Claudianus carmina minora 34

Testo base di riferimento: J. B. Hall, 1985

Cura dell'edizione digitale: O. Fuoco, 2009

Altre sezioni


Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas,

      Et, quae nunc estis quaeque fuistis aquae,

Quod uos ingenium iunxit? qua frigoris arte

      Torpuit et maduit prodigiosa silex?

5

Quis tepor inclusus securas uindicat undas?

      Interior glacies quo liquefacta Noto?

Gemma quibus claustris arcano mobilis aestu

      Vel concreta fuit uel resoluta gelu?

1

carcere R

corpore codd.