Prudentius cathemerinon 1

Reference basis text: J. Bergman, 1926

Editing of the digital edition: G. Dalla Pietà, 2009

Other sections


Ales diei nuntius

Lucem propinquam praecinit,

Nos excitator mentium

Iam Christus ad uitam uocat.

5

"Auferte" clamat "lectulos

Aegros soporos desides,

Castique recti ac sobrii

Vigilate; iam sum proximus."

Post solis ortum fulgidi

10

Serum est cubile spernere,

Ni parte noctis addita

Tempus labori adieceris.

Vox ista, qua strepunt aues

Stantes sub ipso culmine

15

Paulo ante quam lux emicet,

Nostri figura est iudicis.

Tectos tenebris horridis

Stratisque opertos segnibus

Suadet quietem linquere

20

Iam iamque uenturo die,

Vt, cum coruscis flatibus

Aurora caelum sparserit,

Omnes labore exercitos

Confirmet ad spem luminis.

25

Hic somnus ad tempus datus

Est forma mortis perpetis;

Peccata, ceu nox horrida,

Cogunt iacere ac stertere.

Sed uox ab alto culmine

30

Christi docentis praemonet

Adesse iam lucem prope,

Ne mens sopori seruiat,

Ne somnus usque ad terminos

Vitae socordis opprimat

35

Pectus sepultum crimine

Et lucis oblitum suae.

Ferunt uagantes daemonas,

Laetos tenebris noctium,

Gallo canente exterritos

40

Sparsim timere et cedere.

Inuisa nam uicinitas

Lucis salutis numinis

Rupto tenebrarum situ

Noctis fugat satellites.

45

Hoc esse signum praescii

Norunt repromissae spei,

Qua nos soporis liberi

Speramus aduentum dei.

Quae uis sit huius alitis

50

Saluator ostendit Petro

Ter antequam gallus canat

Sese negandum praedicans.

Fit namque peccatum prius

Quam praeco lucis proximae

55

Illustret humanum genus

Finemque peccandi ferat.

Fleuit negator denique

Ex ore prolapsum nefas,

Cum mens maneret innocens

60

Animusque seruaret fidem.

Nec tale quidquam postea

Linguae locutus lubrico est

Cantuque galli cognito

Peccare iustus destitit.

65

Inde est quod omnes credimus

Illo quietis tempore

Quo gallus exultans canit

Christum redisse ex inferis.

Tunc mortis oppressus uigor,

70

Tunc lex subacta est tartari,

Tunc uis diei fortior

Noctem coegit cedere.

Iam iam quiescant improba,

Iam culpa furua obdormiat,

75

Iam noxa letalis suum

Perpessa somnum marceat.

Vigil uicissim spiritus,

Quodcumque restat temporis

Dum meta noctis clauditur,

80

Stans ac laborans excubet.

Hisum ciamus uocibus

Flentes precantes sobrii;

Intenta supplicatio

Dormire cor mundum uetat.

85

Sat conuolutis artubus

Sensum profunda obliuio

Pressit grauauit obruit

Vanis uagantem somniis.

Sunt nempe falsa et friuola

90

Quae mundiali gloria

Ceu dormientes egimus;

Vigilemus, hic est ueritas.

Aurum uoluptas gaudium

Opes honores prospera

95

Quaecumque nos inflant mala,

Fit mane, nil sunt omnia.

Tu, Christe, somnum dissice,

Tu rumpe noctis uincula,

Tu solue peccatum uetus

100

Nouumque lumen ingere.

26

forma

mortis imago est A a. c.