Hoc agite sultis, spectatores, nunciam,
Quae quidem mihi atque uobis res uortat bene
Gregique huic et dominis atque conductoribus.
Face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum.
5
Age nunc reside, caue modo ne gratiis.
Nunc quid processerim huc et quid mi uoluerim
Dicam: ut sciretis nomen huiius fabulae;
Nam quod ad argumentum attinet, sane breuest.
Nunc quod me dixi uelle uobis dicere
10
Dicam: huic nomen graece Onagost fabulae;
Demophilus scripsit, Maccus uortit barbare;
Asinariam uolt esse, si per uos licet.
Inest lepos ludusque in hac comoedia,
Ridicula res est. Date benigne operam mihi
15
Vt uos, ut alias, pariter nunc Mars adiuuet.
Sicut tuom uis unicum gnatum tuae
Superesse uitae sospitem et superstitem,
Ita ted optestor per senectutem tuam
Perque illam quam tu metuis uxorem tuam,
20
Si quid med erga hodie falsum dixeris,
Vt tibi superstes uxor aetatem siet
Atque illa uiua uiuos ut pestem oppetas.
Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi
Video necesse esse eloqui quidquid roges.
25
[Ita me opstinate adgressus ut non audeam
Profecto percontanti quin promam omnia.]
Proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis
Eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.
Dic opsecro hercle serio quod te rogem,
30
Caue mihi mendaci quicquam. Quin tu ergo rogas?
Num me illuc ducis ubi lapis lapidem terit?
Quid istuc est? aut ubi istuc est terrarum loci?
Vbi flent nequam homines qui polentam pinsitant,
Apud fustitudinas, ferricrepinas insulas,
35
Vbi uiuos homines mortui incursant boues.
Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:
Vbi fit polenta, te fortasse dicere. Ah,
Neque hercle ego istuc dico nec dictum uolo,
Teque opsecro hercle ut quae locutus despuas.
40
Fiat, geratur mos tibi. Age age, usque exscrea.
Etiamne? Age quaesso hercle usque ex penitis faucibus.
Etiam amplius. Nam quo usque? Vsque ad mortem uolo.
Caue sis malam rem. Vxoris dico, non tuam.
45
Dono te ob istuc dictum ut expers sis metu.
Di tibi dent quaequomque optes. Redde operam mihi.
Qur hoc ego ex te quaeram? aut qur miniter tibi
Propterea quod me non scientem feceris?
Aut qur postremo filio suscenseam,
50
Patres ut faciunt ceteri? Quid istuc noui est?
Demiror quid sit et quo euadat sum in metu.
Equidem scio iam filius quod amet meus
Istanc meretricem e proxumo Philaenium.
Estne hoc ut dico, Libane? Rectam instas uiam.
55
Ea res est. Sed eum morbus inuasit grauis.
Quid morbi est? Quia non suppetunt dictis data.
Tune es adiutor nunc amanti filio?
Sum uero, et alter noster est Leonida.
Bene hercle facitis et a me initis gratiam.
60
Verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit?
Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.
Fateor eam esse inportunam atque incommodam.
Posterius istuc dicis quam credo tibi.
Omnes parentes, Libane, liberis suis,
65
Qui mi auscultabunt, facient †obsequellam†
Quippe qui mage amico utantur gnato et beneuolo.
Atque ego me id facere studeo, uolo amari a meis;
Volo me patris mei similem, qui caussa mea
Nauclerico ipse ornatu per fallaciam
70
Quam amabam abduxit ab lenone mulierem;
Neque puduit eum id aetatis sycophantias
Struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.
Eos me decretumst persequi mores patris.
Nam me hodie orauit Argyrippus filius
75
Vti sibi amanti facerem argenti copiam;
Et id ego percupio opsequi gnato meo:
Volo amari †obsecutum† illius, uolo amet me patrem.
Quamquam illum mater arte contenteque habet,
Patres ut consueuerunt: ego mitto omnia haec.
80
Praesertim quom is me dignum quoi concrederet
Habuit, me habere honorem eius ingenio decet;
Quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem,
Cupio esse amicae quod det argentum suae.
Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.
85
Dotalem seruom Sauream <huc> uxor tua
Adduxit, quoi plus in manu sit quam tibi.
Argentum accepi, dote imperium uendidi.
Nunc uerba in pauca conferam quid te uelim.
Viginti iam usust filio argenti minis:
90
Face id ut paratum iam sit. Vnde gentium?
Me defrudato. Maxumas nugas agis:
Nudo detrahere uestimenta me iubes.
Defrudem te ego? age sis tu, sine pennis uola.
Ten ego defrudem, quoi ipsi nihil est in manu
95
Nisi quid tu porro uxorem defrudaueris?
Qua me, qua uxorem, qua tu seruom Sauream
Potes, circumduce, aufer; promitto tibi
Non offuturum, si id hodie ecfeceris.
Iubeas una opera me piscari in aere,
100
Venari autem rete iaculo in medio mari.
Tibi optionem sumito Leonidam,
Fabricare quiduis, quiduis comminiscere:
Perficito argentum hodie ut habeat filius
Amicae quod det. Quid ais tu, Demaenete?
105
Quid <uis?> Si forte in insidias deuenero,
Tun redimes me, si me hostes interceperint?
Redimam. Tum tu igitur aliud cura quidlubet.
Eo ego ad forum, nisi quid uis. Fietne? Ambula.
Atque audin etiam? Ecce. Si quid te uolam,
110
Vbi eris? Vbiquomque lubitum erit animo meo.
Profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi
Ne quid nocere possit, quom tu mihi tua
Oratione omnem animum ostendisti tuom.
Quin te quoque ipsum facio hau magni, si hoc patro.
115
Pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.
Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium.
Nempe in foro? Ibi, si quid opus fuerit. Meminero.
Non esse seruos peior hoc quisquam potest
Nec magis uorsutus nec quo ab caueas aegrius.
120
Eidem homini, si quid recte curatum uelis,
Mandes: moriri sese misere mauolet
Quam non perfectum reddat quod promiserit.
Nam ego, illuc argentum tam paratum filio
Scio esse quam me hunc scipionem contui.
125
Sed quid ego cesso ire ad forum quo inceperam?
<Ibo> atque ibi manebo apud argentarium.
Sicine hoc fit? foras aedibus me eici?
Promerenti optume hoccin preti redditur?
Bene merenti mala es, male merenti bona es;
130
At malo cum tuo, nam iam ex hoc loco
Ibo ego ad trisuiros uostraque ibi nomina
Faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam,
Perlecebrae, permities,
Adulescentum exitium.
135
Nam mare haud est mare, uos mare acerrumum;
Nam in mari repperi, hic elaui bonis.
Ingrata atque inrita esse omnia intellego
Quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi
Male quod potero facere faciam, meritoque id faciam tuo.
140
Ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos,
Ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.
Quae prius quam istam adii atque amans ego animum meum isti dedi,
Sordido uitam oblectabas pane in pannis inopia,
Atque ea si erant, magnas habebas omnibus dis gratias;
145
Eadem nunc, quom est melius, me quoius opera est ignoras mala.
Reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.
Nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;
Tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.
Te ego ulciscar, te ego ut digna es perdam atque ut de me meres.
150
At scelesta uiden ut ne id quidem, me dignum esse existumat
Quem adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?
Atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium
Meo modo loquar quae uolam, quoniam intus non licitum est mihi.
Vnum quodque istorum uerbum nummis Philippis aureis
155
Non potest auferre hinc a me si quis emptor uenerit;
Nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:
Fixus hic apud nos est animus tuos clauo Cupidinis.
Remigio ueloque quantum poteris festina et fuge:
Quam magis te in altum capessis, tam aestus te in portum refert.
160
Ego pol istum portitorem priuabo portorio;
Ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar,
Quom tu med ut meritus sum non tractas <quom>que eicis domo.
Magis istuc percipimus lingua dici quam factis fore.
Solus solitudine ego ted atque ab egestate apstuli;
165
Solus si ductem, referre gratiam numquam potes.
Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis;
Semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.
Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes;
Modo quom accepisti, hau multo post aliquid quod poscas paras.
170
Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes?
Modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.
Dedi equidem quod mecum egisti. Et tibi ego misi mulierem:
Par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia.
Male agis mecum. Quid me accusas, si facio officium meum?
175
Nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis
Vbi lena bene agat cum quiquam amante quae frugi esse uolt.
Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.
Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.
Quasi piscis itidemst amator lenae: nequam est nisi recens;
180
Is habet sucum, is suauitatem, eum quouis pacto condias
Vel patinarium uel assum, uorses quo pacto lubet:
Is dare uolt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur;
Neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.
Volt placere sese amicae, uolt mihi, uolt pedisequae,
185
Volt famulis, uolt etiam ancillis; et quoque catulo meo
Subblanditur nouos amator, se ut quom uideat gaudeat.
Vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.
Perdidici istaec esse uera damno cum magno meo.
Si ecastor nunc habeas quod des, alia uerba praehibeas;
190
Nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.
Non meum est. Nec meum quidem edepol ad te ut mittam gratiis.
Verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui,
Quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi.
Si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,
195
Hanc tibi noctem honoris caussa gratiis dono dabo.
Quid si non est? Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen.
Vbi illaec quae dedi ante? Abusa. Nam si ea durarent mihi,
Mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.
Diem, aquam, solem, lunam, noctem, haec argento non emo:
200
Cetera quae uolumus uti Graeca mercamur fide.
Quom a pistore panem petimus, uinum ex oenopolio,
Si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.
Semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod uident.
Vetus est: "nihili coactiost" - scis quoiius. Non dico amplius.
205
Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas,
Longe aliam, inquam, <linguam> praebes nunc atque olim quom dabam,
Aliam atque olim quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
Tum mi aedes quoque adridebant quom ad te ueniebam tuae;
Me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;
210
Vbi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo
Vsque eratis, meo de studio studia erant uostra omnia,
Vsque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod uolueram
Faciebatis, quod nolebam ac uotueram, de industria
Fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.
215
Nunc neque quid uelim neque nolim facitis magni, pessumae.
Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust.
Auceps quando concinnauit aream, offundit cibum;
Adsuescunt: necesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;
Saepe edunt: semel si sunt captae, rem soluont aucupi.
220
Itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego,
Esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aues;
Bene salutando consuescunt, compellando blanditer,
Osculando, oratione uinnula, uenustula.
Si papillam pertractauit, haud est ab re<d> aucupis;
225
Sauium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.
Haecine te esse oblitum in ludo qui fuisti tam diu!
Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum aps te amoues.
Remeato audacter, mercedem si eris nactus: nunc abi.
Mane, mane, audi. Dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare,
230
Annum hunc ne cum quiquam alio sit? Tene? uiginti minas;
Atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu uale.
At ego est etiam prius quam abis quod uolo loqui. Dic quod lubet.
Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.
Habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas
235
Dabo, ut scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti seruiat
Nec quemquam interea alium admittat prosus quam me ad se uirum.
Quin, si tu uoles, domi serui qui sunt castrabo uiros.
Postremo ut uoles nos esse, syngraphum facito adferas;
Vt uoles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito:
240
Modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.
Portorum simillumae sunt ianuae lenoniae:
Si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.
Interii si non inuenio ego illas uiginti minas,
Et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.
245
Nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia,
Supplicabo, exopsecrabo ut quemque amicum uidero,
Dignos, indignos adire atque experi certumst mihi,
Nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.
Hercle uero, Libane, nunc te meliust expergiscier
250
Atque argento comparando fingere fallaciam.
Iam diu est factum quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,
Igitur inueniundo argento ut fingeres fallaciam.
Ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.
Quin tu aps te socordiam omnem reice et segnitiem amoue
255
Atque ad ingenium uetus uorsutum te recipis tuom?
Serua erum, caue tu idem faxis alii quod serui solent,
Qui ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.
Vnde sumam? quem interuortam? quo hanc celocem conferam?
Impetritum, inauguratumst: quouis admittunt aues,
260
Picus et cornix ab laeua, coruos, parra ab dextera
Consuadent; certum herclest uostram consequi sententiam.
Sed quid hoc quod picus ulmum tundit? hau temerariumst.
Certe hercle ego quantum ex augurio eiius pici intellego,
Aut mihi in mundo sunt uirgae aut atriensi Saureae.
265
Sed quid illuc quod exanimatus currit huc Leonida?
Metuo quom illic opscaeuauit meae falsae fallaciae.
Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium,
Vt ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast?
Maxumam praedam et triumphum is adfero aduentu meo.
270
Quando mecum pariter potant, pariter scortari solent,
Hanc quidem quam nactus praedam pariter cum illis partiam.
Illic homo aedis compilauit, more si fecit suo.
Vae illi qui tam indiligenter opseruauit ianuam.
Aetatem uelim seruire, Libanum ut conueniam modo.
275
Mea quidem hercle liber opera numquam fies ocius.
Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.
Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.
Nam si occasioni huic tempus sese supterduxerit,
Numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea;
280
Erum in opsidione linquet, inimicum animos auxerit.
Sed si mecum occasionem opprimere hanc quae obuenit studet,
Maxumas opimitates, gaudio ecfertissumas
Suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri,
Adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii,
285
Nostro deuincti beneficio. Vinctos nescioquos ait;
Non placet: metuo in commune ne quam fraudem frausus sit.
Perii ego oppido nisi Libanum inuenio iam, ubi ubi est gentium.
Illic homo socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi.
Non placet: pro monstro extemplo est quando qui sudattremit.
290
Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior?
Quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem?
Edepol hominem infelicem, qui patronam comprimat.
Nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo peiierat.
Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem.
295
Quae illaec praeda est? ibo aduorsum atque electabo, quidquid est.
Iubeo te saluere uoce summa, quoad uires ualent.
Gymnasium flagri, salueto. Quid agis, custos carceris?
O catenarum colone. O uirgarum lasciuia.
Quot pondo ted esse censes nudum? Non edepol scio.
300
Scibam ego te nescire, at pol ego qui ted expendi scio:
Nudus uinctus centum pondo es, quando pendes per pedes.
Quo argumento istuc? Ego dicam, quo argumento et quo modo.
Ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium,
Vbi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem,
305
Nec dependes nec propendes - quin malus nequamque sis.
Vae tibi! Hoc testamento Seruitus legat tibi.
Verbiuelitationem fieri compendi uolo.
Quid istuc est negoti? certum est credere. audacter. Licet,
Sis amanti subuenire familiari filio:
310
Tantum adest boni inprouiso, uerum commixtum malo:
Omnes de nobis carnuficum concelebrabuntur dies.
Libane, nunc audacia usust nobis inuenta et dolis.
Tantum facinus modo inueni ego, ut nos dicamur duo
Omnium dignissumi esse quo cruciatus confluant.
315
Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi,
Hariolari quae occeperunt sibi esse in mundo malum.
Quidquid est, eloquere. Magna est praeda cum magno malo.
Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant,
Habeo opinor familiarem - tergum, ne quaeram foris.
320
Si istam firmitudinem animi optines, salui sumus.
Quin si tergo res soluenda est, rapere cupio publicum:
Pernegabo atque obdurabo, peiierabo denique.
Em istaec uirtus est, quando usust qui malum fert fortiter;
Fortiter malum qui patitur, idem post patitur bonum.
325
Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier.
Placide ergo unumquicquid rogita, ut adquiescam. Non uides
Me ex cursura anhelitum etiam ducere? Age age, mansero
Tuo arbitratu, uel adeo usque dum peris. Vbinam est erus?
Maior apud forumst, minor hic est intus. Iam satis est mihi.
330
Tum igitur tu diues es factus? Mitte ridicularia.
† Mitto:† istuc quod adfers aures exspectant meae.
Animum aduorte, ut aeque mecum haec scias. Taceo. Beas.
Meministin asinos Arcadicos mercatori Pelleo
335
Nostrum uendere atriensem? Memini. Quid tum postea?
Em ergo is argentum huc remisit quod daretur Saureae
Pro asinis. Adulescens uenit modo, qui id argentum attulit.
Vbi is homost? Iam deuorandum censes, si conspexeris?
Ita enim uero. Sed tamen tu nempe eos asinos praedicas
340
Vetulos, claudos, quibus suptritae ad femina iam erant ungulae?
Ipsos, qui tibi subuectabant rure huc uirgas ulmeas.
Teneo, atque idem te hinc uexerunt uinctum rus. Memor es probe.
Verum in tostrina ut sedebam, me infit percontarier
Ecquem filium Stratonis nouerim Demaenetum.
345
Dico me nouisse extemplo et me eius seruom praedico
Esse, et aedis demonstraui nostras. Quid tum postea?
Ait se ob asinos ferre argentum atriensi Saureae,
Viginti minas, sed eum sese non nosse hominem qui siet,
Ipsum uero se nouisse callide Demaenetum.
350
Quoniam ille elocutus haec sic - Quid tum? Ausculta ergo, scies.
Extemplo facio facetum me atque magnuficum uirum,
Dico med esse atriensem. Sic hoc respondit mihi:
"Ego pol Sauream non noui neque qua facie sit scio.
Te non aequomst suscensere. Si erum uis Demaenetum,
355
Quem ego noui, adduce: argentum non morabor quin feras."
Ego me dixeram adducturum et me domi praesto fore;
Ille in balineas iturust, inde huc ueniet postea.
Quid nunc consili captandum censes? dice. Em istuc ago
Quo modo argento interuortam et aduentorem et Sauream.
360
Iam hoc opus est exasceato; nam si ille argentum prius
Hospes huc adfert, continuo nos ambo exclusi sumus.
Nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus,
Mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos,
Ni hodie Argyrippo argenti essent uiginti minae;
365
Iussit uel nos atriensem uel nos uxorem suam
Defrudare, dixit sese operam promissam dare.
Nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus:
Te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream,
Dum argentum adferat mercator pro asinis. Faciam ut iubes.
370
Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte aduenerit.
Quid ais? Quid uis? Pugno malam si tibi percussero,
Mox quom Sauream imitabor, caueto ne suscenseas.
Hercle uero tu cauebis ne me attingas, si sapis,
Ne hodie malo cum auspicio nomen commutaueris.
375
Quaeso, aequo animo patitor. Patitor tu item quom ego te referiam.
Dico ut usust fieri. Dico hercle ego quoque ut facturus sum.
Ne nega. Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris.
Ego abeo, tu iam, scio, patiere. Sed quis hic est? is est,
Ille est ipsus. Iam ego recurro huc. Tu hunc interea hic tene.
380
Volo seni narrare. Quin tuom officium facis ergo ac fugis?
Vt demonstratae sunt mihi, hasce aedis esse oportet
Demaenetus ubi dicitur habitare. I, puere, pulta
Atque atriensem Sauream, si est intus, euocato huc.
Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis.
385
Nemo etiam tetigit. Sanun es? At censebam attigisse
Propterea huc quia habebas iter. Nolo ego fores conseruas
Meas a te uerberarier. Sane ego sum amicus nostris.
Pol hau periclum est cardines ne foribus ecfringantur,
Si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.
390
Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem
Clamat, procul si quem uidet ire ad se calcitronem.
Sed quid uenis? quid quaeritas? Demaenetum uolebam.
Si sit domi, dicam tibi. Quid eiius atriensis?
Nihilo mage intus est. Vbi est? Ad tonsorem ire dixit.
395
Quom uenisset, post non redit? Non edepol. Quid uolebas?
Argenti uiginti minas, si adesset, accepisset.
Qui pro istuc? Asinos uendidit Pellaeo mercatori
Mercatu. Scio. Tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum.
Qua facie uoster Saurea est? si is est, iam scire potero.
400
Macilentis malis, rufulus aliquantum, uentriosus,
Truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.
Non potuit pictor rectius describere eiius formam.
Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.
Quisque obuiam huic occesserit irato, uapulabit.
405
Siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus cedit.
Si med iratus tetigerit, iratus uapulabit.
Quid hoc sit negoti neminem meum dictum magni facere?
Libanum in tostrinam ut iusseram uenire, is nullus uenit.
Ne ille edepol tergo et cruribus consuluit hau decore.
410
Nimis imperiosust. Vae mihi! Hodie saluere iussi
Libanum libertum? iam manu emissus? Opsecro te.
Ne tu hercle cum magno malo mihi obuiam occessisti.
Qur non uenisti, ut iusseram, in tostrinam? Hic me moratust.
Siquidem hercle nunc summum Iouem te dicas detinuisse
415
Atque is precator adsiet, malam rem ecfugies numquam.
Tu, uerbero, imperium meum contempsisti? Perii, hospes.
Quaeso hercle noli, Saurea, mea caussa hunc uerberare.
Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit, - Quiesce quaeso,
Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis.
420
Apscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit,
Quoi numquam unam rem me licet semel praecipere furi,
Quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle
Clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.
Iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?
425
Iussin columnis deici operas araneorum?
Iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris?
Nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum.
Quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,
Dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic uos
430
Dormitis interea domi atque erus in hara, haud aedibus, habitat.
Em ergo hoc tibi. Hospes, te opsecro, defende. Saurea, oro
Mea caussa ut mittas. Eho, ecquis pro uectura oliui
Rem soluit? Soluit. Quoi datumst? Sticho uicario ipsi
Tuo. Vah, delenire apparas, scio mi uicarium esse,
435
Neque eo esse seruom in aedibus eri qui sit pluris quam illest.
Sed uina quae heri uendidi uinario Exaerambo,
Iam pro eis satis fecit Sticho? Fecisse satis opinor,
Nam uidi huc ipsum adducere tarpezitam Exaerambum.
Sic dedero. Priu, quae credidi, uix anno post exegi;
440
Nunc sat agit: adducit domum etiam ultro et scribit nummos.
Dromo mercedem rettulit? Dimidio minus opinor.
Quid relicuom? Aibat reddere quom extemplo redditum esset;
Nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum ecficeret.
Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne?
445
Non etiam. Hem non? si uelis, da, commoda homini amico.
Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio. Heus iam satis tu.
Audin quae loquitur? Audio et quiesco. Tandem, opinor,
Conticuit. Nunc adeam optumum est, prius quam incipit tinnire.
Quam mox mi operam das? Ehem, optume. Quam dudum tu aduenisti?
450
Non hercle te prouideram (quaeso, ne uitio uortas),
Ita iracundia opstitit oculis. Non mirum factum est.
Sed si domi est, Demaenetum uolebam. Negat esse intus.
Verum istuc argentum tamen mihi si uis denumerare,
Repromittam istoc nomine solutam rem futuram.
455
Sic potius ut Demaeneto tibi ero praesente reddam.
Erus istunc nouit atque erum hic. Ero huic praesente reddam.
Da modo meo periculo, rem saluam ego exhibebo;
Nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam,
Suscenseat, quoii omnium rerum ipsus semper credit.
460
Non magni pendo. Ne duit, si non uolt. Sic sine astet.
Da, inquam. Vah, formido miser ne hic me tibi arbitretur
Suasisse sibi ne crederes. Da, quaeso, ac ne formida:
Saluom hercle erit. Credam fore, dum quidem ipse in manu habebo.
Peregrinus ego sum, Sauream non noui. At nosce sane.
465
Sit, non sit, non edepol scio. Si is est, eum esse oportet.
Ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini.
Hercle istum di omnes perduint. Verbo caue supplicassis.
Ferox est uiginti minas meas tractare sese.
Nemo accipit, aufer te domum, apscede hinc, molestus ne sis.
470
Nimis iracunde. Non decet superbum esse hominem seruom.
Malo hercle iam magno tuo, ni isti nec recte dicis.
Inpure, nihili. Non uides irasci? Perge porro.
Flagitium hominis. Da, opsecro, argentum huic, ne male loquatur.
Malum hercle uobis quaeritis. Crura hercle diffringentur,
475
Ni istum inpudicum percies. Perii hercle. Age, inpudice,
Sceleste, non audes mihi scelesto subuenire?
Pergin precari pessumo? Quae res? tun libero homini
Male seruos loquere? Vapula. Id quidem tibi hercle fiet
Vt uapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie.
480
In ius uoco te. Non eo. Non is? memento. Memini.
Dabitur pol supplicium mihi de tergo uostro. Vae te!
Tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur? Atque etiam
Pro dictis uostris maledicis poenae pendentur mi hodie.
485
Quid, uerbero? ain tu, furcifer? erum nosmet fugitare censes?
I nunciam ad erum, quo uocas, iam dudum quo uolebas.
Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, ni me
Dare iusserit Demaenetus. Ita facito, age ambula ergo.
Tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?
490
Tam ego homo sum quam tu. Scilicet. Ita res est. Sequere hac ergo.
Praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusauit
Merito meo, neque me Athenis alter est hodie quisquam
Quoi credi recte aeque putent. Fortassis. Sed tamen me
Numquam hodie induces ut tibi credam hoc argentum ignoto.
495
Lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non nouit.
Iam nunc secunda mihi facis. Scibam huic te capitulo hodie
Facturum satis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus,
Frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari.
Fortasse. Etiam Periphanes Rhodo mercator diues
500
Apsente ero solus mihi talentum argenti soli
Adnumerauit et credidit mihi, neque deceptust in eo.
Fortasse. Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus
Me ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers. Hau negassim.
Nequeon ego ted interdictis facere mansuetem meis?
505
An ita tu es animata ut qui expers matris imperio sies?
Vbi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi
Postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis?
An decorum est aduorsari meis te praeceptis? Quid est?
Hoccine est pietatem colere, matris imperium minuere?
510
Neque quae recte faciunt culpo neque quae delinquont amo.
Satis dicacula es amatrix. Mater, is quaestus mihi est:
Lingua poscit, corpus quaerit; animus orat, res monet.
Ego te uolui castigare, tu mihi accusatrix ades.
Neque edepol te accuso neque id me facere fas existumo.
515
Verum ego meas queror fortunas, quom illo quem amo prohibeor.
Ecqua pars orationis de die dabitur mihi?
Et meam partem loquendi et tuam trado tibi;
Ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum.
Quin pol si reposiui remum, sola ego in casteria
520
Vbi quiesco, omnis familiae caussa consistit tibi.
Quid ais tu, quam ego unam uidi mulierem audacissumam?
Quotiens te uotui Argyrippum filium Demaeneti
Compellare aut contrectare, conloquiue aut contui?
Quid dedit? quid iussit ad nos deportari? an tu tibi
525
Verba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis?
Vltro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes.
Illos qui dant eos derides; qui deludunt deperis.
An te id exspectare oportet, si quis promittat tibi
Te facturum diuitem, si moriatur mater sua?
530
Ecastor periclum magnum et familiae portenditur,
Dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame.
Nunc adeo nisi mi huc argenti adfert uiginti minas,
Ne ille ecastor hinc trudetur largus lacrumarum foras.
Hic dies summust <quo est> apud me inopiae excusatio.
535
Patiar, si cibo carere me iubes, mater mea.
Non uoto ted amare qui dant quoia amentur gratia.
Quid si hic animus occupatust, mater, quid faciam? mone. Em,
Meum caput contemples, si quidem ex re consultas tua.
540
Etiam opilio qui pascit, mater, alienas ouis,
Aliquam habet peculiarem qui spem soletur suam.
Sine me amare unum Argyrippum animi caussa, quem uolo.
Intro abi, nam te quidem edepol nihil est inpudentius.
Audientem dicto, mater, produxisti filiam.
545
Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas,
Quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque,
Scapularum confidentia, uirtute ulnorum freti,
Qui aduorsum stimulos, lamminas crucesque compedesque,
550
Neruos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias,
Inductoresque acerrumos gnarosque nostri tergi,
Qui saepe ante in nostras scaplas cicatrices indiderunt,
554
Eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum
555
Vi pugnando, peiiuriis nostris fugae potiti.
Id uirtute huiius collegai meaque comitate
Factumst. Qui mest uir fortior ad sufferundas plagas?
Edepol uirtutes qui tuas non possis conlaudare
Sicut ego possim, quae domi duellique male fecisti.
560
Ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt:
Vbi fidentem fraudaueris, ubi ero infidelis fueris,
Vbi uerbis conceptis sciens lubenter peiieraris,
Vbi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus,
Vbi saepe caussam dixeris pendens aduorsus octo
565
Artutos, audacis uiros, ualentis uirgatores.
Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse uera;
Verum edepol ne etiam tua quoque malefacta iterari multa
Et uero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris,
Vbi prensus in furto sies manufesto et uerberatus,
570
Vbi peiieraris, ubi sacro manus sis admolitus,
Vbi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris,
Vbi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris,
Vbi amicae quam amico tuo fueris magis fidelis,
Vbi saepe ad languorem tua duritia dederis octo
575
Validos lictores, ulmeis adfectos lentis uirgis.
Num male relata est gratia, ut collegam collaudaui?
Vt meque teque maxume atque ingenio nostro decuit.
Iam omitte istaec, hoc quod rogo responde. Rogita quod uis.
Argenti uiginti minas habesne? Hariolare.
580
Edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis:
Vt adsimulabat Sauream med esse quam facete!
Nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamauit,
Quod se<se> apsente mihi fidem habere noluisset.
Vt memoriter me Sauream uocabat atriensem!
585
Manedum. Quid est? Philaenium estne haec quae intus exit atque
Vna Argyrippus? Opprime os, is est. Subauscultemus.
Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. Quidnam esse dicam?
Taciti auscultemus. Attatae, modo hercle in mentem uenit,
Nimis uellem habere perticam. Quoi rei? Qui uerberarem
590
Asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.
Qur me retentas? Quia tui amans abeuntis egeo.
Vale, <uale>. Aliquanto amplius ualerem, si hic maneres.
Salue. Saluere me iubes, quoi tu abiens offers morbum?
Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.
595
Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est.
Homo hercle hinc exclusust foras. Ita res est. Mitte quaeso.
Quo nunc abis? quin tu hic manes? Nox, si uoles, manebo.
Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse
Negotiosum interdius uidelicet Solonem,
600
Leges ut conscribat quibus se populus teneat. Gerrae!
Qui sese parere apparent huius legibus, profecto
Numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.
Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit,
Qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.
605
Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam.
Vale. Quo properas? Bene uale: apud Orcum te uidebo.
Nam equidem me iam quantum potest a uita abiudicabo.
Qur tu, opsecro, inmerito meo me morti dedere optas?
Egon te? quam si intellegam deficere uita, iam ipse
610
Vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam.
Qur ergo minitaris tibi te uitam esse amissurum?
Nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?
Certum est ecficere in me omnia eadem quae tu in te faxis.
Oh melle dulci dulcior tu es. Certe enim tu uita es mi.
615
Complectere. Facio lubens. Vtinam sic ecferamur.
O Libane, uti miser est homo qui amat! Immo hercle uero
Qui pendet multo est miserior. Scio qui periclum feci.
Circumsistamus, alter hinc, hinc alter appellemus.
Ere, salue. Sed num fumus est haec mulier quam amplexare?
620
Quidum? Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogaui.
Patronus qui uobis fuit futurus, perdidistis.
Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui.
Philaenium, salue. Dabunt di quae uelitis uobis.
Noctem tuam et uini cadum uelim, si optata fiant.
625
Verbum caue faxis, uerbero. Tibi equidem, non mihi opto.
Tum tu igitur loquere quod lubet. Hunc hercle uerberare.
Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?
Tun uerberes, qui pro cibo habeas te uerberari?
Vt uostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe,
630
Qui hodie numquam ad uesperum uiuam. Quapropter, quaeso?
Quia ego hanc amo et haec med amat, huic quod dem nusquam quicquam est,
Hinc med amantem ex aedibus deiecit huiius mater.
Argenti uiginti minae med ad mortem appulerunt,
Quas hodie adulescens Diabolus ipsi daturus dixit,
635
Vt hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.
Videtin uiginti minae quid pollent quidue possunt?
Ille qui illas perdit saluos est, ego qui non perdo pereo.
Iam dedit argentum? Non dedit. Bono animo es, ne formida.
Secede huc, Libane, te uolo. Si quid uis. Opsecro uos,
640
Eadem istac opera suauiust complexos fabulari.
Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suauia esse scito:
Vobis est suaue amantibus complexos fabulari,
Ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.
Proinde istuc facias ipse quod faciamus nobis suades.
645
Ego uero, et quidem edepol lubens. Interea, si uidetur,
Concedite istuc. Vin erum deludi? Dignust sane.
Vin faciam ut me Philaenium praesente hoc amplexetur?
Cupio hercle. Sequere hac. Ecquid est salutis? satis locuti.
Auscultate atque operam date et mea dicta deuorate.
650
Primum omnium seruos tuos nos esse non negamus;
Sed tibi si uiginti minae argenti proferentur,
Quo nos uocabis nomine? Libertos. Non patronos?
Id potius. Viginti minae hic insunt in crumina,
Has ego, si uis, tibi dabo. Di te seruassint semper,
655
Custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum,
Salus interior corporis amorisque imperator.
Hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.
Nolo ego te, qui erus sis, mihi onus istuc sustinere.
Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me?
660
Ego baiiolabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis.
Quid nunc? Quid est? Quin tradis huc cruminam pressatum umerum?
Hanc, quoi daturus hanc, iube petere atque orare mecum.
Nam istuc procliue est quo iubes me plane collocare.
Da, meus ocellus, mea rosa, mi anime, mea uoluptas,
665
Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis.
Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,
Agnellum, haedillum me tuom dic esse uel uitellum,
Prehende auriculis, compara labella cum labellis.
Ten osculetur, uerbero? Quam uero indignum uisum est?
670
Atqui pol hodie non feres, ni genua confricantur.
Quiduis egestas imperat: fricentur. Dan quod oro?
Age, mi Leonida, opsecro, fer amanti ero salutem,
Redime istoc beneficio te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.
Nimis bella es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie
675
Numquam me orares quin darem: illum te orare meliust,
Illic hanc mi seruandam dedit. I sane bella belle.
Cape hoc sis, Libane. Furcifer, etiam me delusisti?
Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.
Age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.
680
Taceas, me spectes. Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur,
Virum quidem pol optumum et non similem furis huiius?
Inambulandum est. Nunc mihi uicissim supplicabunt,
Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,
Da mi istas uiginti minas. Vides me amantem egere.
685
Videbitur. Factum uolo. Redito huc conticinno.
Nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.
Amandone exorarier uis ted an osculando?
Enim uero utrumque. Ergo, opsecro, et tu utrumque nostrum serua.
O Libane, mi patrone, mi trade istuc. Magis decorumst
690
Libertum potius quam patronum onus in uia portare.
Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,
Amabo, faciam quod uoles, da istuc argentum nobis.
Dic igitur med aneticulam, columbam uel catellum,
Hirundinem, monerulam, passerculum putillum,
695
Fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam,
Circumda torquem bracchiis, meum collum circumplecte.
Ten complectatur, carnufex? Quam uero indignus uideor?
Ne istuc nequiquam dixeris in me tam indignum dictum,
Vehes pol hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres.
700
Ten ego ueham? Tun hoc feras hinc argentum aliter a me?
Perii hercle. Si uerum quidem et decorum erum uehere seruom,
Inscende. Sic istic solent superbi subdomari.
Asta igitur, ut consuetus es puer olim. Scin ut dicam?
Em sic. Abi, laudo, nec te equo magis est equos ullus sapiens.
705
Inscende actutum. Ego fecero. Hem quid istuc est? ut tu incedis?
Demam hercle iam de hordeo, tolutim ni badizas.
Amabo, Libane, iam sat est. Numquam hercle hodie exorabis.
Nam iam calcari quadrupedo agitabo aduorsum cliuom,
Postidea ad pistores dabo, ut ibi cruciere currens.
710
Asta ut descendam nunciam in procliui, quamquam nequam es.
Quid nunc, amabo? quoniam, ut est lubitum, nos delusistis,
Datisne argentum? Si quidem mihi statuam et aram statuis
Atque ut deo mi hic immolas bouem: nam ego tibi Salus sum.
Etiam tu, ere, istunc amoues aps te atque ipse me adgredere
715
Atque illa sibi quae hic iusserat mihi statuis supplicasque?
Quem te autem diuom nominem? Fortunam, atque Opsequentem.
Iam istoc es melior. An quid est homini Salute melius?
Licet laudem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem.
Ecastor ambae sunt bonae. Sciam ubi boni quid dederint.
720
Opta id quod ut contingat tibi uis. Quid si optaro? Eueniet.
Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas. Impetrasti.
Ain uero? Certe inquam. Ad me adi uicissim atque experire.
Exopta id quod uis maxume tibi euenire: fiet.
Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud quoius inopiast,
725
Viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri?
Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent.
Vt consueuere, homines Salus frustratur et Fortuna.
Ego caput huic argento fui <tibi> hodie reperiundo.
Ego pes fui. Quin nec caput nec pes sermoni apparet.
730
Nec quid dicatis scire nec me qur ludatis possum.
Satis iam delusum censeo. Nunc rem ut est eloquamur.
Animum, Argyrippe, aduorte sis. Pater nos ferre hoc iussit
Argentum ad te. Vt temperi opportuneque attulistis?
Hic inerunt uiginti minae bonae, mala opera partae;
735
Has tibi nos pactis legibus dare iussit. Quid id est, quaeso?
Noctem huius et cenam sibi ut dares. Iube aduenire, quaeso:
Meritissumo eiius quae uolet faciemus, qui hosce amores
Nostros dispulsos compulit. <Patierin, Argyrippe,>
Patrem hanc amplexari tuom? Haec faciet facile ut patiar.
740
Leonida, curre opsecro, patrem huc orato ut ueniat.
Iam dudum est intus. Hac quidem non uenit. Angiporto
Illac per hortum circum iit clam, ne quis se uideret
Huc ire familiarium: ne uxor resciscat metuit.
De argento si mater tua sciat ut sit factum - Heia,
745
Bene dicite. Ite intro cito. Valete. - Et uos amate.
Agedum istum ostende quem conscripsti syngraphum
Inter me et amicam et lenam. Leges pellege.
Nam tu poeta es prosus ad eam rem unicus.
Horrescet faxo lena, leges quom audiet.
750
Age, quaeso, mi hercle translege. Audin? Audio.
"Diabolus Glauci filius Clearetae
Lenae dedit dono argenti uiginti minas,
Philaenium ut secum esset noctes et dies
Hunc annum totum." Neque cum quiquam alio quidem.
755
Addone? Adde, et scribas uide plane et probe.
"Alienum hominem intro mittat neminem.
Quod illa aut amicum aut patronum nominet,
Aut quod illa amicai <eum> amatorem praedicet,
Fores occlusae omnibus sint nisi tibi.
760
In foribus scribat occupatam esse se.
Aut quod illa dicat peregre allatam epistulam,
Ne epistula quidem ulla sit in aedibus
Nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis
Pictura sit, eam uendat: ni in quadriduo
765
Abalienarit, quo aps te argentum acceperit,
Tuos arbitratus sit, comburas, si uelis,
Ne illi sit cera ubi facere possit litteras.
Vocet conuiuam neminem illa, tu uoces;
Ad eorum ne quem oculos adiciat suos.
770
Si quem alium aspexit, caeca continuo siet.
Tecum una postea aeque pocla potitet:
Aps ted accipiat, tibi propinet, tu bibas,
Ne illa minus aut plus quam tu sapiat." Satis placet.
"Suspiciones omnis ab se segreget.
775
Neque illaec ulli pede pedem homini premat,
Quom surgat: neque <quom> in lectum inscendat proxumum,
Neque quom descendat inde, det quoiquam manum:
Spectandum ne quoii anulum det neque roget.
Talos ne quoiiquam homini admoueat nisi tibi.
780
Cum iaciat, "te" ne dicat: nomen nominet.
Deam inuocet sibi quam lubebit propitiam,
Deum nullum; si magis religiosa fuerit,
Tibi dicat. Tu pro illa ores ut sit propitius.
Neque illa ulli homini nutet, nictet, adnuat.
785
Postid lucerna si exstincta est, ne quid sui
Membri commoueat quicquam in tenebris." Optumest.
Ita scilicet facturam. Verum in cubiculo
Deme istuc - equidem illam moueri gestio.
Nolo illam habere caussam et uotitam dicere.
790
Scio, captiones metuis. Verum. Ergo ut iubes
Tollam. Quid ni? Audi relicua. Loquere, audio.
"Neque ullum uerbum faciat perplexabile,
Neque ulla lingua sciat loqui nisi Attica.
Forte si tussire occepsit, ne sic tussiat
795
Vt quoiquam linguam in tussiendo proserat.
Quod illa autem simulet quasi grauedo profluat,
Hoc ne sic faciat: tu labellum apstergeas
Potius quam quoiquam sauium faciat palam.
Nec mater lena ad uinum accedat interim,
800
Nec ulli uerbo male dicat. Si dixerit,
Haec multa ei esto, uino uiginti dies
Vt careat." Pulchre scripsti. Scitum syngraphum!
"Tum si coronas, serta, unguenta iusserit
Ancillam ferre Veneri aut Cupidini,
805
Tuos seruos seruet Venerine eas det an uiro.
Si forte pure uelle habere dixerit,
Tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit."
Haec sunt non nugae, non enim mortualia.
Placent profecto leges. Sequere intro. - Sequor.
810
Sequere hac. Egone haec patiar aut taceam? emori
Me malim quam haec non eiius uxori indicem.
Ain tu? apud amicam munus adulescentuli
Fungare, uxori excuses te et dicas senem?
Praeripias scortum amanti atque argentum obicias
815
Lenae? suppiles clam domi uxorem tuam?
Suspendam potius me quam tacita haec tu auferas.
Iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem,
Nisi quidem illa ante occupassit te, ecfliges scio,
Luxuriae sumptus suppeditare ut possies.
820
Ego sic faciundum censeo: me honestiust
Quam te palam hanc rem facere, ne illa existumet
Amoris caussa percitum id fecisse te
Magis quam sua caussa. At pol qui dixti rectius.
Tu ergo fac ut illi turbas, litis concias,
825
Cum suo sibi gnato unam ad amicam de die
Potare, illam expilare. Iam <iam>. Ne mone.
Ego istuc curabo. - At ego te opperiar domi.
Age decumbamus sis, pater. Vt iusseris,
Mi gnate, ita fiet. Pueri, mensam adponite.
830
Numquidnam tibi molestumst, gnate mi, si haec nunc mecum accubat?
Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. Quamquam ego istanc amo,
Possum equidem inducere animum ne aegre patiar quia tecum accubat.
Decet uerecundum esse adulescentem, Argyrippe. Edepol, pater,
Merito tuo facere possum. Age ergo, hoc agitemus conuiuium
835
Vino ut sermone suaui. Nolo ego metui, amari mauolo,
Mi gnate, me aps te. Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium.
Credam istuc, si esse te hilarum uidero. An tu me tristem putas?
Putem ego, quem uideam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit?
840
Ne dixis istuc. Ne sic fueris: ilico ego non dixero.
Em aspecta: rideo. Vtinam male qui mihi uolunt sic rideant.
Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:
Quia istaec est tecum. Atque ego quidem hercle ut uerum tibi dicam, pater,
Ea res me male habet; at non eo quia tibi non cupiam quae uelis;
845
Verum istam amo. Aliam tecum esse equidem facile possum perpeti.
At ego hanc uolo. Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem uolo.
Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi
Cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.
850
Em istoc me facto tibi deuinxti. Quin te ergo hilarum das mihi?
Ain tu meum uirum hic potare, opsecro, cum filio
Et ad amicam detulisse argenti uiginti minas
Meoque filio sciente id facere flagitium patrem?
Neque diuini neque mi humani posthac quicquam accreduas,
855
Artemona, si huius rei me esse mendacem inueneris.
At scelesta ego praeter alios meum uirum frugi rata,
Siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume.
At nunc dehinc scito illum ante omnis minimi mortalem preti,
Madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae.
860
Pol ni istaec uera essent, numquam faceret ea quae nunc facit.
Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus,
Verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio
Potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.
Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie.
865
Ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum,
Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem:
Is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet.
Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimem domum?
Tace modo. Ne illum mecastor miserum habebo. Ego istuc scio,
870
Ita fore illi dum quidem cum illo nupta eris. Ego censeo.
Eum etiam hominem <aut> in senatu dare operam aut cluentibus,
Ibi labore delassatum noctem totam stertere!
Ille operi foris faciendo lassus noctu <ad me> aduenit;
Fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.
875
Is etiam corruptus porro suom corrumpit filium.
Sequere hac me modo, iam faxo ipsum hominem manufesto opprimas.
Nihil ecastor est quod facere mauelim. Manedum. Quid est?
Possis, si forte accubantem tuom uirum conspexeris
Cum corona amplexum amicam, si uideas, cognoscere?
880
Possum ecastor. Em tibi hominem. Perii. Paullisper mane.
Aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant.
Quid modi, pater, amplexando facies? Fateor, gnate mi
Quid fatere? Me ex amore huiius corruptum oppido.
Audin quid ait? Audio. Egon ut non domo uxori meae
885
Surrupiam in deliciis pallam quam habet atque ad te deferam,
Non edepol conduci possum uita uxoris annua.
Censen tu illum hodie primum ire adsuetum esse in ganeum?
Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas,
Suspicabar atque insontis miseras cruciabam. Pater,
890
Iube dari uinum; iam dudum factum est quom primum bibi.
Da, puere, ab summo. Age tu interibi ab infumo da sauium.
Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus!
Edepol animam suauiorem aliquanto quam uxoris meae.
Dic amabo, an foetet anima uxoris tuae? Nauteam
895
Bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier.
Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo
Dixisti in me. Sine, uenias modo domum, faxo ut scias
Quid pericli sit dotatae uxori uitium dicere.
Miser ecastor es. Ecastor dignus est. Quid ais, pater?
900
Ecquid matrem amas? Egone illam? nunc amo, quia non adest.
Quid quom adest? Periisse cupio. Amat homo hic te, ut praedicat.
Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum
Redierit hodie, osculando ego ulciscar potissumum.
Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus. Maxume.
905
Te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. Hoc Venerium est.
Pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date.
Non queo durare. Si non didicisti fulloniam,
Non mirandum est, <Artemona;> in oculos inuadi optumum est.
Ego pol uiuam et tu istaec hodie cum tuo magno malo
910
Inuocasti. Ecquis currit pollinctorem accersere?
Mater, salue. Sat salutis. Mortuos est Demaenetus.
Tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium.
Ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut uoluerit,
Atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant.
915
Poste demum huc cras adducam ad lenam, ut uiginti minas
Ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier.
Argyrippus exorari spero poterit ut sinat
Sese alternas cum illo noctes hae frui. Nam ni impetro,
Regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium.
920
Quid tibi hunc receptio ad te est meum uirum? Pol me quidem
Miseram odio enicauit. Surge, amator, i domum.
Nullus sum. Immo es, ne nega, omnium <hominum> pol nequissumus.
At etiam cubat cuculus. Surge, amator, i domum.
Vae mihi! Vera hariolare. Surge, amator, i domum.
925
Apscede ergo paullulum istuc. Surge, amator, i domum.
Iam opsecro, uxor, - Nunc uxorem me esse meministi tuam?
Modo, quom dicta in me ingerebas, odium, non uxor, eram.
Totus perii. Quid tandem? anima foetetne uxoris tuae?
Murram olet. Iam surrupuisti pallam quam scorto dares?
930
Ecastor qui surrupturum pallam promisit tibi.
Non taces? Ego dissuadebam, mater. Bellum filium!
Istoscin patrem aequom est mores liberis largirier?
Nilne te pudet? Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet.
Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.
935
Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo?
Ecastor cenabis hodie, ut dignus, magnum malum.
Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum.
Dicebam, pater, tibi ne matri consuleres male.
De palla memento, amabo. Iuben hanc hinc apscedere?
940
I domum. Da sauium etiam prius quam abitis. I in crucem.
Immo intus potius -. Sequere hac me, mi anime. Ego uero sequor.
Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit uolup,
Neque nouom neque mirum fecit nec secus quam alii solent;
Nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore
945
Quin ubi quidque occasionis sit sibi faciat bene.
Nunc si uoltis deprecari huic seni ne uapulet,
Remur impetrari posse, plausum si clarum datis.