Da, puer, plectrum, choraeis ut canam fidelibus
Dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia.
Hunc camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus
5
Infulatus concinebat uoce corda et tympano,
Spiritum caelo influentem per medullas hauriens.
Facta nos et iam probata pangimus miracula,
Testis est orbis nec ipsa terra quod uidit negat,
Comminus deum docendis proditum mortalibus.
10
Corde natus ex parentis ante mundi exordium,
Alfa et ω cognominatus, ipse fons et clausula
Omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt.
Ipse iussit, et creata, dixit ipse, et facta sunt
Terra caelum fossa ponti trina rerum machina,
15
Quaeque in his uigent sub alto solis et lunae globo.
Corporis formam caduci, membra morti obnoxia
Induit, ne gens periret primoplasti ex germine,
Merserat quam lex profundo noxialis tartaro.
O beatus ortus ille, uirgo cum puerpera
20
Edidit nostram salutem feta sancto spiritu
Et puer redemptor orbis os sacratum protulit!
Psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli,
Quidquid est uirtutis usquam psallat in laudem dei,
Nulla linguarum silescat, uox et omnis consonet.
25
Ecce, quem uates uetustis concinebant saeculis,
Quem profetarum fideles paginae spoponderant,
Emicat promissus olim; cuncta conlaudent eum!
Cantharis infusa lymfa fit Falernum nobile,
Nuntiat uinum minister esse promptum ex hydria,
30
Ipse rex sapore tinctis obstupescit poculis.
"Membra morbis ulcerosa, uiscerum putredines
Mando ut abluantur" inquit, fit ratum, quod iusserat.
Turgidam cutem repurgant uulnerum piamina.
Tu perennibus tenebris iam sepulta lumina
35
Inlinis limo salubri sacri et oris nectare;
Mox apertis hac medella lux reducta est orbibus.
Increpas uentum furentem quod procellis tristibus
Vertat aequor fundo ab imo uexet et uagam ratem;
Ille iussis obsecundat, mitis unda sternitur.
40
Extimum uestis sacratae furtim mulier attigit,
Protinus salus secuta est; ora pallor deserit,
Sistitur riuus cruore qui fluebat perpeti.
Exitu dulcis iuuentae raptum ephebum uiderat
Orba quem mater supremis funerabat fletibus;
45
"Surge" dixit; ille surgit, matri et adstans redditur.
Sole iam quarto carentem, iam sepulcro absconditum
Lazarum iubet uigere reddito spiramine
Faetidum iecur reductus rursus intrat halitus.
Ambulat per stagna ponti, summa calcat fluctuum
50
Mobilis liquor profundi pendulam praestat uiam
Nec fatiscit unda sanctis pressa sub uestigiis.
Suetus antro bustuali sub catenis frendere
Mentis inpos efferatis percitus furoribus
Prosilit ruitque supplex, Christum adesse ut senserat.
55
Pulsa pestis lubricorum milliformis daemonum
Corripit gregis suilli sordida spurcamina
Seque nigris mergit undis et pecus lymfaticum.
Ferte qualis ter quaternis ferculorum fragmina!
Adfatim referta iam sunt adcubantum milia
60
Fio quinque panibus peresis et gemellis piscibus.
Tu cibus panisque noster, tu perennis suauitas;
Nescit esurire in aeuum qui tuam sumit dapem
Nec lacunam uentris inplet, sed fouet uitalia.
Clausus aurium meatus et sonorum nescius
65
Purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula,
Vocibus capax fruendis ac susurris peruius.
Omnis aegritudo cedit, languor omnis pellitur,
Lingua fatur quam ueterna uinxerant silentia,
Gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum.
70
Quin et ipsum, ne salutis inferi expertes forent,
Tartarum benignus intrat; fracta cedit ianua,
Vectibus cadit reuulsis cardo dissolubilis.
Illa prompta ad inruentes, ad reuertentes tenax
Obice extrorsum repulso porta reddit mortuos
75
Lege uersa et limen atrum iam recalcandum patet.
Sed deus dum luce fulua mortis antra inluminat,
Dum stupentibus tenebris candidum praestat diem,
Tristia squalentis aetrae palluerunt sidera.
Sol refugit et lugubri sordidus ferrugine
80
Igneum reliquit axem seque maerens abdidit;
Fertur horruisse mundus noctis aeternae chaos.
Solue uocem, mens sonora, solue linguam mobilem,
Dic tropaeum passionis, dic triumphalem crucem,
Pange uexillum notatis quod refulget frontibus.
85
O nouum caede stupenda uulneris miraculum!
Hinc cruoris fluxit unda, lymfa parte ex altera;
Lymfa nempe dat lauacrum, tum corona ex sanguine est.
Vidit anguis immolatum corporis sacri hostiam,
Vidit et fellis perusti mox uenenum perdidit
90
Saucius dolore multo, colla fractus sibila.
Quid tibi, profane serpens, profuit rebus nouis
Plasma primum perculisse uersipelli hortamine?
Diluit culpam recepto forma mortalis deo.
Ad breuem se mortis usum dux salutis dedidit,
95
Mortuos olim sepultos ut redire insuesceret
Dissolutis pristinorum uinculis peccaminum.
Tunc patres sanctique multi conditorem praeuium
Iam reuertentem secuti tertio demum die
Carnis indumenta sumunt eque bustis prodeunt.
100
Cerneres coire membra de fauillis aridis,
Frigidum uenis resumptis puluerem tepescere,
Ossa neruos et medullas glutino cutis tegi.
Post, ut occasum resoluit uitae et hominem reddidit,
Arduum tribunal alti uictor ascendit patris
105
Inclytam caelo reportans passionis gloriam.
Macte iudex mortuorum, macte rex uiuentium,
Dexter in parentis arce qui cluis uirtutibus,
Omnium uenturus inde iustus ultor criminum!
Te senes et te iuuentus, paruulorum te chorus,
110
Turba matrum uirginumque, simplices puellulae
Voce concordes pudicis perstrepant concentibus.
Fluminum lapsus et undae litorum crepidines,
Imber aestus nix pruina, silua et aura, nox dies
Omnibus te concelebrent saeculorum saeculis!