad iuga depressos manibusque in terga retortis

Et suspensa graui telorum fragmina trunco,

Si Brennum Antiochum Persen Pyrrhum Mithridaten

Flora Matuta Ceres et Larentina subegit.

"His tamen auspicibus successus dextra dederunt

565

Omina laetificos et felix affuit ales."

Quid sibi uult uirtus, quid gloria, si Coruinum

Coruus Apollineus pinna uel gutture iuuit?

Sed tamen hic coruus cur defuit exitiali

Forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas

570

Oppeteretque super congesta cadauera consul?

Cur Cremerae in campis cornice uel oscine parra

Nemo deum monuit perituros Marte sinistro

Tercentum Fabios uix stirpe superstite in uno?

Nullane tristificis Tritonia noctua Carrhis

575

Aduolitans praesto esse deam praenuntia Crasso

Prodidit, aut Paphiam niueae uexere columbae

Cuius inauratum tremeret gens Persica limbum?

Sed uideo quae te moueant exempla uetustae

Virtutis. Dicis domitum terraque marique

580

Orbem, res laetas et prospera quaeque retexis,

Mille triumphorum memoras ex ordine pompas

Ductaque per mediam spoliorum fercula Romam.

Vis dicam quae causa tuos Romane, labores

In tantum extulerit, quis gloria fotibus aucta

585

Sic cluat, impositis ut mundum frenet habenis?

Discordes linguis populos et dissona cultu

Regna uolens sociare deus, subiungier uni

Imperio quidquid tractabile moribus esset

Concordique iugo retinacula mollia ferre

590

Constituit, quo corda hominum coniuncta teneret

Religionis amor; nec enim fit copula Christo

Digna, nisi implicitas societ mens unica gentes.

Sola deum nouit concordia, sola benignum

Rite colit tranquilla patrem. Placidissimus illum

595

Foederis humani consensus prosperat orbi,

Seditione fugat, saeuis exasperat armis,

Munere pacis alit, retinet pietate quieta.

Omnibus in terris quas continet occidualis

Oceanus roseoque Aurora illuminat ortu

600

Miscebat Bellona furens mortalia cuncta

Armabatque feras in uulnera mutua dextras.

Hanc frenaturus rabiem deus undique gentes

Inclinare caput docuit sub legibus hisdem

Romanosque omnes fieri quos Rhenus et Hister

605

Quos Tagus aurifluus quos magnus inundat Hiberus

Corniger Hesperidum quos interlabitur et quos

Ganges alit tepidique lauant septem ostia Nili.

Ius fecit commune pares et nomine eodem

Nexuit et domitos fraterna in uincla redegit.

610

Viuitur omnigenis in partibus haud secus ac si

Ciues congenitos concludat moenibus unis

Vrbs patria atque omnes lare conciliemur auito.

Distantes regione plagae diuisaque ponto

Litora conueniunt nunc per uadimonia ad unum

615

Et commune forum, nunc per commercia et artes

Ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra

Externi ad ius conubii; nam sanguine mixto

Texitur alternis ex gentibus una propago.

Hoc actum est tantis successibus atque triumphis

620

Romani imperii. Christo iam tunc uenienti,

Crede, parata uia est, quam dudum publica nostrae

Pacis amicitia struxit moderamine Romae.

Nam locus esse deo quis posset in orbe feroci

Pectoribusque hominum discordibus et sua iura

625

Dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim?

Sic incompositos humano in pectore sensus

Disiunctasque animi turbato foedere partes

Nec liquida inuisit sapientia nec deus intrat.

At si mentis apex regnandi iure potitus

630

Pugnacis stomachi pulsus fibrasque rebelles

Frenet et omne iecur ratione coerceat una,

Fit stabilis uitae status et sententia certa

Haurit corde deum domino et subiungitur uni.

En ades, omnipotens, concordibus influe terris!

635

Iam mundus te, Christe, capit quem congrege nexu

Pax et Roma tenent. Capita haec et culmina rerum

Esse iubes nec Roma tibi sine pace probatur

Et pax ut placeat facit excellentia Romae,

Quae motus uarios simul et dicione coercet

640

Et terrore premit. Nec enim spoliata prioris

Robore uirtutis senuit nec saecula sensit

Nec tremulis cum bella uocant capit arma lacertis

Nec tam degeneri uenerandis supplicat ore

Principibus, quam uult praenobilis ille senator

645

Orandi arte potens et callida fingere doctus

Mentitumque grauis personae inducere pondus,

Vt tragicus cantor ligno tegit ora cauato,

Grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet.

Si uocem simulare licet, nempe aptior ista

650

Vox Romae est quam nunc eius sub nomine promam.

Quae, quia turpe putat templorum flere repulsam

Aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis

Dicere seque grauem senio inclinante fateri,

Ductores complexa suos sic laeta profatur:

655

"O clari saluete duces generosa propago

Principis inuicti, sub quo senium omne renascens

Deposui uidique meam flauescere rursus

Canitiem; nam, cum mortalia cuncta uetustas

Imminuat, mihi longa dies aliud parit aeuum,

660

Quae uiuendo diu didici contemnere finem.

Nunc, nunc iusta meis reuerentia competit annis,

Nunc merito dicor uenerabilis et caput orbis,

Cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes

Concutio uiridi uelans fera cingula serto

665

Atque armata deum sine crimine caedis adoro.

Crimen enim (piget heu!) crimen persuaserat atrox

Iuppiter ut sacro iustorum sanguine tincta

Assuetum bellis scelerarem funere ferrum.

Illius instinctu primus Nero matre perempta

670

Sanguinem apostolicum bibit ac me strage piorum

Polluit et proprium facinus mihi saeuus inussit.

Post hunc et Decius iugulis bacchatus apertis

Insanam pauit rabiem; mox et sitis arsit

Multorum similis per uulnera tristia flagrans

675

Extrahere insignes animas ac ludere poenis

Vndantesque meum in gremium defundere mortes

Et sub iure fori non noxia colla secare.

Hac me labe ream modo tempora uestra piarunt.

Viuo pie uobis auctoribus, impia pridem

680

Arte Iouis fateor; quid enim non ille cruentum

Tradidit aut quid mite sibi placidumue poposcit?

Qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi,

Saeuiit ac miserum foedauit sanguine saeclum.

Et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra

685

Non dubitent, postquam templorum spreuimus aras,

Affirmentque Libyn Collinae a cardine portae

Hannibalem Iouis imperio Martisque repulsum

Victores Senonas Capitoli ex arce fugatos

Cum super e celso pugnarent numina saxo.

690

Qui mihi praeteritam cladem ueteresque dolores

Inculcant iterum, uideant me tempore uestro

Iam nil tale pati. Nullus mea barbarus hostis

Cuspide claustra quatit, non armis ueste comisque

Ignotus capta passim uagus errat in urbe

695

Transalpina meam rapiens in uincula pubem.

"Temptauit Geticus nuper delere tyrannus

Italiam patrio ueniens iuratus ab Histro

Has arces aequare solo, tecta aurea flammis

Soluere, mastrucis proceres uestire togatos.

700

Iamque ruens Venetos turmis protriuerat agros

Et Ligurum uastarat opes et amoena profundi

Rura Padi Tuscumque solum uicto amne premebat.

Depulit hos nimbos equitum non peruigil anser,

Proditor occulti tenebrosa nocte pericli,

705

Sed uis cruda uirum perfractaque congredientum

Pectora nec trepidans animus subcumbere leto

Pro patria et pulchram per uulnera quaerere laudem.

Numquid et ille dies Ioue contulit auspice tantum

Virtutis pretium? Dux agminis imperiique

710

Christipotens nobis iuuenis fuit et comes eius

Atque parens Stilico; deus unus Christus utrique.

Huius adoratis altaribus et cruce fronti

Inscripta cecinere tubae. Prima hasta dracones

Praecurrit quae Christi apicem sublimior effert.

715

Illic ter denis gens exitiabilis annis

Pannoniae poenas tandem deleta pependit.

Corpora famosis olim ditata rapinis

In cumulos congesta iacent mirabere seris

Posteritas, saeclis inhumata cadauera late

720

Quae Pollentinos texerunt ossibus agros.

Si potui manibus Gallorum excisa leuare

De cinerum squalore caput, redeunte Camillo

Signa renidenti fumans si fronte recepi

Si potui miseras sertis redimire ruinas

725

Et male pendentes lauru praecingere turres,

Quo te suscipiam gremio, fortissime princeps,

Quos spargam flores, quibus insertabo coronis

Atria, quae festis suspendam pallia portis

Immunis tanti belli ac te stante sub armis

730

Libera et aure tenus Geticos experta tumultus?

Scande triumphalem currum spoliisque receptis

Huc Christo comitante ueni! Date uincula demam

Captiuis gregibus; manicas deponite longo

Tritas seruitio, matrum iuuenumque cateruae!

735

Dediscat seruire senex laris exul auiti

Discat et ad patrium limen genetrice reuersa

Ingenuum se nosse puer. Timor omnis abesto

Vicimus, exultare libet. Quid tale repulso

Poenorum quondam duce contigit? Ille petitae

740

Postquam perculerat tremefacta repagula portae,

Baianis resolutus aquis durissima luxu

Robora destituit ferrumque libidine fregit.

At noster Stilico congressus comminus ipsa

Ex acie ferrata uirum dare terga coegit.

745

Hic Christus nobis deus affuit et mera uirtus;

Illic lasciuum, Campania fertilis, hostem

Deliciae uicere tuae. Non Iuppiter acrem

Protexit Fabium, sed iuuit amoena Tarentus,

Quae dedit illecebris domitum calcare tyrannum.

750

"His ego pro meritis quae praemia digna rependam

Non habeo. Membra statuis effingere uile est

(Virtutem nil uile decet). Nam uile quod aetas

Eripit. Aera cadunt aut fuluum defluit aurum

Aut candor perit argenti, si defuit usus,

755

Et fuscata situ corrumpit uena colorem.

Viua tibi, princeps, debetur gloria, uiuum

Virtutis pretium decus immortale secuto.

Regnator mundi Christo sociabere in aeuum,

Quo ductore meum trahis ad caelestia regnum.

760

Nil te permoueat magni uox rhetoris oro

Qui sub legati specie sacra mortua plorans

Ingenii telis et fandi uiribus audet

Heu nostram temptare fidem nec te uidet ac me

Deuotos, Auguste, deo cui sordida templa

765

Clausimus et madidas sanie deiecimus aras.

Vnus nostra regat seruetque palatia Christus.

Ne quis Romuleas daemon iam nouerit arces,

Sed soli pacis domino mea seruiat aula."

Sic affata pios Roma exorauit alumnos

770

Spernere legatum non admittenda petentem,

Legatum Iouis ex adytis ab haruspice missum,

At non a patria; patriae nam gloria Christus.

Persistit tamen affirmans iter esse uiandi

Multifidum uariumque, deus cum quaeritur unus.

775

Hinc alios ast inde alios properare seorsum,

Quemque per anfractus proprios, sed competa eodem

Fine coartari simul et concurrere in unum.

Quin etiam caelum atque solum uentos mare nubes

Omnibus in commune dari uel qui colimus te,

780

Christe, uel exta litant sculptis qui tabida saxis.

Non nego communem cunctis uiuentibus usum

Aeris astrorum pelagi telluris et imbris.

Immo etiam iniustus pariter iustusque sub uno

Axe habitant; unas capit impius et pius auras,

785

Castus et incestus, meretrix et nupta, nec alter

Ore sacerdotis quam myrmillonis anhelat

Spiritus aerio uitam qui temperat haustu.

Nubis uerna pluit zephyro impellente, sed aeque

Furis et innocui fecundat rura coloni.

790

Gurgitis aestiui sic pura fluenta uiator

Vt latro fessus adit. Sic piratis mare seruit

Vt mercatori, nec fluctus secius hosti

Obsequitur quam cum licitae fert transtra carinae.

Ergo capax utriusque rei natura creandis

795

Se praebet populis nec habet discernere dispar

Viuentum meritum, quos tantum pascere iussa est.

Seruit enim mundus, non iudicat; hoc sibi summus

Naturae dominus praescripta in tempora seruat.

Nunc adsunt homini data munera legibus hisdem

800

Quis concessa semel: fons liquitur, amnis inundat,

Veliuolum ratibus mare finditur, influit imber,

Aura uolat tenuis, uegetatur mobilis aer,

Et res naturae fit publica promptaque cunctis

Dum seruant elementa suum famulantia cursum.

805

Sic probus atque reus capitalis criminis hisdem

Sideribus facilisque poli bonitate fruuntur.

Viuere commune est, sed non commune mereri.

Denique Romanus Daha Sarmata Vandalus Hunnus

Gaetulus Garamans Alamannus Saxo Galaulas

810

Vna omnes gradiuntur humo, caelum omnibus unum est,

Vnus et oceanus nostrum qui continet orbem.

Addo aliud: nostros potant animalia fontes,

Ipso rore mihi seges est quo gramen onagris,

Spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos

815

Aura canes animatque leui fera corpora flatu.

Sed tantum distant Romana et barbara, quantum

Quadrupes abiuncta est bipedi uel muta loquenti,

Quantum etiam qui rite dei praecepta sequuntur

Cultibus a stolidis et eorum erroribus absunt.

820

Non facit ergo pares in religione tenenda

Aeris et caeli communio; corpora tantum

Gignit alit reparat recidiuaque semina seruat.

Nec refert cuius generis cuiusue figurae

Aut cuius meriti, modo sint ut corpora terra

825

Edita, terrenis quibus est uigor ex elementis,

Artificis quia patris opus discrimine nullo

Influit in medium nec auaro munere currit

Ante datum quam primus homo sordesceret Adam.

Nec uitio utentum restrictum deficit aut se

830

Subtrahit indignis nec foeda et turpia uitat.

Haud aliter solis radius colluminat omnes

Diffuso splendore locos; ferit aurea tecta,

Sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.

Intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat

835

Carceris et rimas et taetra foramina clausi

Stercoris et spurcam redolenti in fornice cellam.

Sed non illud erunt obscura ergastula quod sunt

Regia gemmato laquearia fulua metallo.

Nempe magis non illud erunt qui numen in urnis

840

Quaerunt ac tumulis et laruas sanguine placant

Quod sunt qui summum caeli dominum uenerantur

Iustitiamque litant et templum pectoris ornant.

"Secretum sed grande nequit rationis opertae

Quaeri aliter quam si sparsis uia multiplicetur

845

Tramitibus et centenos terat orbita calles

Quaesitura deum uariata indage latentem."

Longe aliud uerum est; nam multa ambago uiarum

Anfractus dubios habet et perplexius errat.

Sola errore caret simplex uia nescia flecti

850

In diuerticulum biuiis nec pluribus anceps.

Non tamen infitior duplex occurrere nobis

Semper iter, geminis mortalia partibus ire

Cum dubitant quonam ferat ignorantia gressum.

Altera multifida est, at simplex altera et una.

855

Vna deum sequitur, diuos colit altera plures,

Et tot sunt eius diuortia quot templorum

Signa, quot aeriis uolitant fantasmata monstris.

Aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi,

Illicit aut alios ad Saturnalia festa,

860

Aut docet occultus quae sacra Diespiter infans

Inter tinnitus solui sibi poscat aenos.

Iamque Lupercales ferulae nudique petuntur

Discursus iuuenum, Megalesius hinc spado diris

Incensus furiis caeca ad responsa uocatur.

865

Sunt qui quadriuiis breuioribus ire parati

Vilia Niliacis uenerantur holuscula in hortis

Porrum et caepe deos imponere nubibus ausi

Alliaque et †serapen† caeli super astra locare.

Isis enim et Serapis et grandi Simia cauda

870

Et Crocodillus idem quod Iuno Lauerna Priapus;

Hos tu, Nile, colis, illos tu, Thybris, adoras.

Vna superstitio est, quamuis non concolor error.

Hinc alia exoritur tenebrosis tecta frutectis

Semita, quam pecudes et muta animalia carpunt

875

Quaeque latent siluis; operitur nescia caeli

Mens hominum saeuo uiuens captiua tyranno.

Haec putat esse deum nullum, namque omnia uerti

Casibus et nullo sub praeside saecla rotari.

Hoc iter haudquaquam magno discrimine distat

880

Hisce uiis quas uos teritis, qui numina multa

Et portenta deum summum numerosa putatis.

Simplicis ergo uiae dux est deus. Ille per unam

Ire iubet mortale genus quam dirigit ipse

Sublimem dextro celsa ad fastigia cliuo.

885

Prima uiae facies inculta subhorrida tristis

Difficilis sed fine sui pulcherrima et amplis

Praedita diuitiis et abundans luce perenni

Et quae praeteritos possit pensare labores.

Multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra

890

Centifidum confundit iter. Trahit inde sofistas

Barbatos, trahit hinc opibus uel honore potentes.

Illicit et uolucrum linguis et haruspice fallit,

Instigat bacchantis anus ambage Sibyllae,

Inuoluit mathesi, magicas impellit in artes,

895

Omine sollicitat, capit augure, territat extis.

Cernis ut una uia est multis anfractibus errans

Talem passa ducem qui non sinat ire salutis

Ad dominum, sed mortis iter per deuia monstret,

Deuia picta bonis breuibus sed fine sub ipso

900

Tristia et in subitam praeceps immersa Carybdem?

Ite procul, gentes! Consortia nulla uiarum

Sunt uobis cum plebe dei. Discedite longe

Et uestrum penetrate chaos, quo uos uocat ille

Praeuius infernae perplexa per auia noctis.

905

At nobis uitae dominum quaerentibus unum

Lux iter est et clara dies et gratia simplex.

Spem sequimur gradimurque fide fruimurque futuris,

Ad quae non ueniunt praesentis gaudia uitae

Nec currunt pariter capta et capienda uoluptas.

910

Vltima legati defleta dolore querella est

Palladiis quod farra focis uel quod stipis ipsis

Virginibus castisque choris alimenta negentur

Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes.

Hinc ait et steriles frugescere rarius agros

915

Et tristem saeuire famem totumque per orbem

Mortales pallere inopes ac panis egenos.

Quae tanta extiterit praesenti tempore tamque

Inuidiosa famis, quam Triptolemi Cererisque

Mouerit ira penu pro uirginis ulciscendo,

920

Non memini nec tale aliquid uel fama susurrat.

Audio per Pharios Nilum discurrere campos

More suo uiridisque sata stagnare Canopi.

Aut ueniat sicco qui flumine nuntius affert

Ieiunam squalere siti sub puluere Memphim

925

Nec Pelusiacae limum sudare paludis.

Num fons arcano naturae tectus operto

Aruit et tenuem uix stillat uena liquorem?

Num refugus nostras odit praestringere ripas

Amnis et exustos cursum deflectit ad Indos?

930

Num tractu in medio bibulus uorat alueus undam

Fluminis et subito stagna absorbentur hiatu,

Ne sulcos operire uadis neue arida possint

Aegypti per plana trahi glaebasque rigentes

Infusis ad pingue lutum mollire fluentis

935

Vnde seges late crinitis fluctuet agris

Densius et grauidis se uestiat aequor aristis?

Respice num Libyci desistat ruris arator

Frumentis onerare rates et ad ostia Thybris

Mittere triticeos in pastum plebis aceruos,

940

Numne Leontini sulcator soluere campi

Cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas

Nec det uela fretis Romana nec horrea rumpat

Sardorum congesta uehens granaria classis.

Ergo piris mensas siluestribus implet arator

945

Poenus et auulsas Siculus depascitur herbas,

Iamque Remi populo quernas Sardinia glandes

Suppeditat, iam corna cibus lapidosa Quiritum?

Quis uenit esuriens magni ad spectacula circi?

Quae regio gradibus uacuis ieiunia dira

950

Sustinet aut quae Ianiculi mola muta quiescit?

Quantos quaeque ferat fructus prouincia quamque

Vbere fecundo large fluat orbis opimus,

Indicio est annona, tuae quae publica plebi,

Roma, datur tantaeque manus longa otia pascit.

955

Sit fortasse aliquis paulo infecundior annus;

Nil mirum, nec in orbe nouum. Didicere priores

Perpessi plerumque famem, si tabidus aer

Siccauit tenues ardenti sidere nubes

Nec uernas infudit aquas creberrimus imber

960

Fruge noua et uiridi, si messis adulta priusquam

Conceptas tenero solidaret lacte medullas

Afflatum calido sucum contraxit ab euro

Ieiunosque tulit calamos atque irrita uota

Agricolae sterilis stipularum silua fefellit.

965

His, ni fallor, ager uitiis corruptus et ante

Subiacuit, quam Palladium, quam Vesta penates

Sub lare Pergameo seruarent igne reposto,

Quam Priami genitor conductis moenia fabris

Extrueret, quam uirgo suas fundaret Athenas

970

Pallas, in his quoniam Vestalis origo fauillae

Vrbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est

Sacraruntque focos aut Fryx aut Graius alumnos.

Antiquis elementa labant erroribus ac de

Legitimo discussa modo plerumque feruntur

975

In casus alios quam lex habet aut iter anni.

Nunc consumit edax segetem rubigo maligni

Aeris ex uitio, nunc culpam uere tepenti

Post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit

Ambustumque caput culmi fuligine tinguit.

980

Seminis aut teneri turgens dum germinat herba,

Continuis nimiisque perit constricta pruinis

Nec potis est tenuem telluri affigere fibram.

Mox eiecta solo glacie sidente superfit

Nudaque subducto radix auellitur aruo.

985

Ancipites tribuli subeunt et carduus horrens;

Hos fert sicca sitis, hunc ebrius educat umor.

Temperies effusa minus uel plus agit istos

Terrarum morbos et mundum uulnerat aegrum.

Non aliter nostri corruptus corporis usus

990

In uitium plerumque cadit nec in ordine recto

Perstat et excessu moderaminis afficit artus.

Vnus enim status est mundique et corporis huius

Quod gerimus, natura eadem sustentat utrumque.

Edita de nihilo crescunt nihilumque futura

995

Aut titubant morbis aut tempore uicta senescunt,

Nec natura caret uitio cui terminus instat.

Semper, crede, polus uariis prouentibus annos

Texuit; hos multa ditauit fruge fluentes

Quosdam infelices astris damnauit iniquus

1000

Spe cassa et sterili curam frustratus agrestem.

Sed, si Vestales ulciscitur ista puellas

Pestis, ab infido quae gignitur improba mundo,

Cur non christicolum tantum populatur agellos,

Per quos uirginibus uestris stata dona negantur?

1005

Vtimur et ruris reditu et ratione colendi

(Exercere manum non paenitet), et lapis illic

Si stetit, antiquus quem cingere sueuerat error

Fasceolis uel gallinae pulmone rogare,

Frangitur et nullis uiolatur Terminus extis

1010

Et quae fumificas arbor uittata lucernas

Seruabat cadit ultrici succisa bipenni.

Nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli

Aut tempestatis clementia laeta serenae,

Temperet aut pluuius qui culta noualia uentus.

1015

Sed nec magno opus est frugi uiuentibus et cum

Maxima proueniunt non amplo in gaudia censu

Soluimur inque lucrum studio exultamus auaro.

Nam quibus aeternum spes informatur in aeuum,

Omne bonum tenue est quod praesens ingerit aetas.

1020

O felix nimium sapiens et rusticus idem,

Qui terras animumque colens impendit utrisque

Curam peruigilem, quales quos imbuit auctor

Christus et assumptis dedit haec praecepta colonis:

"Semina cum sulcis committitis, arua cauete

1025

Dura lapillorum macie, ne decidat illic

Quod seritur, primo quoniam praefertile germen

Luxuriat, suco mox deficiente sub aestu

Sideris igniferi sitiens torretur et aret;

Neue in spinosos incurrant semina uepres,

1030

Aspera nam segetem surgentem uincula texunt

Ac fragiles calamos nodis rubus artat acutis;

Et ne iacta uiae spargantur in aggere grana,

Haec auibus quia nuda patent passimque uorantur

Immundisque iacent foeda ad ludibria coruis."

1035

His deus agricolam confirmat legibus. Ille

Ius caeleste patris non summa intellegit aure,

Sed simul et cordis segetem disponit et agri,

Ne minus interno niteant praecordia cultu

Quam cum laeta suas ostentant iugera messes.

1040

Extirpamus enim sentos de pectore uepres,

Ne uitiosa necent germen uitale flagella,

Ne frugem segetemque animae spinosa malorum

Impediat sentix scelerum peccamine crebro,

Glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis

1045

Marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus

Flagret et effetis urat charismata uenis,

Denique ne iecoris detrita in parte relinquat

Vilis cura deum, ne spem qua uescimur intus

Deserat obscenisque auibus permittat edendam

1050

Et proiecta fides hosti sit praeda uolucri.

Talis nostrorum sollertia centiplicatos

Agrorum rediget fructus, quibus acrius instat;

Nec metuit ne congestum populetur aceruum

Curculio uel nigra cauis formica recondat.

1055

Sunt et uirginibus pulcherrima praemia nostris

Et pudor et sancto tectus uelamine uultus

Et priuatus honos nec nota et publica forma

Et rarae tenuesque epulae et mens sobria semper

Lexque pudicitiae uitae cum fine peracta.

1060

Hinc decies seni rediguntur in horrea fructus

Horrea nocturno non umquam obnoxia furi,

Nam caelum fur nullus adit, caelestia numquam

Fraude resignantur; fraus terris uoluitur imis.

Quae nunc Vestalis sit uirginitatis honestas

1065

Discutiam, qua lege regat decus omne pudoris.

Ac primum paruae teneris capiuntur in annis,

Ante uoluntatis propriae quam libera secta

Laude pudicitiae feruens et amore deorum

Iusta maritandi condemnet uincula sexus.

1070

Captiuus pudor ingratis addicitur aris

Nec contempta perit miseris sed adempta uoluptas

Corporis intacti. Mens non intacta tenetur

Nec requies datur ulla toris quibus innuba caecum

Vulnus et amissas suspirat femina taedas.

1075

Tum quia non totum spes salua interficit ignem

Nam resides quandoque faces adolere licebit

Festaque decrepitis obtendere flammea canis.

Tempore praescripto membra intemerata requirens

Tandem uirgineam fastidit Vesta senectam.

1080

Dum thalamis habilis tumuit uigor, irrita nullus

Fecundauit amor materno uiscera partu.

Nubit anus ueterana sacro perfuncta labore

Desertisque focis quibus est famulata iuuentas

Transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas

1085

Discit et in gelido noua nupta tepescere lecto.

Interea dum torta uagos ligat infula crines

Fatalesque adolet prunas innupta sacerdos,

Fertur per medias ut publica pompa plateas

Pilento residens molli seque ore retecto

1090

Imputat attonitae uirgo spectabilis urbi.

Inde ad consessum caueae pudor almus et expers

Sanguinis it pietas hominum uisura cruentos

Congressus mortesque et uulnera uendita pastu

Spectatura sacris oculis. Sedet illa uerendis

1095

Vittarum insignis faleris fruiturque lanistis.

O tenerum mitemque animum! Consurgit ad ictus

Et quotiens uictor ferrum iugulo inserit illa

Delicias ait esse suas, pectusque iacentis

Virgo modesta iubet conuerso pollice rumpi,

1100

Ne lateat pars ulla animae uitalibus imis,

Altius impresso dum palpitat ense secutor.

Hoc illud meritum est, quod continuare feruntur

Excubias Latii pro maiestate palati,

Quod redimunt uitam populi procerumque salutem,

1105

Perfundunt quia colla comis bene uel bene cingunt

Tempora taeniolis et licia crinibus addunt,

Et quia subter humum lustrales testibus umbris

In flammam iugulant pecudes et murmura miscent?

An quoniam podii meliore in parte sedentes

1110

Spectant aeratam faciem quam crebra tridenti

Impacto quatiant hastilia, saucius et quam

Vulneribus patulis partem perfundat harenae

Cum fugit, et quanto uestigia sanguine signet?

Quod genus ut sceleris iam nesciat aurea Roma

1115

Te precor, Ausonii dux augustissime regni,

Et tam triste sacrum iubeas ut cetera tolli

Perspice, nonne uacat meriti locus iste paterni,

Quem tibi supplendum deus et genitoris amica

Seruauit pietas? Solus ne praemia tantae

1120

Virtutis caperet "Partem tibi, nate, reseruo"

Dixit et integrum decus intactumque reliquit.

Adripe dilatam tua, dux, in tempora famam,

Quodque patri superest successor laudis habeto.

Ille urbem uetuit taurorum sanguine tingui,

1125

Tu mortes miserorum hominum prohibeto litari.

Nullus in urbe cadat cuius sit poena uoluptas,

Nec sua uirginitas oblectet caedibus ora.

Iam solis contenta feris infamis harena

Nulla cruentatis homicidia ludat in armis.

1130

Sit deuota deo, sit tanto principe digna

Et uirtute potens et criminis inscia Roma,

Quemque ducem bellis sequitur pietate sequatur.

9

Eductos

edoctos M S , B p. c.m²

edoctos U a. c.