Claudianus carmina minora 40

Testo base di riferimento: J. B. Hall, 1985

Cura dell'edizione digitale: O. Fuoco, 2009

Altre sezioni


Quid rear, adfatus quod non mihi derigis ullos

      Nec redit alterno pollice ducta salus?

Scribendine labor? sed cui tam prona facultas,

      Carmina seu fundis seu Cicerone tonas?

5

Cedere diuitiis animi fortuna fatetur

      Et tantas oris copia uincit opes.

An rarus qui scripta ferat? quin tempore nullo

      Cessant Flaminiae puluerulenta uiae.

Cum fluat ingenium, cum sit qui dicta reportet,

10

      Quae, nisi contemnor, causa relicta tibi?

Despicis ergo tuum, si fas est credere, uatem,

      Perfidus et spatio debilitatur amor?

Excidimusne tibi? lucem iam condet Hydaspes

      Et Tartesiaco, Sol, oriere uado,

15

Candescet Geticis Meroe conuersa pruinis

      Claraque se uetito proluet Vrsa mari,

Et, si iam nostros fastidit Olybrius ignes,

      Constat Oresteam nil ualuisse fidem.

Quin age rumpe moras solaturusque sodalem

20

      Absens eloquio fertiliore doce,

Crebraque facundo festinet littera cursu

     Auribus atque animis insinuanda meis.

Dignatus tenui Caesar scripsisse Maroni,

     Nec tibi dedecori sit mea Musa. uale.

1

derigis P

dirigis codd.