Prudentius peristephanon 10

Reference basis text: J. Bergman, 1926

Editing of the digital edition: G. Dalla Pietà, 2010

Other sections


Romane, Christi fortis adsertor dei,

Elinguis oris organum fautor moue,

Largire comptum carmen infantissimo,

Fac ut tuarum mira laudum concinam,

5

Nam scis et ipse posse mutos eloqui.

Plectrum palati et faucium saeuus tibi

Tortor reuulsit nec tamen silentium

Indixit ori quo fatebaris deum.

Vox ueritatis testis extingui nequit,

10

Nec si recisis palpitet meatibus.

Sic noster haerens sermo lingua debili

Balbutit et modis laborat absonis,

Sed, si superno rore respergas iecur

Et spiritali lacte pectus inriges,

15

Vox inpeditos rauca laxabit sonos.

Euangelista scripsit ipsum talia

Praecepta Messian dedisse apostolis:

Nolite uerba, cum sacramentum meum

Erit canendum, prouidenter quaerere,

20

Ego inparatis quae loquantur suggeram."

Sum mutus ipse, sed potens facundiae

Mea lingua Christus luculente disseret.

Ipse explicabit quos supremo spiritu

Daemon tumultus dum domatur mouerit,

25

Furore pestis peior in nouissimo.

Sic uulneratus anguis ictu spiculi

Ferrum remordet et dolore saeuior

Quassando pressis inmoratur dentibus,

Hastile fixum sed manet profundius

30

Nec cassa sentit morsuum pericula.

Galerius orbis forte Romani statum

Ductor regebat, ut refert antiquitas,

Inmitis atrox asper inplacabilis.

Edicta late mundum in omnem miserat:

35

Christum negaret quisque mallet uiuere.

Haec ille serpens ore dictat regio,

Qui mortuorum de sepulcris exiens

Clamat: "Quid ante tempus aduentu cito

Mea regna soluis? Parce, fili altissimi,

40

Vel possidere corda porcorum iube?"

Praefectus istis inminens negotiis

Asclepiades ire mandat milites

Ecclesiasten usque de sacrariis

Raptare plebem mancipandam uinculis,

45

Ni disciplinam Nazarenam respuat.

Mox ipse templum cogitans inrumpere

Et dissipare sancta sanctorum studens

Armis profanus praeparabat inpiis

Altaris aram funditus pessum dare

50

Foresque et ipsas in ruinam soluere.

Praecurrit index his repente cognitis

Romanus acris heros excellentiae,

Venire in armis perduelles nuntiat

Animos pauentum praestruens hortatibus,

55

Stent ut parati neue cedant turbini.

Conspirat uno foederatus spiritu

Grex christianus, agmen inperterritum

Matrum uirorum paruulorum uirginum

Fixa et statuta est omnibus sententia

60

Fidem tueri uel libenter emori.

Refert repulsus miles ad subsellia

Plebis rebellis esse Romanum ducem,

Flagrare cunctos peruicaci audacia,

Iugulos retectos obstinate opponere

65

Quo gloriosa morte fortes oppetant.

Praeceps iubetur inde Romanus rapi

Solusque ut incitator et fax omnium

Pro contumaci plebe causam dicere.

It non resistens seque uinciri petit

70

Flexas et ultro torquet in tergum manus.

Amor coronae paene praeuenit trucem

Lictoris artem sponte nudas offerens

Costas bisulcis exsecandas ungulis.

Inrumpit altum limen et praeconibus

75

Stupore mutis ipse tortorem trahit.

Adstanti ob ora sic tyrannus incipit:

Infame monstrum, uilis, intestabilis,

Tu uentilator urbis et uulgi leuis

Procella mentes inquietas mobiles

80

Ne se inperita turba dedat legibus.

"Populare quiddam sub colore gloriae

Inlitterata credidit frequentia,

Vt se per aeuum consecrandos autument,

Si bella diuis ceu gigantes inferant

85

Victique flammis obruantur montium.

"Hoc tu parasti, perdite, spectaculum

Cladis cruentae de necandis ciuibus,

Quos ut profanos inpiati et saeculi

Reos necesse est te magistro interfici.

90

Tu causa mortis, tu malorum signifer.

"Ni fallor, aequum est ut quod auctor inprobus

Tolerare multos conpulisti ut carnifex,

In te recurrat, proque tantis caedibus,

Quae mox futurae, primus exitium luas,

95

Feras et ipse quod ferendum suaseras."

His ille contra reddit ore libero:

"Amplector, o praefecte, nec me subtraho,

Vt pro fideli plebe solus inmoler,

Dignus subire cuncta, si me consulis,

100

Quaecumque uestra iusserit crudelitas.

"Intrare seruis idolorum ac daemonum

Sanctam salutis non licet nostrae domum,

Ne polluatur purus orandi locus.

Confido sancto in spiritu numquam tibi

105

Dandum ut beatum limen adtingas pede,

"Nisi forte noster factus in nostrum gregem

Mereare sumi, quod pater faxit deus!"

Incensus his Asclepiades iusserat

Euiscerandum corpus eculeo eminus

110

Pendere et uncis uinculisque crescere.

Apparitores sed furenti suggerunt

Illum uetusta nobilem prosapia

Meritisque multis esse primum ciuium.

Iubet amoueri noxialem stipitem,

115

Plebeia clarum poena ne damnet uirum.

"Tundatur" inquit "terga crebris ictibus,

Plumboque ceruix uerberata extuberet.

Persona quaeque conpetenter plectitur

Magnique refert uilis an sit nobilis.

120

Gradu reorum forma tormentis datur."

Pulsatus ergo martyr illa grandine

Postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos,

Erectus infit: "Absit, ut me nobilem

Sanguis parentum praestet aut lex curiae;

125

Generosa Christi secta nobilitat uiros.

"Si prima nostris quae sit incunabulis

Origo textu stemmatis recenseas,

Dei parentis esse ab ore coepimus.

Cui quisque seruit, ille uere est nobilis;

130

Patri rebellis inuenitur degener.

"Honos deinde stemmati accedit nouus

Et splendor ingens ut magistratus uenit,

Si confitendi nominis testem probum

Signent inusta ferri et ignis uulnera

135

Et uim dolorum mors sequatur inclyta.

"Caue benignus esse Peruerse uelis,

Nec mi remissus leniter peperceris.

Incumbe membris, tortor, ut sim nobilis!

His ampliatus si fruar successibus

140

Genus patris matrisque flocci fecero.

"Haec ipsa uestra dignitatum culmina

Quid esse censes? Nonne cursim transeunt

Fasces secures sella praetexta et toga

Lictor tribunal et trecenta insignia,

145

Quibus tumetis moxque detumescitis?

"Cum consulatum initis, ut uernae solent

(Pudet fateri) farre pullos pascitis.

Aquila ex eburna sumit adrogantiam

Gestator eius ac superbit beluae

150

Inflatus osse cui figura est alitis.

"Iam si sub aris ad sigillorum pedes

Iaceatis infra sectilem quercum siti

Quid esse uobis aestimem proiectius?

Nudare plantas ante carpentum scio

155

Proceres togatos matris Ideae sacris.

"Lapis nigellus euehendus essedo

Muliebris oris clausus argento sedet,

Quem dum ad lauacrum praeeundo ducitis

Pedes remotis atterentes calceis,

160

Almonis usque peruenitis riuulum.

"Quid illa turpis pompa? Nempe ignobiles

Vos esse monstrat, cum luperci curritis.

Quem seruulorum non rear uilissimum,

Nudus plateas si per omnes cursitans

165

Pulset puellas uerbere ictas ludicro?

"Miseret tuorum me sacrorum et principum

Morumque, Roma, saeculi summum caput.

Age explicemus si placet mysteria,

Praefecte, uestra; iam necesse est audias,

170

Nolis uelisne, quid colatis sordium.

"Nec terret ista qua tumes uaesania,

Quod uultuosus, quod supinus, quod rigens

Tormenta leti comminaris asperi.

Si me mouere rebus ullis niteris,

175

Ratione mecum non furore dimica.

"Iubes, relictis patris et Christi sacris

Vt tecum adorem feminas mille ac mares,

Deas deosque deque sexu duplici,

Natos nepotes abnepotes editos

180

Et tot stuprorum sordidam prosapiam.

"Nubunt puellae, saepe luduntur dolis,

Amasionum conprimuntur fraudibus,

Incesta feruent, furta moechorum calent,

Fallit maritus, odit uxor paelicem,

185

Deos catenae colligant adulteros.

"Ostende, quaeso, quas ad aras praecipis

Veruece caeso fumet ut caespes meus?

Delfosne pergam? Sed uetat palestrici

Corrupta ephebi fama, quem uester deus

190

Effeminauit gymnadis licentia.

"Mox fleuit inpuratus occisum graui

Disco et dicauit florulentum subcubam.

Conductus idem pauit alienum pecus,

Furem deinde perditi passus gregis

195

Segnis bubulcus tela et ipsa perdidit.

"An ad Cybebes ibo lucum pineum?

Puer sed obstat gallus ob libidinem

Per triste uulnus perque sectum dedecus

Ab inpudicae tutus amplexu deae,

200

Per multa Matri sacra plorandus spado.

"Sed, credo, magni limen amplectar Iouis?

Qui si citetur legibus uestris reus,

Laqueis minacis inplicatus Iuliae

Luat seueram uictus et Scantiniam

205

Te cognitore dignus ire in carcerem.

"Quid? Aureorum conditorem temporum

Censes colendum? Quem fugacem non negas

Latuisse furtim, dum reformidat malum?

Quem, si beate uiuere audit Iuppiter,

210

Plectat necesse est occulendi conscios.

"Quid inter aras dissidentum numinum

Putas agendum? Martis indignabitur

Offensa uirtus, si colatur Lemnius;

Iunonis iram sentiet quisque ut deum

215

Signo aut sacello consecrarit Herculem.

"Dicis licenter haec poetas fingere;

Sed sunt et ipsi talibus mysteriis

Tecum dicati quodque describunt colunt.

Tu cur piaclum tam libenter lectitas,

220

Cur in theatris te uidente id plauditur?

"Cygnus stuprator peccat inter pulpita,

Saltat Tonantem tauricornem ludius;

Spectator horum pontifex summus sedet

Ridesque et ipse, nec negando diluis

225

Cum fama tanti polluatur numinis.

"Cur tu, sacrate, per cachinnos solueris,

Cum se maritum fingit Alcmenae deus?

Meretrix Adonem uulneratum scaenica

Libidinoso plangit adfectu palam,

230

Nec te lupanar Cypridis sanctae mouet?

"Quid quod sub ipsis ueritas signis patet

Formata in aere criminum uestigiis?

Quid uult sigillum semper adfixum Ioui

Auis ministrae? Nempe uelox armiger

235

Leno, exoletum qui tyranno pertulit.

"Facem recincta ueste praetendit Ceres;

Cur, si deorum nemo rapuit uirginem,

Quam nocte quaerens mater errat peruigil?

Fusos rotantem cernimus Tirintium;

240

Cur, si neaerae non fuit ludibrio?

"Quid? Rusticorum monstra detester deum,

Faunos Priapos fistularum praesides

Nymfas natantes incolasque aquatiles

Sitas sub alto more ranarum lacu

245

Diuinitatis ius in algis uilibus?

"Ad haec colenda me uocas, censor bone?

Potesne quidquam tale, si sanum sapis,

Sanctum putare? Nonne pulmonem mouet

Derisus istas intuens ineptias,

250

Quas uinolentae somniis fingunt anus?

"Aut si quod usquam est uanitatis mysticae

Nobis colendum est, ipse primus incipe.

Promisce adora, quidquid in terris sacri est

Deos Latinos et deos Aegyptios,

255

Quis Roma libat quis Canopus supplicat.

"Venerem precaris, conprecare et simiam.

Placet sacratus aspis Aesculapii,

Crocodillus ibis et canis cur displicent?

Adpone porris religiosas arulas,

260

Venerare acerbum caepe, mordax allium.

"Fuliginosi ture placantur lares

Et respuuntur consecrata holuscula?

Aut unde maior esse maiestas focis

Quam nata in hortis sarculatis creditur?

265

Si numen ollis, numen et porris inest.

"Sed pulchra res est forma in aere sculptilis -.

Quid inprecabor officinis Graeciae,

Quae condiderunt gentibus stultis deos?

Forceps Myronis, malleus Polycliti

270

Natura uestrum est atque origo caelitum.

"Ars seminandis efficax erroribus,

Barbam rigentem dum Iouis circumplicat,

Dum defluentem leniter flectens comam

Limat capillos et corymbos Liberi,

275

Et dum Mineruae pectus hydris asperat,

"Iniecit atram territis formidinem

Vt fulmen aeris ceu Tonantis horreant,

Tremant uenenum sibilantis Gorgonae,

Putent ephebum post triumphos Indicos

280

Ferire thyrso posse, cum sit ebrius.

"Tum quod Dianam molle succinctam uident,

Venantis arcum pertimescunt uirginis.

Si forte uultum tristioris Herculis

Liquore crispo massa finxit fusilis

285

Clauam minari ni colatur creditur.

"Iam quis pauentum corda terror occupat,

Iunonis iram si polite expresserit?

Velut retortis intuens obtutibus

Auertat ora de litantis hostia,

290

Lapis seuera fronte mentitur minas.

"Miror quod ipsum non sacrastis Mentorem

Nec templum et aras ipse Phidias habet,

Fabri deorum uel parentes numinum,

Qui si caminis institissent segnius,

295

Non esset ullus Iuppiter conflatilis.

"Non erubescis, stulte, pago dedite,

Te tanta semper perdidisse obsonia,

Quae dis ineptus obtulisti talibus,

Quos trulla peluis cantharus sartagines

300

Fracta et liquata contulerunt uascula?

"Ignosco fatuis haec tamen uulgaribus,

Quos lana terret discolora in stipite,

Quos saepe salsus circulator decipit,

Quibus omne sanctum est quod pauendum rancidae

305

Eduntularum cantilenae suaserint.

"Vos eruditos miror et doctos uiros,

Perpensa uitae quos gubernat regula,

Nescire uel diuina uel mortalia

Quo iure constent, quanta maiestas regat

310

Quidquid creatum est, quae creauit omnia.

"Deus perennis, res inaestimabilis,

Non cogitando, non uidendo clauditur,

Excedit omnem mentis humanae modum

Nec conprehendi uisibus nostris ualet

315

Extraque et intus inplet ac superfluit.

"Intemporalis, antequam primus dies,

Esse et fuisse semper unus obtinet;

Lux ipse uera ueri et auctor luminis,

Cum lumen esset lumen effudit suum,

320

Ex luce fulgor natus hic est filius.

"Vis una patris, uis et una est filii

Vnusque ab uno lumine splendor satus

Pleno refulsit claritatis numine;

Natura simplex pollet unius dei

325

Et quidquid usquam est una uirtus condidit

"Caelum solumque, uim marini gurgitis

Globos dierum noctiumque praesides,

Ventos procellas fulgura imbres nubila

Septem triones hesperos aestus niues

330

Fontes pruinas et metalla et flumina,

"Praerupta plana montium conuallia

Feras uolucres reptiles natatiles

Iumenta pecua subiugales beluas

Flores frutecta germina herbas arbores

335

Quae sunt odori quaeque uernant esui.

"Haec non labore et arte molitus deus

Sed iussione quam potestas protulit

Mandauit esse; facta sunt, quae non erant.

Verbo creauit omniformem machinam,

340

Virtus paterna semper in uerbo fuit.

"Cognostis ipsum; nunc colendi agnoscite

Ritum modumque, quale sit templi genus,

Quae dedicari sanxerit donaria,

Quae uota poscat, quos sacerdotes uelit,

345

Quod mandet illic nectar inmolarier.

"Aedem sibi ipse mente in hominis condidit

Viuam serenam sensualem flabilem

Solui incapacem posse nec destructilem

Pulchram uenustam praeminentem culmine

350

Discriminatis inlitam coloribus.

"Illic sacerdos stat sacrato in limine

Foresque primas uirgo custodit Fides,

Innexa crines uinculis regalibus

Poscit litari uictimas Christo et patri

355

Quas scit placere candidatas simplices:

"Frontis pudorem, cordis innocentiam,

Pacis quietem, castitatem corporis,

Dei timorem, regulam scientiae,

Ieiuniorum parcitatem sobriam,

360

Spem non iacentem, semper et largam manum.

"Ex his amoenus hostiis surgit uapor

Vincens odorem balsami turis croci

Auras madentes Persicorum aromatum;

Sublatus inde caelum adusque tollitur

365

Et prosperatum dulce delectat deum.

"Hanc disciplinam quisquis infensus uetat,

Vetat probatum uiuere et sanctum sequi,

Vetat uigorem mentis alte intendere

Nostrique acumen ignis ad terram uocat

370

Nec excitari uim sinit prudentiae.

"O mersa limo caecitas gentilium,

O carnulenta nationum pectora,

Spissus error, o tenebrosum genus

Terris amicum, deditum cadaueri,

375

Subiecta semper intuens, numquam supra!

"Furorne summus ultima et dementia est

Deos putare qui creantur nuptiis,

Rem spiritalem terrulente quaerere,

Elementa mundi consecrare altaribus

380

Id quod creatum est conditorem credere,

"Deasceato supplicare stipiti,

Verris cruore scripta saxa spargere,

Aras ofellis obsecrare bubulis,

Hominis fuisse cum scias quos consecras,

385

Vrnas reorum morticinas lambere?

"Desiste, iudex, saeculi tantum nefas

Viris iubere fortibusque et liberis?

Nil est amore ueritatis celsius;

Dei perennis nomen adserentibus

390

Nihil pauori est, mors et ipsa subiacet."

Dudum coquebat disserente martyre

Asclepiades intus iram subdolam

Stomachatus alto felle, dum longum silet

Bilemque tectis concipit praecordiis,

395

Tandem latentis uim furoris euomit:

"Pro Iuppiter? Quid est quod ex hoc audio?

Stat inter aras et deorum imagines

Et quod fateri cogor in medio foro

Tacente memet ac perorat perditus

400

Quidquid sacrorum est ore foedans inpio.

"O fas priorum, moris o prisci status!

Inuenta regum pro salute publica

Pompiliorum nostra carpunt saecula

Quis hos sofistas error inuexit nouus

405

Qui non colendos esse diuos disputent?

"Nunc dogma nobis christianum nascitur

Post euolutos mille demum consules

Ab urbe Roma, ne retexam Nestoras.

Quidquid nouellum surgit olim non fuit.

410

Vis summa rerum nosse? Pyrram consule!

"Vbi iste uester tunc erat summus deus,

Diuum fauore cum puer Mauortius

Fundaret arcem septicollem Romulus?

Quod Roma pollet auspicato condita,

415

Ioui Statori debet et dis ceteris.

"Hoc sanctum ab aeuo est, hoc ab atauis traditum:

Placanda nobis pro triumphis principis

Delubra, faustus ut secundet gloriam

Procinctus utque subiugatis hostibus

420

Ductor quietum frenet orbem legibus.

"Accingere ergo, quisquis es, nequissime,

Pro principali rite nobiscum deos

Orare uita uel, quod hostem publicum

Pati necesse est, solue poenam sanguine.

425

Spreuisse templa respuisse est principem."

Tunc ille: "Numquam pro salute et maximis

Fortissimisque principis cohortibus

Aliter precabor quam fidele ut militent

Christique lymfis ut renascantur patri

430

Capiant et ipsum caelitus paraclitum,

"Vt idolorum respuant caliginem,

Cernant ut illud lumen aeternae spei

Non suculentis influens obtutibus

Nec corporales per fenestras emicans,

435

Puris sed intus quod relucet mentibus.

"Pupilla carnis crassa crassum perspicit

Et res caduca quod resoluendum est uidet,

Liquidis uidendis aptus est animae liquor

Natura feruens sola feruentissimae

440

Diuinitatis uim coruscantem capit.

"Hoc, opto, lumen imperator nouerit

Tuus meusque, si uelit fieri meus;

Nam si resistit christiano nomini,

Meus ille talis imperator non erit.

445

Scelus iubenti, crede, numquam seruiam."

"Statis, ministri? clamitans iudex ait,

"Statis manusque continetis uindices?

Non rupta sulcis dissecatis uiscera

Animam nec intus abditam rimamini,

450

Erumpit unde uox profana in principem?"

Scindunt utrumque milites taeterrimi

Mucrone hiulco pensilis latus uiri,

Sulcant per artus longa tractim uulnera,

Obliqua rectis, recta transuersis secant

455

Et iam retectis pectus albet ossibus.

Nitendo anhelant, diffluunt sudoribus,

Cum sit quietus heros in quem saeuiunt.

Haec inter addit sponte Romanus loqui:

"Si quaeris, o praefecte, uerum noscere,

460

Hoc omne quidquid lancinamur non dolet.

"Dolet quod error pectori insedit tuo

Populos quod istos perditum tecum trahis.

Currunt frequentes undique ad spectaculum

Gentile uulgus heu gemenda corpora

465

Crudumque nostrae sortis exemplum tremunt.

"Audite cuncti, clamo longe ac praedico,

Emitto uocem de catasta celsior.

Christus paternae gloriae splendor deus,

Rerum creator, noster idem particeps

470

Spondet salutem perpetem credentibus,

"Animae salutem, sola quae non occidit

Sed iuge durans dispares casus subit;

Aut luce fulget aut tenebris mergitur.

Christum secuta patris intrat gloriam,

475

Disiuncta Christo mancipatur tartaro.

"Curanda mercis qualitas, quaenam mihi

Contingat olim perpetis substantiae;

Nam membra parui pendo quo pacto cadant

Casura certe lege naturae suae.

480

Instat ruina; quod resoluendum est ruat.

"Nec distat ignis et fidiculae saeuiant

An corpus aegrum languor asper torqueat,

Cum saepe morbos maior armet saeuia.

Non ungularum tanta uis latus fodit,

485

Mucrone quanto dira pulsat pleurisis,

"Nec sic inusta lamminis ardet cutis

Vt febris atro felle uenas exedit

Vel summa pellis ignis obductus coquit

Papulasque feruor aestuosus excitat;

490

Credas cremari stridulis cauteribus.

"Miserum putatis quod retortis pendeo

Extentus ulnis, quod reuelluntur pedes,

Conpago neruis quod sonat crepantibus?

Sic heiulantes ossa clamant diuidi,

495

Nodosa torquet quos podagra et artrisis.

"Horretis omnes hasce carnificum manus.

Num mitiores sunt manus medentium,

Laniena quando saeuit Hippocratica?

Viuum secatur uiscus et recens cruor

500

Scalpella tinguit, dum putredo abraditur.

"Putate ferrum triste chirurgos meis

Inferre costis, quod secat salubriter.

Non est amarum quo reformatur salus.

Videntur isti carpere artus tabidos,

505

Sed dant medellam rebus intus uiuidis.

"Quis nescit autem quanta corruptela sit

Contaminatae carnis ac solubilis?

Sordet tumescit liquitur faetet dolet,

Inflatur ira, soluitur libidine,

510

Plerumque felle tincta liuores trahit.

"Aurum regestum nonne carni adquiritur?

Inlusa uestis gemma bombyx purpura

In carnis usum mille quaeruntur dolis,

Luxus uorandi carnis aruinam fouet,

515

Carnis uoluptas omne per nefas ruit.

"Medere, quaeso, carnifex, tantis malis,

Concide carpe fomitem peccaminum,

Fac ut resecto debilis carnis situ

Dolore ab omni mens supersit libera

520

Nec gestet ultra quod tyrannus amputet.

"Nec terrearis turba circumstantium.

Hoc perdo solum quod peribit omnibus,

Regi clienti pauperique et diuiti.

Sic uernularum, sic senatorum caro

525

Tabescit imo cum sepulcro condita est.

"Iactura uilis mordet et damnum leue,

Si quo carendum est perdere extimescimus.

Cur quod necesse est non uoluntas occupat,

Natura cur non uertit in rem gloriae?

530

Legale damnum deputemus praemiis.

"Sed praemiorum forma quae sit fortibus

Videamus, illa nempe quae numquam perit.

Caelo refusus subuolabit spiritus,

Dei parentis perfruetur lumine

535

Regnante Christo stans in arce regia.

"Quandoque caelum ceu liber plicabitur,

Cadet rotati solis in terram globus,

Sferam ruina menstrualem destruet,

Deus superstes solus et iusti simul

540

Cum sempiternis permanebunt angelis.

"Contemne praesens utile, o prudens homo,

Quod terminandum, quod relinquendum est tibi;

Omitte corpus, rem sepulcri et funeris,

Tende ad futuram gloriam, perge ad deum,

545

Agnosce qui sis, uince mundum et saeculum!"

Vixdum elocutus martyr hanc peregerat

Orationem, cum furens interserit

Asclepiades: "Vertat ictum carnifex

In os loquentis inque maxillas manum

550

Sulcosque acutos et fidiculas transferat.

"Verbositatis ipse rumpatur locus,

Scaturrientes perdat ut loquacitas

Sermonis auras perforatis follibus,

Quibus sonandi nulla lex ponit modum.

555

Ipsa et loquentis uerba torqueri uolo."

Inplet iubentis dicta lictor inpius.

Charaxat ambas ungulis scribentibus

Genas cruentis et secat faciem notis,

Hirsuta barbis soluitur carptim cutis

560

Et mentum adusque uultus omnis scinditur.

Martyr fluentem fatur inter sanguinem:

"Grates tibi, o praefecte, magnas debeo,

Quod multa pandens ora iam Christum loquor.

Artabat ampli nominis praeconium

565

Meatus unus, inpar ad laudes dei.

"Rimas patentes inuenit uox edita

Multisque fusa rictibus reddit sonos

Hinc inde plures et profatur undique

Christi patrisque sempiternam gloriam.

570

Tot ecce laudant ora quot sunt uulnera."

Tali repressus cognitor constantia

Cessare poenam praecipit, tunc sic ait:

"Per Solis ignem iuro, qui nostros dies

Reciprocatis administrat circulis,

575

Cuius recursu lux et annus ducitur,

"Ignes parandos iam tibi tristis rogi,

Qui fine digno corpus istud deuorent,

Quod perseuerans tam resistit nequiter

Sacris uetustis nec dolorum spiculis

580

Victum fatiscit fitque poenis fortius.

"Quis hunc rigorem pectori iniecit stupor?

Mens obstinata est, corpus omne obcalluit,

Tantus nouelli dogmatis regnat furor.

Hic nempe uester Christus haud olim fuit,

585

Quem tu fateris ipse suffixum cruci."

"Haec illa crux est omnium nostrum salus"

Romanus inquit, "hominis haec redemptio est.

Scio incapacem te sacramenti, inpie,

Non posse caecis sensibus mysterium

590

Haurire nostrum. Nil diurnum nox capit.

"Tamen in tenebris proferam claram facem,

Sanus uidebit, lippus oculos obteget.

Remouete lumen - dicet insanabilis -,

Iniuriosa est nil uidenti claritas.

595

Audi, profane, quod grauatus oderis.

"Regem perennem rex perennis protulit

In se manentem nec minorem tempore,

Quia tempus illum non tenet; nam fons retro

Exordiorum est et dierum et temporum

600

Ex patre Christus. Hoc pater quod filius.

"Hic se uidendum praestitit mortalibus.

Mortale corpus sumpsit inmortalitas,

Vt, dum caducum portat aeternus deus

Transire nostrum possit ad caelestia.

605

Homo est peremptus et resurrexit deus.

"Congressa mors est membra gestanti deo;

Dum nostra temptat, cessit inmortalibus.

Stultum putatis hoc, sofistae saeculi?

Sed stulta mundi summus elegit pater,

610

Vt stultus esset saeculi prudens dei.

"Antiquitatem Romuli et Mauortiam

Lupam renarras primum et omen uulturum.

Si res nouellas respuis, nil tam recens

Vix mille fastis inplet hanc aetatulam

615

Cursus dierum conditore ab augure.

"Sescenta possum regna pridem condita

Proferre toto in orbe, si sit otium,

Multo ante clara, quam capellam Gnosiam

Suxisse fertur Iuppiter, Martis pater.

620

Sed illa non sunt, haec et olim non erunt.

"Crux ista Christi, quam nouellam dicitis,

Nascente mundo factus ut primum est homo,

Expressa signis, expedita est litteris,

Aduentus eius mille per miracula

625

Praenuntiatus ore uatum consono.

"Reges profetae iudicesque et principes

Virtute bellis cultibus sacris stilo

Non destiterunt pingere formam crucis.

Crux praenotata, crux adumbrata est prius,

630

Crucem uetusta conbiberunt saecula.

"Tandem retectis uocibus profeticis

Aetate nostra conprobata antiquitas

Coram refulsit ore conspicabili,

Ne fluctuaret ueritas dubia fide,

635

Si non pateret teste uisu comminus.

"Hinc nos et ipsum non perire credimus

Corpus, sepulcro quod uorandum traditur,

Quia Christus in se mortuum corpus cruci

Secum excitatum uexit ad solium patris

640

Viamque cunctis ad resurgendum dedit.

Crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus,

Nobis peremptus Christus et nobis deus

Christus reuersus, ipse qui moriens homo est;

Natura duplex moritur et mortem domat

645

Reditque in illud quod perire nesciat.

"Dixisse pauca sit satis de mysticis

Nostrae salutis deque processu spei.

Iam iam silebo. Margarita spargere

Christi uetamur inter inmundos sues,

650

Lutulenta sanctum ne terant animalia.

"Sed, quia profunda non licet luctarier

Ratione tecum, consulamus proxima.

Interrogetur ipsa naturalium

Simplex sine arte sensuum sententia;

655

Fuci inperitus fac ut adsit arbiter.

"Da septuennem circiter puerum aut minus,

Qui sit fauoris liber et non oderit

Quemquam nec ullum mentis in uitium cadat;

Periclitemur quid recens infantia

660

Dicat sequendum, quid nouus sapiat uigor."

Hanc ille sancti martyris uocem libens

Amplexus unum de caterua infantium

Paruum nec olim lacte depulsum capi

Captumque adesse praecipit: "Quiduis roga

665

Inquit, "sequamur quod probarit pusio."

Romanus ardens experiri innoxiam

Lactantis oris indolem: "Filiole" ait

"Dic quid uidetur esse uerum et congruens

Vnumne Christum colere et in Christo patrem

670

An conprecari mille formarum deos?"

Adrisit infans nec moratus rettulit:

"Est quidquid illud quod ferunt homines deum

Vnum esse oportet et quod uni est unicum.

Cum Christus hoc sit, Christus est uerus deus.

675

Genera deorum multa nec pueri putant."

Stupuit tyrannus sub pudore fluctuans

Nec uim decebat innocenti aetatulae

Inferre leges nec loquenti talia

Furor sinebat efferatus parcere.

680

"Quis auctor" inquit "uocis est huius tibi?"

Respondit ille: "Mater et matri deus.

Illa ex parente spiritu docta inbibit,

Quo me inter ipsa pasceret cunabula;

Ego ut gemellis uberum de fontibus

685

Lac paruus hausi, Christum et hausi credere."

"Ergo ipsa mater adsit" exclamat "cedo"

Asclepiades, "disciplinae et exitum

Tristem suae magistra spectet inpia,

Male eruditi torqueatur funere

690

Infantis orba, quemque corrupit fleat.

"Absit ministros uilis ut muliercula

Nostros fatiget. Quantulus autem dolor

Vexabit artus mortis auxilio breuis.

Oculi parentis punientur acrius,

695

Quam si cruentae membra carpant ungulae."

Vix haec profatus pusionem praecipit

Sublime tollant et manu pulsent nates,

Mox et remota ueste uirgis uerberent

Tenerumque duris ictibus tergum secent,

700

Plus unde lactis quam cruoris defluat.

Quae cautis illud perpeti spectaculum,

Quis ferre possit aeris aut ferri rigor?

Inpacta quotiens corpus attigerat salex,

Tenui rubebant sanguine uda uimina,

705

Quem plaga flerat roscidis liuoribus.

Ferunt minaces uerberantium genas

Inlacrimasse sponte dimanantibus

Guttis per ora barbarum frementia,

Scribas et ipsos et coronam plebium

710

Proceresque siccis non stetisse uisibus.

At sola mater hisce lamentis caret,

Soli sereno frons renidet gaudio;

Stat in piorum corde pietas fortior

Amore Christi contumax doloribus

715

Firmatque sensum mollis indulgentiae.

Sitire sese paruus exclamauerat

(Animae aestuantis ardor in cruciatibus

Hoc exigebat lymfae ut haustum posceret),

Quem torua mater eminus triste intuens

720

Vultu et seueris uocibus sic increpat:

"Puto, inbecillo, nate, turbaris metu

Et te doloris horror adflictum domat.

Non hanc meorum uiscerum stirpem fore

Deo spopondi, non in hanc spem gloriae

725

Te procreaui, cedere ut leto scias.

"Aquam bibendam postulas, cum sit tibi

Fons ille uiuus praesto qui semper fluit

Et cuncta solus inrigat uiuentia

Intus forisque spiritum et corpus simul

730

Aeternitatem largiens potantibus.

"Venies ad illud mox fluentum, si modo

Animo ac medullis solus ardor aestuet

Videre Christum, quod semel potum adfatim

Sic sedat omnem pectoris flagrantiam,

735

Vita ut beata iam sitire nesciat.

"Hic hic bibendus, nate, nunc tibi est calix,

Mille in Bethleem quem biberunt paruuli;

Oblita lactis et papillarum inmemor

Aetas amaris, mox deinde dulcibus

740

Refecta poclis mella sumpsit sanguinis.

"Exemplum ad istud nitere, o fortis puer,

Generosa prolis matris et potentia?

Omnes capaces esse uirtutum pater

Mandauit annos, neminem excepit diem

745

Ipsis triumphos adnuens uagitibus.

"Scis, saepe dixi, cum docenti adluderes

Et garrulorum signa uerborum dares,

Isac fuisse paruulum patri unicum,

Qui, cum inmolandus aram et ensem cerneret,

750

Vltro sacranti colla praebuerit seni.

"Narraui et illud nobile ac memorabile

Certamen, una matre quod septem editi

Gessere pueri sed tamen factis uiri,

Hortante eadem matre in ancipiti exitu

755

Poenae et coronae sanguini ut ne parcerent.

"Videbat ipsos apparatus funerum

Praesens suorum nec mouebatur parens

Laetata quotiens aut oliuo stridula

Sartago frixum torruisset puberem

760

Dira aut cremasset lamminarum inpressio.

"Comam cutemque uerticis reuulserat

A fronte tortor, nuda testa ut tegmine

Ceruicem adusque dehonestaret caput;

Clamabat illa: Patere, gemmis uestiet

765

Apicem hunc corona regio ex diademate.

"Linguam tyrannus amputari iusserat

Vni ex ephebis; mater aiebat: Satis

Iam parta nobis gloria est, pars optima

Deo inmolatur ecce nostri corporis,

770

Digna est fidelis lingua, quae sit hostia.

"Interpres animi, enuntiatrix sensuum,

Cordis ministra, praeco operti pectoris,

Prima offeratur in sacramentum necis

Et sit redemptrix prima membrorum omnium.

775

Ducem dicatam mox sequentur cetera.

"His Maccabeos incitans stimulis parens

Hostem subegit subiugatum septies,

Quot feta natis tot triumphis inclyta.

Me partus unus ut feracem gloriae,

780

Mea uita, praestet, in tua est situm manu.

"Per huius alui fida conceptacula,

Per hospitalem mense bis quino larem,

Si dulce nostri pectoris nectar tibi,

Si molle gremium, grata si crepundia,

785

Persiste et horum munerum auctorem adsere!

"Quanam arte nobis uiuere intus coeperis

Nihilumque et illud unde corpus nescio,

Nouit animator solus et factor tui.

Inpendere ipsi cuius ortus munere es,

790

Bene in datorem quod dedit refuderis."

Talia canente matre iam laetus puer

Virgas strepentes et dolorem uerberum

Ridebat. Hic tum cognitor pronuntiat:

"Claudatur infans carcere et tanti mali

795

Romanus auctor torqueatur acrius."

Illum recentes per cicatricum uias

Denuo exarabant, quaque acutum traxerant

Paulo ante ferrum, mox recrudescentibus

Plagis apertas persequebantur notas,

800

Quos iam superbus uictor ignauos uocat.

"O non uirile robur, o molles manus!

Vnam labantis dissipare tam diu

Vos non potesse fabricam corpusculi?

Vix iam cohaeret nec tamen penitus cadit

805

Vincens lacertos dexterarum inertium.

"Citius cadauer dentibus carpunt canes

Longeque morsus uulturum efficacior

Ad deuorandas carnis offas mortuae.

Languetis inbelli fame ac fatiscitis,

810

Gula est ferina sed socors edacitas."

Exarsit istis turbida ira iudicis

Seque in supremam concitat sententiam:

"Si te morarum paenitet, finem citum

Subeas licebit; ignibus uorabere

815

Damnatus et fauilla iam tenuis fies."

Abiens at ille, cum foro abriperent uirum

Truces ministri, pone respectans ait:

"Appello ab ista, perfide, ad Christum meum

Crudelitate non metu mortis tremens

820

Sed ut probetur esse nil quid iudicas."

"Quid differo" inquit ille "utrosque perdere,

Puerum ac magistrum, conplices sectae inpiae?

Gladius recidat uile uix hominis caput

Infantis, istum flamma uindex concremet;

825

Sit his sub uno fine dispar exitus."

Peruentum ad ipsum caedis inplendae locum.

Natum gerebat mater amplexu et sinu,

Vt primitiuum crederes fetum geri

Deo offerendum sancti Abelis ferculo,

830

Lectum ex ouili, puriorem ceteris.

Puerum poposcit carnifex, mater dedit,

Nec inmorata est fletibus, tantum osculum

Inpressit unum: "Vale" ait "dulcissime,

Et, cum beatus regna Christi intraueris,

835

Memento matris, iam patrone ex filio!"

Dixit. Deinde, dum ferit ceruiculam

Percussor ense, docta mulier psallere

Hymnum canebat carminis Dauitici:

"Pretiosa sancti mors sub aspectu dei,

840

Tuus ille seruus, prolis ancillae tuae."

Talia retexens explicabat pallium

Manusque tendebat sub ictu et sanguine,

Venarum ut undam profluam manantium

Et palpitantis oris exciperet globum.

845

Excepit et caro adplicauit pectori.

At parte campi ex altera inmanem pyram

Texebat ustor fumidus pinu arida

Sarmenta mixtim subdita et faeni struem

Spargens liquato rore feruentis picis,

850

Quo flamma pastu cresceret ferocius.

Et iam retortis bracchiis furca eminus

Romanus actus ingerebatur rogo.

"Scio" inquit ille "non futurum ut concremer

Nec passionis hoc genus datum est mihi,

855

Et restat ingens quod fiat miraculum."

Haec eius orsa sequitur inmensus fragor

Nubis ruentis, nimbus undatim nigro

Praeceps aquarum flumine ignes obruit.

Alunt oliuo semiconbustas faces,

860

Sed uincit imber iam madentem fomitem.

Trepidare taeter carnifex rebus nouis

Turbatus et qua posset arte insistere,

Versare torres cum fauillis umidis,

Prunas maniplis confouere stuppeis

865

Et semen ignis inter undas quaerere.

Quod cum tumenti nuntiatum iudici

Commouit iram fellis inplacabilis,

"Quousque tandem summus hic nobis magus

Inludet" inquit "Thessalorum carmine

870

Poenam peritus uertere in ludibrium?

"Fortasse ceruix si secandam iussero

Flecti sub ensem non patebit uulneri

Vel amputatum plaga collum diuidens

Rursus coibit ac reglutinabitur

875

Vmerisque uertex eminebit additus.

"Temptemus igitur ante partem quampiam

Truncare ferro corporis superstitis,

Ne morte simpla criminosus multiplex

Cadat uel una perfidus caede oppetat.

880

Quot membra gestat, tot modis pereat uolo.

"Libet experiri, Lerna sicut traditur,

Vtrum renatis pullulascat artubus

Ac se inminuti corporis damnis nouum

Instauret; ipse praesto erit tunc Hercules

885

Hydrina suetus ustuire uulnera.

"Iam nunc secandi doctus adsit artifex,

Qui cuncta norit uiscerum confinia

Vel nexa neruis disparare uincula.

Date hunc reuulsis qui medetur ossibus

890

Aut fracta nodis sarciens conpaginat.

"Linguam priorem detrahat radicitus,

Quae corpore omni sola uiuit nequior;

Illa et procaci pessima in nostros deos

Inuecta motu fas profanauit uetus

895

Audax et ipsi non pepercit principi."

Aristo quidam medicus accitus uenit,

Proferre linguam praecipit. Profert statim

Martyr retectam, pandit ima et faucium.

Ille et palatum tractat et digito exitum

900

Vocis pererrans uulneri explorat locum.

Linguam deinde longe ab ore protrahens

Scalpellum in usque guttur insertans agit.

Illo secante fila sensim singula

Numquam momordit martyr aut os dentibus

905

Conpressit artis nec cruorem sorbuit.

Inmotus et patente rictu constitit,

Dum sanguis extra defluit scaturriens,

Perfusa pulcher menta russo stemmate

Fert et cruenti pectoris spectat decus

910

Fruiturque et ostro uestis ut iam regiae.

Praefectus ergo ratus elinguem uirum

Cogi ad sacrandum posse, cum uerbis carens

Nil in deorum blateraret dedecus,

Iubet reduci iam tacentem ac debilem

915

Multo loquentis turbine olim territus.

Reponit aras ad tribunal denuo

Et tus et ignem uiuidum in carbonibus

Taurina et exta uel suilla abdomina.

Ingressus ille, ut hos paratus perspicit,

920

Insufflat ipsos ceu uideret daemonas.

Inridet hoc Asclepiades laetior,

Addit deinde: "Numquid inclementius

Sicut solebas es paratus dicere?

Effare quiduis ac perora et dissere;

925

Permitto uocem libere ut exerceas."

Romanus alto corde suspirans diu

Gemitu querellam traxit et sic orsus est:

"Christum loquenti lingua numquam defuit;

Nec uerba quaeras quo regantur organo,

930

Cum praedicatur ipse uerborum dator.

"Qui fecit ut uis uocis expressa intimo

Pulmone et oris torta sub testudine

Nunc ex palato det repercussos sonos,

Nunc temperetur dentium de pectine

935

Sitque his agendis lingua plectrum mobile,

"Si mandet idem faucium sic fistulas

Spirare flatu concinentes consono

Vt uerba in ipsis explicent meatibus

Vel exitu oris cymbalis profarier

940

Nunc pressa parce labra, nunc hiantia,

"Dubitasne uerti posse naturae statum,

Cui facta forma est qualis esset primitus?

Hanc nempe factor uertere ut libet potest

Positasque leges texere ac retexere,

945

Linguam loquella ne ministram postulet.

"Vis scire nostri numinis potentiam?

Fluctus liquentis aequoris pressit pede,

Natura fluxa ac tenuis in solidum coit.

Quam dispar illis legibus, quis condita est!

950

Solet natatus ferre, fert uestigia.

"Habet usitatum munus hoc diuinitas

Quae uera nobis colitur in Christo et patre,

Mutis loquellam, percitum claudis gradum,

Surdis fruendam reddere audientiam,

955

Donare caecis lucis insuetae diem.

"Haec si quis amens fabulosa existimat,

Vel ipse tute si parum fidelia

Rebare pridem, uera cognoscas licet.

Habes loquentem cuius amputaueras

960

Linguam. Probatis cede iam miraculis."

Horror stupentem persecutorem subit

Timorque et ira pectus in caliginem

Vertere. Nescit, uigilet anne somniet.

Miratur haerens quod sit ostenti genus.

965

Formido frangit, armat indignatio.

Nec uim domare mentis effrenae potest

Nec quo furoris tela uertat inuenit.

Postremo medicum saeuus insontem iubet

Reum citari, nundinatum hunc arguit

970

Mercede certa pactus ut conluderet,

Aut ferrum in ore nil agens et inritum

Versasse frustra seu retunsis tactibus

Aut arte quadam uulnus inlatum breue,

Quod sauciata parte linguam laederet

975

Neruos nec omnes usque quaque abscideret.

Manere saluam uocis harmoniam probe

Non posse, inani concauo uerba exprimi,

Quae concrepare ligula moderatrix facit.

Esto ut resultet spiritus uacuo specu,

980

Echo sed extat inde, non oratio.

Veris refutat medicus hanc calumniam:

"Scrutare uel tu nunc latebras faucium

Intraque dentes curiosum pollicem

Circumfer haustus uel patentes inspice

985

Lateatne quidquam quod regat spiramina.

"Quamquam forassem forte si puncto leui

Tenuiue linguam contigissem uulnere,

Titubante plectro fatus esset debilis;

Nam cum magistra uocis in uitium cadit,

990

Vsus necesse est et loquendi intercidat.

"Fiat periclum si placet cuiusmodi

Edat querellam quadrupes lingua eruta,

Elinguis et quem porca grunnitum strepat.

Cui uox fragosa clamor est inconditus.

995

Probabo mutam nil sonare stridulum.

"Testor salutem principis me simplici

Functum secantis arte, iudex optime,

Seruisse iussis absque fraude publicis.

Sciat hic quis illi uerba suggillet deus.

1000

Ego unde mutus sit disertus nescio."

His sese Aristo purgat. At contra inpium

Nil haec latronem christianorum mouent,

Magis magisque fertur in uaesaniam.

Quaerit, alienus sanguis ille asperserit

1005

Virum suone fluxerit de uulnere.

Respondit his Romanus: "Eccum, praesto sum.

Meus iste sanguis uerus est, non bubulus.

Agnoscis illum quem loquor, miserrime

Pagane, uestri sanguinem sacrum bouis

1010

Cuius litata caede permadescitis?

"Summus sacerdos nempe sub terram scrobe

Acta in profundum consecrandus mergitur

Mire infulatus festa uittis tempora

Nectens, corona tum repexus aurea

1015

Cinctu Gabino sericam fultus togam.

"Tabulis superne strata texunt pulpita

Rimosa rari pegmatis conpagibus,

Scindunt subinde uel terebrant aream

Crebroque lignum perforant acumine,

1020

Pateat minutis ut frequens hiatibus.

"Huc taurus ingens fronte torua et hispida

Sertis reuinctus aut per armos floreis

Aut inpeditis cornibus deducitur,

Nec non et auro frons coruscat hostiae

1025

Saetasque fulgor brattealis inficit.

"Hic ut statuta est inmolanda belua,

Pectus sacrato diuidunt uenabulo;

Eructat amplum uulnus undam sanguinis

Feruentis inque texta pontis subditi

1030

Fundit uaporum flumen et late aestuat.

"Tum per frequentes mille rimarum uias

Inlapsus imber tabidum rorem pluit,

Defossus intus quem sacerdos excipit

Guttas ad omnes turpe subiectans caput

1035

Et ueste et omni putrefactus corpore.

"Quin os supinat, obuias offert genas,

Supponit aures, labra nares obicit,

Oculos et ipsos perluit liquoribus,

Nec iam palato parcit et linguam rigat,

1040

Donec cruorem totus atrum conbibat.

"Postquam cadauer sanguine egesto rigens

Conpage ab illa flamines retraxerint

Procedit inde pontifex uisu horridus,

Ostentat udum uerticem barbam grauem

1045

Vittas madentes atque amictus ebrios.

"Hunc inquinatum talibus contagus

Tabo recentis sordidum piaculi

Omnes salutant atque adorant eminus

Vilis quod illum sanguis et bos mortuus

1050

Foedis latentem sub cauernis lauerint.

"Addamus illam, uis, hecatomben tuam,

Centena ferro cum cadunt animalia

Variaque abundans caede restagnat cruor,

Vix ut cruentis augures natatibus

1055

Possint meare per profundum sanguinis?

"Sed quid macellum pingue puluinarium,

Quid maximorum lancinatores gregum

Euiscerata carne crudos criminor?

Sunt sacra quando uosmet ipsi exciditis,

1060

Votiuus et cum membra detruncat dolor.

"Cultrum in lacertos exerit fanaticus

Sectisque Matrem bracchiis placat deam.

Furere ac rotari ius putatur mysticum.

Parca ad secandum dextra fertur inpia,

1065

Caelum meretur uulnerum crudelitas.

"Ast hic metenda dedicat genitalia

Numen reciso mitigans ab inguine,

Offert pudendum semiuir donum deae;

Illam reuulsa masculini germinis

1070

Vena effluenti pascit auctam sanguine.

"Vterque sexus sanctitati displicet,

Medium retentat inter alternum genus.

Mas esse cessat ille nec fit femina.

Felix deorum mater inberbes sibi

1075

Parat ministros lenibus nouaculis.

"Quid cum sacrandus accipit sfragitidas?

Acus minutas ingerunt fornacibus,

His membra pergunt urere, ut igniuerint;

Quamcumque partem corporis feruens nota

1080

Stigmarit, hanc sic consecratam praedicant.

"Functum deinde cum reliquit spiritus

Et ad sepulcrum pompa fertur funeris,

Partes per ipsas inprimuntur bratteae,

Insignis auri lammina obducit cutem

1085

Tegitur metallo quod perustum est ignibus.

"Has ferre poenas cogitur gentilitas,

Hac di coercent lege cultores suos.

Sic daemon ipse ludit hos quos ceperit,

Docet execrandas ferre contumelias,

1090

Tormenta inuri mandat infelicibus.

"At noster iste sanguis ex uestra fluit

Crudelitate, uos tyrannide inpia

Exulceratis innocentum corpora.

Si uos sinatis, incruente uiuimus;

1095

At si cruente puniamur, uincimus.

"Sed iam silebo, finis instat debitus,

Finis malorum, passionis gloria.

Iam non licebit, inprobe, ut licuit modo,

Torquere nostra uel secare uiscera.

1100

Cedas necesse est uictus et iam desinas."

"Cessabit equidem tortor et sector dehinc"

Iudex minatur, "sed peremptoris manus

Succedet illis, strangulatrix faucium.

Aliter silere nescit oris garruli

1105

Vox inquieta quam tubam si fregero."

Dixit, foroque protrahi iussit uirum

Trudi in tenebras noxialis carceris.

Elidit illic fune collum martyris

Lictor nefandus. Sic peracta est passio.

1110

Anima absoluta uinculis caelum petit.

Gesta intimasse cuncta fertur principi

Praefectus addens ordinem uoluminum

Seriemque tantae digerens tragoediae,

Laetatus omne crimen in fasces refert

1115

Suum tyrannus chartulis uiuacibus.

Illas sed aetas conficit diutina,

Fuligo fuscat, puluis obducit situ,

Carpit senectus aut ruinis obruit.

Inscripta Christo pagina inmortalis est

1120

Nec obsolescit ullus in caelis apex.

Excepit adstans angelus coram deo

Et quae locutus martyr et quae pertulit;

Nec uerba solum disserentis condidit,

Sed ipsa pingens uulnera expressit stilo

1125

Laterum genarum pectorisque et faucium.

Omnis notata est sanguinis dimensio,

Vt quamque plagam sulcus exarauerit

Altam patentem proximam longam breuem,

Quae uis doloris quiue segmenti modus;

1130

Guttam cruoris ille nullam perdidit.

Hic in regestis est liber caelestibus

Monumenta seruans laudis indelebilis

Relegendus olim sempiterno iudici,

Libramine aequo qui malorum pondera

1135

Et praemiorum conparabit copias.

Vellem sinister inter haedorum greges

Vt sum futurus, eminus dinoscerer

Atque hoc precante diceret rex optimus:

"Romanus orat, transfer hunc haedum mihi;

1140

Sit dexter agnus, induatur uellere."

11

lingua

linguae C P O U , D a.r.

lingue E