Plautus Trinummus


Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom.

Sequor, sed finem fore quem dicam nescio.

Adest. Em illae sunt aedes, i intro nunciam.

Nunc, ne quis erret uostrum, paucis in uiam

5

Deducam, si quidem operam dare promittitis.

Nunc igitur primum quae ego sim et quae illaec siet

Huc quae abiit intro dicam, si animum aduortitis.

Primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit;

Tum hanc mihi gnatam esse uoluit Inopiam.

10

Sed ea huc quid introierit impulsu meo

Accipite et date uociuas auris dum eloquor.

Adulescens quidam est qui in hisce habitat aedibus;

Is rem paternam me adiutrice perdidit.

Quoniam ei qui me aleret nil uideo esse relicui,

15

Dedi ei meam gnatam quicum aetatem exigat.

Sed de argumento ne exspectetis fabulae:

Senes qui huc uenient, i rem uobis aperient.

Huic Graece nomen est Thensauro fabulae:

Philemo scripsit, Plautus uortit barbare,

20

Nomen Trinummo fecit, nunc hoc uos rogat

Vt liceat possidere hanc nomen fabulam.

Tantum est. Valete, adeste cum silentio.

Amicum castigare ob meritam noxiam

Inmoene est facinus, uerum in aetate utile

25

Et conducibile. Nam ego amicum hodie meum

Concastigabo pro commerita noxia,

Inuitus, ni id me inuitet ut faciam fides.

Nam hic nimium morbus mores inuasit bonos;

Ita plerique omnes iam sunt intermortui.

30

Sed dum illi aegrotant, interim mores mali

Quasi herba inrigua succreuere uberrume;

Neque quicquam hic nunc est uile nisi mores mali;

Eorum licet iam metere messem maxumam:

Nimioque hic pluris pauciorum gratiam

35

Faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus.

Ita uincunt illud conducibile gratiae,

Quae in rebus multis opstant odiossaeque sunt

Remoramque faciunt rei priuatae et publicae.

Larem corona nostrum decorari uolo.

40

Vxor, uenerare ut nobis haec habitatio

Bona, fausta, felix fortunataque euenat

Teque ut quam primum possim uideam emortuam.

Hic ille est senecta aetate qui factust puer,

Qui admisit in se culpam castigabilem.

45

Adgrediar hominem. Quoia hic uox prope me sonat?

Tui beneuolentis, si ita es ut ego te uolo,

Sin aliter es, inimici atque irati tibi.

O amice, salue, atque aequalis. Vt uales,

Megaronides? Et tu edepol salue, Callicles.

50

Valen? Valuistin? Valeo et ualui rectius.

Quid agit tua uxor? Vt ualet? Plus quam ego uolo.

Bene hercle est illam tibi ualere et uiuere.

Credo hercle te gaudere si quid mihi mali est.

Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem.

55

Eho tu, tua uxor quid agit? Inmortalis est,

Viuit uicturaque est. Bene hercle nuntias,

Deosque oro ut uitae tuae superstes suppetat.

Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane uelim.

Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam?

60

Faxo hau tantillum dederis uerborum mihi.

Namque enim tu, credo, me inprudentem obrepseris.

Ne tu hercle faxo hau nescias quam rem egeris.

Habeas ut nanctus: nota mala res optumast.

Nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam.

65

Edepol proinde ut bene uiuitur, diu uiuitur.

Sed hoc animum aduorte atque aufer ridicularia;

Nam ego dedita opera huc ad te uenio. Quid uenis?

Malis te ut uerbis multis multum obiurigem.

Men? Numquis est hic alius praeter me atque te?

70

Nemost. Quid tu igitur rogitas tene obiurigem?

Nisi tu me mihimet censes dicturum male.

Nam si in te aegrotant artes antiquae tuae,

72a

[Sin immutare uis ingenium moribus]

Aut si demutant mores ingenium tuom

Neque eos antiquos seruas, ast captas nouos,

75

Omnibus amicis morbum tu incuties grauem,

Vt te uidere audireque aegroti sient.

Qui in mentem uenit tibi istaec dicta dicere?

Quia omnis bonos bonasque adcurare addecet

Suspicionem et culpam ut ab se. Segregent.

80

Non potest utrumque fieri. Quapropter? Rogas?

Ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori:

Suspicio est in pectore alieno sita.

Nam nunc ego si te surrupuisse suspicer

Ioui coronam de capite ex Capitolio

85

Quod in columine astat summo: si id non feceris

Atque id tamen mihi lubeat suspicarier,

Qui tu id prohibere me potes ne suspicer?

Sed istuc negoti cupio scire quid siet.

Haben tu amicum aut familiarem quempiam

90

Quoi pectus sapiat? Edepol hau dicam dolo:

Sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor,

Sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere

Ad amici partem an ad inimici peruenant;

Sed tu ex amicis certis mihi es certissumus.

95

Si quid scis me fecisse inscite aut inprobe,

Si id non me accusas, tute ipse obiurgandus es.

Scio et, si alia huc caussa ad te adueni, aequom postulas.

Exspecto si quid dicas. Primumdum omnium,

Male dictitatur tibi uolgo in sermonibus:

100

Turpilucricupidum te uocant ciues tui;

Tum autem sunt alii qui te uolturium uocant:

Hostisne an ciuis comedis parui pendere.

Haec quom audio in te †dicis† excrucior miser.

Est atque non est mihi in manu, Megaronides:

105

Quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est.

Fuitne hic tibi amicus Charmides? Est et fuit.

Id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo.

Nam postquam hic eiius rem confregit filius

Videtque ipse ad paupertatem protractum esse se

110

Suamque filiam esse adultam uirginem,

Simul eius matrem suamque uxorem mortuam,

Quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam,

Mihi commendauit uirginem gnatam suam

Et rem suam omnem et illum corruptum filium.

115

Haec, si mi inimicus esset, credo hau crederet.

Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum uides,

Qui tuae mandatus est fide et fiduciae,

Quin eum restituis, quin ad frugem corrigis?

Ei rei operam dare te fuerat aliquanto aequius,

120

Si qui probiorem facere posses, non uti

In eandem tute accederes infamiam

Malumque ut eiius cum tuo misceres malo.

Quid feci? Quod homo nequam. Non istuc meumst.

Emistin de adulescente has aedis (quid taces?)

125

Vbi nunc tute habitas? Emi atque argentum dedi,

Minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum.

Dedistin argentum? Factum neque facti piget.

Edepol fide adulescentem mandatum malae!

Dedistine hoc facto ei gladium qui se occideret?

130

Quid secus est aut quid interest dare te in manus

Argentum amanti homini adulescenti, animi inpoti,

Qui exaedificaret suam incohatam ignauiam?

Non ego illi argentum redderem? Non redderes

Neque de illo quicquam neque emeres neque uenderes,

135

Nec qui deterior esset faceres copiam.

Inconciliastin eum qui mandatust tibi,

Ille qui mandauit, eum exturbasti ex aedibus?

Edepol mandatum pulchre et curatum probe!

Crede huic tutelam: suam melius rem gesserit.

140

Subigis maledictis me tuis, Megaronides,

Nouo modo adeo, ut quod meae concreditumst

Taciturnitati clam, fide et fiduciae,

Ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam,

Vt mihi necesse sit iam id tibi concredere.

145

Mihi quod credideris sumes ubi posiueris.

Circumspicedum te ne quis adsit arbiter

Nobis, et quaeso identidem circumspice.

Ausculto si quid dicas. Si taceas, loquar.

Quoniam hinc est profecturus peregre Charmides,

150

Thensaurum demonstrauit mihi in hisce aedibus,

Hic in conclaui quodam - sed circumspice.

Nemost. Nummorum Philippeum ad tria milia.

Id solus solum per amicitiam et per fidem

Flens me opsecrauit suo ne gnato crederem

155

Neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere.

Nunc si ille huc saluos reuenit, reddam suom sibi;

Si quid eo fuerit, certe illius filiae,

Quae mihi mandatast, habeo dotem unde dem,

Vt eam in se dignam condicionem conlocem.

160

Pro di inmortales, uerbis paucis quam cito

Alium fecisti me, alius ad te ueneram!

Sed ut occepisti, perge porro proloqui.

Quid tibi ego dicam qui illius sapientiam

Et meam fidelitatem et celata omnia

165

Paene ille ignauos funditus pessum dedit?

Quidum? Quia, ruri dum sum ego unos sex dies,

Me apsente atque insciente, inconsultu meo,

Aedis uenalis hasce inscribit litteris.

Adessuriuit magis, inhiauit acrius

170

Lupus, opseruauit dum dormitarent canes:

Gregem uniuorsum uoluit totum auortere.

Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes.

Sed nunc rogare ego uicissim te uolo:

Quid fuit officium meum me facere? Face sciam;

175

Vtrum indicare me ei thensaurum aequom fuit,

Aduorsum quam eius me opsecrauisset pater,

An ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus?

Qui emisset, eiius essetne ea pecunia?

Emi egomet potius aedis, argentum dedi

180

Thensauri caussa, ut saluom amico traderem.

Neque adeo hasce emi mihi nec ussurae meae:

Illi redemi rusum, a me argentum dedi.

Haec sunt: si recte seu peruorse facta sunt,

Ego me fecisse confiteor, Megaronides.

185

Em mea malefacta, em meam auaritiam tibi!

Hasce mihi propter res malas famas ferunt.

 Παῦσαι: uicisti castigatorem tuom:

Occlusti linguam, nihil est qui respondeam.

Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuues

190

Communicesque hanc mecum meam prouinciam.

Polliceor operam. Ergo ubi eris paullo post? Domi.

Numquid uis? Cures tuam fidem. Fit sedulo.

Sed quid ais? Quid uis? Vbi nunc adulescens habet?

Posticulum hoc recepit, quom aedis uendidit.

195

Istuc uolebam scire. I sane nunciam.

Sed quid ais? Quid nunc uirgo? Nempe apud test? Itast,

Iuxtaque eam curo cum mea. Recte facis.

Numquid priuquam abeo me rogaturus? - Vale.

Nihil est profecto stultius neque stolidius

200

Neque mendaciloquius neque argutum magis,

Neque confidentiloquius neque peiiurius

Quam urbani adsidui ciues quos scurras uocant.

Atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho,

Qui illorum uerbis falsis acceptor fui,

205

Qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt.

Quod quisque in animo habet aut habiturust sciunt,

Sciunt id quod in aurem rex reginae dixerit,

Sciunt quod Iuno fabulatast cum Ioue;

Quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt.

210

Falson an uero laudent, culpent quem uelint,

Non flocci faciunt, dum illud quod lubeant sciant.

Omnes mortales hunc aiebant Calliclem

Indignum ciuitate hac esse et uiuere,

Bonis qui hunc adulescentem euortisset suis.

215

Ego de eorum uerbis famigeratorum insciens

Prosilui amicum castigatum innoxium.

Quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas,

Vnde quicquid auditum dicant, nisi id appareat,

Famigeratori res sit cum damno et malo,

220

Hoc ita si fiat, publico fiat bono,

Pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt,

Occlusioremque habeant stultiloquentiam.

Multas res simitu in meo corde uorso,

Multum in cogitando dolorem indipiscor:

225

Egomet me coquo et macero et defetigo,

Magister mihi exercitor animus nunc est.

Sed hoc non liquet nec satis cogitatumst

Vtram potius harum mihi artem expetessam,

Vtram aetati agundae arbitrer firmiorem:

230

Amorin med an rei opsequi potius par sit,

Vtra in parte plus sit uoluptatis uitae

Ad aetatem agundam.

De hac re mihi satis hau liquet; nisi hoc sic faciam, opinor,

Vt utramque rem simul exputem, iudex sim reuque ad eam rem.

235

Ita faciam, ita placet; omnium primum

Amoris artis eloquar quem ad modum expediant.

Numquam Amor quemquam nisi cupidum hominem postulat se in plagas conicere:

Eos petit,

238a

Eos sectatur; subdole blanditur, ab re consulit,

Blandiloquentulus, harpago, mendax, cuppes, auarus, elegans, despoliator,

241

Latebricolarum hominum corruptor blandus, inops celatum indagator.

Nam qui amat quod amat quom extemplo sauiis sagittatis perculsust,

244

Ilico res foras labitur, liquitur. "Da mihi hoc, mel meum, si me amas, si audes."

246

Ibi ille cuculus: "Ocelle mi, fiat: et istuc et si amplius uis dari, dabitur."

248

Ibi illa pendentem ferit: iam amplius orat; non satis

Id est mali, ni etiam amplius,

251

Quod ebibit, quod comest, quod facit sumpti. Nox datur: ducitur familia tota,

Vestipica, unctor, auri custos, flabelliferae, sandaligerulae,

Cantrices, cistellatrices, nuntii, renuntii, rap-

-Tores panis et peni;

255

Fit ipse, dum illis comis est, inops amator.

Haec ego quom cum animo meo reputo,

Vbi qui eget, quam preti sit parui:

Apage te, Amor, non places, nil te utor;

Quamquam illud est dulce, esse et bibere,

260

Amor amara dat tamen, satis quod aegre sit:

262

Fugit forum, fug<it>at suos cognatos, fugat ipsus se ab suo contutu

264

Neque eum sibi amicum uolunt dici. Mille modis, Amor, ignorandust,

265

Procul abhibendust atque apstandust; nam qui in amorem praecipitauit

Peius perit quasi saxo saliat: apage te, Amor, tuas res tibi habeto,

268

Amor, mihi amicus ne fuas umquam; sunt tamen quos miseros maleque habeas,

Quos tibi obnoxios fecisti.

270

Certast res ad frugem adplicare animum,

272

Quamquam ibi labos grandis capitur. Boni sibi haec expetunt, rem, fidem, honorem,

274

Gloriam et gratiam: hoc probis pretiumst. Eo mihi magis lubet

275

Cum probis potius quam cum inprobis uiuere uanidicis.

Quo illic homo foras se penetrauit ex aedibus? Pater, adsum, impera quiduis,

278

Neque tibi ero in mora neque latebrose me aps tuo conspectu occultabo.

Feceris par tuis ceteris factis,

280

Patrem tuom si percoles per pietatem.

Nolo ego cum inprobis te uiris, gnate mi,

Neque in uia neque in foro necullum sermonem exsequi.

Noui ego hoc saeculum moribus quibus siet:

Malus bonum malum esse uolt, ut sit sui similis;

285

Turbant, miscent mores mali: rapax, auarus, inuidus

Sacrum profanum, publicum priuatum habent, hiulca gens.

Haec ego doleo, haec sunt quae me excruciant, haec dies noctes canto tibi ut caueas.

Quod manu non queunt tangere tantum fas habent quo manus apstineant,

290

Cetera: rape, trahe, fuge, late - lacrumas haec mihi quom uideo eliciunt,

Quia ego ad hoc genus hominum duraui. Quin prius me ad pluris penetraui?

Nam hi mores maiorum laudant, eosdem lutitant quos conlaudant.

294

Hisce ego de artibus gratiam facio, ne colas neue imbuas ingenium.

296

Meo modo et moribus uiuito antiquis, quae ego tibi praecipio, ea facito.

298

Nil ego istos moror faeceos mores, turbidos, quibus boni dedecorant se.

300

Haec tibi si mea imperia capesses, multa bona in pectore consident.

Semper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia

Tuis seruiui seruitutem imperiis, praeceptis, pater.

Pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo

Meum animum tibi seruitutem seruire aequom censui.

305

Qui homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo,

Vtrum itane esse mauelit ut eum animus aequom censeat,

An ita potius ut parentes eum esse et cognati uelint:

Si animus hominem pepulit, actumst: animo seruit, non sibi

Si ipse animum pepulit, dum uiuit uictor uictorum cluet.

310

Tu si animum uicisti potius quam animus te, est quod gaudeas.

Nimio satiust ut opust ted ita esse quam ut animo lubet:

Qui animum uincunt quam quos animus semper probiores cluent.

Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae;

Ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum

315

Neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri

Neu tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo:

Sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.

Quid exprobras? Bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi;

Mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxume.

320

Is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae;

Qui ipsus sibi satis placet nec probus est nec frugi bonae:

Qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.

Benefacta benefactis aliis pertegito, ne perpluant.

Ob eam rem haec, pater, autumaui, quia res quaedamst quam uolo

325

Ego me aps te exorare. Quid id est? Dare iam ueniam gestio.

Adulescenti huic genere summo, amico atque aequali meo,

Minus qui caute et cogitate suam rem tractauit, pater,

Bene uolo ego illi facere, si tu non neuis. Nempe de tuo?

De meo; nam quod tuomst meumst, omne meumst autem tuom.

330

Quid is? Egetne? Eget. Habuitne rem? Habuit. Qui eam perdidit?

Publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?

Mercaturan, an uenalis habuit ubi rem perdidit?

Nihil istorum. Quid igitur? Per comitatem edepol, pater;

Praeterea aliquantum animi caussa in deliciis disperdidit.

335

Edepol hominem praemandatum ferme familiariter,

Qui quidem nusquam per uirtutem rem confregit atque eget!

Nil moror eum tibi esse amicum cum eiusmodi uirtutibus.

Quia sine omni malitiast, tolerare eius egestatem uolo.

De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;

340

Nam et illud quod dat perdit et illi prodit uitam ad miseriam.

Non eo haec dico, quin quae tu uis ego uelim et faciam lubens:

Sed ego hoc uerbum quom illi quoidam dico, praemostro tibi,

Vt ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.

Deserere illum et deiuuare in rebus aduorsis pudet.

345

Pol pudere quam pigere praestat totidem litteris.

Edepol, deum uirtute dicam, pater, et maiorum et tua

Multa bona bene parta habemus, bene si amico feceris

Ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.

De magnis diuitiis si quid demas, plus fit an minus?

350

Minus, pater; sed ciui inmuni scin quid cantari solet?

"Quod habes ne habeas et illuc quod non habes habeas, malum,

Quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri."

Scio equidem istuc ita solere fieri; uerum, gnate mi,

Is est inmunis quoi nihil est qui munus fungatur suom.

355

Deum uirtute habemus et qui nosmet utamur, pater,

Et aliis qui comitati simus beneuolentibus.

Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod uelis.

Quoius egestatem tolerare uis? Loquere audacter patri.

Lesbonico huic adulescenti, Charmidei filio,

360

Qui illic habitat. Quin comedit quod fuit, quod non fuit?

Ne opprobra, pater; multa eueniunt. Homini quae uolt, quae neuolt.

Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis hau consuetudine.

Nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:

Eo non multa quae neuolt eueniunt, nisi fictor malust.

365

Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum

Vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.

Non aetate, uerum ingenio apiscitur sapientia;

Sapienti aetas condimentumst, sapiens aetati cibust.

Agedum eloquere, quid dare illi nunc uis? Nihil quicquam, pater;

370

Tu modo ne me prohibeas accipere si quid det mihi.

An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?

Eo, pater. Pol ego istam uolo me rationem edoceas. Licet.

Scin tu illum quo genere natus sit? Scio, adprime probo.

Soror illi est adulta uirgo grandis: eam cupio, pater,

375

Ducere uxorem sine dote. Sine dote uxorem? Ita;

Tua re salua hoc pacto ab illo summam inibis gratiam

Neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier.

Egone indotatam te uxorem ut patiar? Patiundumst, pater;

Et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae.

380

Multa ego possum docta dicta et quamuis facunde loqui,

Historiam ueterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;

Verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum

Video adlicere, etsi aduorsatus tibi fui, istac iudico:

Tibi permitto; posce, duce. Di te seruassint mihi!

385

Sed adde ad istam gratiam unum. Quid id est autem unum? Eloquar.

Tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. Eccere!

Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris.

Grauius tuom erit unum uerbum ad eam rem quam centum mea.

Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium!

390

Dabitur opera. Lepidus uiuis. Haec sunt aedes, hic habet;

Lesbonico est nomen. Age, rem cura. Ego te opperiam domi.

Non optuma haec sunt neque ut ego aequom censeo;

Verum meliora sunt quam quae deterruma.

Sed hoc unum consolatur me atque animum meum,

395

Quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet

Consulit aduorsum filium, nugas agit:

Miser ex animo fit, factius nihilo facit.

Suae senectuti is acriorem hiemem parat,

Quom illam inportunam tempestatem conciet.

400

Sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum

Ipse exit Lesbonicus cum seruo foras.

Minus quindecim dies sunt quom pro hisce aedibus

Minas quadraginta accepisti a Callicle.

Estne hoc quod dico, Stasime? Quom considero,

405

Meminisse uideor fieri. Quid factumst eo?

Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis,

Piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,

Holitores, myropolae, aucupes: confit cito;

Non hercle minus diuorse distrahitur cito

410

Quam si tu obicias formicis papauerem.

Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.

Quid quod dedisti scortis? Ibidem una traho.

Quod ego defrudaui? Em, istaec ratio maxumast.

Non tibi illud apparere, si sumas, potest;

415

Nisi tu inmortale rere esse argentum tibi.

Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,

Postquam comedit rem, post rationem putat.

Nequaquam argenti ratio comparet tamen.

Ratio quidem hercle apparet: argentum οἴχεται

420

Minas quadraginta accepisti a Callicle,

Et ille aedis mancupio aps te accepit? Admodum.

Pol opino adfinis noster aedis uendidit;

Pater quom peregre ueniet, in portast locus,

Nisi forte in uentrem filio conrepserit.

425

Tarpezitae mille drachumarum Olympico,

Quas de ratione dehibuisti, redditae,

426a

Qua sponsione pronuper tu exactus es?

Nempe quas spopondi. Immo "quas dependi" inquito

Pro illo adulescente quem tu esse aibas diuitem.

Factum. Vt quidem illud perierit. Factum id quoque est.

430

Nam nunc eum uidi miserum et me eius miseritumst.

Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.

Tempust adeundi. Estne hic Philto qui aduenit?

Is herclest ipsus. Edepol ne ego istum uelim

Meum fieri seruom cum suo peculio.

435

Erum atque seruom plurumum Philto iubet

Saluere, Lesbonicum et Stasimum. Di duint

Tibi, Philto, quaequomque optes. Quid agit filius?

Bene uolt tibi. Edepol mutuom mecum facit.

Nequam illud uerbumst "bene uolt" nisi qui bene facit.

440

Ego quoque uolo esse liber: nequiquam uolo;

Hic postulet frugi esse: nugas postulet.

Meus gnatus me ad te misit, inter te atque nos

Adfinitatem ut conciliarem et gratiam.

Tuam uolt sororem ducere uxorem; et mihi

445

Sententia eademst et uolo. Hau nosco tuom:

Bonis tuis rebus meas res inrides malas.

Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter,

Neque te derisum aduenio neque dignum puto.

Verum hoc quod dixi: meus me orauit filius

450

Vt tuam sororem poscerem uxorem sibi.

Mearum me rerum nouisse aequomst ordinem

Cum uostra nostra non est aequa factio.

Adfinitatem uobis aliam quaerite.

Satin tu es sanus mentis aut animi tui

455

Qui condicionem hanc repudies? Nam illum tibi

Ferentarium esse amicum inuentum intellego.

Abin hinc dierecte? Si hercle ire occipiam, uotes.

Nisi quid me aliud uis, Philto, respondi tibi.

Benigniorem, Lesbonice, te mihi

460

Quam nunc experior esse confido fore;

Nam et stulte facere et stulte fabularier,

Vtrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.

Verum hercle hic dicit. Oculum ego ecfodiam tibi,

Si uerbum addideris. Hercle qui dicam tamen;

465

Nam si sic non licebit, luscus dixero.

Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabilis

Vostras cum nostris factiones atque opes?

Dico. Quid nunc? Si in aedem ad cenam ueneris

Atque ibi opulentus tibi par forte obuenerit

470

(Adposita cena sit popularem quam uocant),

Si illi congestae sint epulae a cluentibus:

Si quid tibi placeat quod illi congestum siet,

Edisne an incenatus cum opulento accubes?

Edim, nisi si ille uotet. At pol ego etsi uotet

475

Edim atque ambabus malis expletis uorem,

Et quod illi placeat praeripiam potissumum

Neque illi concedam quicquam de uita mea.

Verecundari neminem apud mensam decet,

Nam ibi de diuinis atque humanis cernitur.

480

Rem fabulare. Non tibi dicam dolo:

Decedam ego illi de uia, de semita,

De honore populi; uerum quod ad uentrem attinet,

Non hercle hoc longe, nisi me pugnis uicerit.

Cena hac annona est sine sacris hereditas.

485

Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites,

Id optumum esse tute uti sis optumus;

Si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.

Nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam aps te peto,

Dare atque accipere, Lesbonice, te uolo.

490

Di diuites sunt, deos decent opulentiae

Et factiones, uerum nos homunculi,

Salillum animai qui quom extemplo emisimus,

Aequo mendicus atque ille opulentissumus

Censetur censu ad Accheruntem mortuos.

495

Mirum quin tu illo tecum diuitias feras.

Vbi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.

Nunc ut scias hic factiones atque opes

Non esse neque nos tuam neglegere gratiam,

Sine dote posco tuam sororem filio.

500

Quae res bene uortat - habeon pactam? Quid taces?

Pro di inmortales, condicionem quoiusmodi!

Quin fabulare - uin? - "bene uortat, spondeo"?

Eheu! Vbi usus nil erat dicto, "spondeo"

Dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.

505

Quom adfinitate uostra me arbitramini

Dignum, habeo uobis, Philto, magnam gratiam.

Sed si haec res grauiter cecidit stultitia mea,

Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo

Dotem sorori; nam is de stultitiis meis

510

Solus superfit praeter uitam relicuos.

Profecto dotem nil moror. Certumst dare.

Nostramne, ere, uis nutricem quae nos educat

Abalienare a nobis? Caue sis feceris.

Quid edemus nosmet postea? Etiam tu taces?

515

Tibin ego rationem reddam? Plane periimus

Nisi quid ego comminiscor. Philto, te uolo.

Si quid uis, Stasime. Huc concede aliquantum. Licet.

Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat

Neue alius quisquam. Crede audacter quidlubet.

520

Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum

Tuom siris umquam fieri neque gnati tui.

Ei rei argumenta dicam. Audire edepol lubet.

Primum omnium olim terra quom proscinditur,

In quincto quoque sulco moriuntur boues.

525

Apage! Accheruntis ostium in nostrost agro.

Tum uinum priuquam coctumst pendet putidum.

Consuadet homini, credo. Etsi scelestus est,

At mi infidelis non est. Audi cetera.

Postid, frumenti quom alibi messis maxumast,

530

Tribus tantis illi minus redit quam opseueris.

Em istic oportet opseri mores malos,

Si in opserendo possint interfieri.

Neque umquam quisquamst quoius illic ager fuit

Quin pessume ei res uorterit: quoium fuit,

535

Alii exsulatum abierunt, alii emortui,

Alii se suspendere. Em nunc hic quoius est

Vt ad incitas redactust! Apage a me istum agrum!

Magis "apage" dicas, si omnia me audiueris.

Nam fulguritae sunt alternae arbores;

540

Sues moriuntur angina acerrume;

Oues scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haecst manus.

Tum autem Surorum, genus quod patientissumumst

Hominum, nemo exstat qui ibi sex menses uixerit

Ita cuncti solstitiali morbo decidunt.

545

Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus

Multo Surorum iam antidit patientia.

Sed istest ager profecto, ut te audiui loqui,

Malos in quem omnis publice mitti decet,

Sicut fortunatorum memorant insulas,

550

Quo cuncti qui aetatem egerint caste suam

Conueniant; contra istoc detrudi maleficos

Aequom uidetur, qui quidem istius sit modi.

Hospitium est calamitatis: quid uerbis opust?

Quamuis malam rem quaeras, illi reperias.

555

At tu hercle et illi et alibi. Caue sis dixeris

Me tibi dixisse hoc. Dixisti arcano satis.

Quin hicquidem cupit illum ab se abalienarier,

Si quem reperire possit quoii os sublinat.

Meus quidem hercle numquam fiet. si sapies quidem.

560

Lepide hercle de agro ego hunc senem deterrui;

Nam qui uiuamus nihil est, si illum amiserit.

Redeo ad te, Lesbonice. Dic sodes mihi,

Quid hic est locutus tecum? Quid censes? Homost

Volt fieri liber, uerum quod det non habet.

565

Et ego esse locuples, uerum nequiquam uolo.

Licitumst, si uelles; nunc, quom nihil est, non licet.

Quid tecum, Stasime? De istoc quod dixti modo:

Si ante uoluisses, esses; nunc sero cupis.

De dote mecum conuenire nihil potest

570

Quid tibi lubet tute agito cum nato meo.

Nunc tuam sororem filio posco meo.

Quae res bene uortat! Quid nunc? Etiam consulis?

Quid istic? Quando ita uis: di bene uortant! Spondeo.

Numquam edepol quoiquam tam exspectatus filius

575

Natus quam illuc est "spondeo" natum mihi.

Di fortunabunt uostra consilia. Ita uolo.

Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem,

Dic hoc negoti quo modo actumst. Ibitur.

Et gratulator meae sorori. Scilicet.

580

I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis

Dies constituatur; eadem haec confirmabimus.

Tu istuc cura quod iussi. Ego iam hic ero.

Dic Callicli, me ut conueniat. Quin tu i modo.

De dote ut uideat quid opus sit facto. I modo.

585

Nam certumst sine dote hau dare. Quin tu i modo.

Neque enim illi damno umquam esse patiar - Abi modo.

Meam neglegentiam. I modo. <Nullo modo>

Aequom uidetur quin quod peccarim - I modo.

Potissumum mihi id opsit. I modo. Pater,

590

Enumquam aspiciam te? - I modo, i modo, i modo.

Tandem impetraui abiret. Di uostram fidem!

Edepol re gesta pessume gestam probe,

Si quidem ager nobis saluos est; etsi admodum

In ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat.

595

Sed id si alienatur, actumst de collo meo,

Gestandust peregre clupeus, galea, sarcina:

Ecfugiet ex urbe, ubi erunt factae nuptiae,

Ibit istac, aliquo, in maxumam malam crucem,

Latrocinatum, aut in Asiam aut in Ciliciam.

600

Ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum,

Postquam exturbauit hic nos nostris aedibus.

Quo modo tu istuc, Stasime, dixti? Nostrum erilem filium

Lesbonicum suam sororem despondisse. Em hoc modo.

Quoi homini despondit? Lysiteli Philtonis filio,

605

Sine dote. Sine dote ille illam in tantas diuitias dabit?

Non credibile dices. At tu edepol nullus creduas.

Si hoc non credis, ego credidero - Quid? Me nihili pendere.

Quam dudum istuc aut ubi actumst? Ilico hic ante ostium,

"Tam modo," inquit Praenestinus. Tanton in re perdita

610

Quam in re salua Lesbonicus factus est frugalior?

Atque quidem ipsus ultro uenit Philto oratum filio.

Flagitium quidem hercle fiet, nisi dos dabitur uirgini.

Postremo edepol ego istam rem ad me attinere intellego.

Ibo ad meum castigatorem atque ab eo consilium petam. -

615

Propemodum quid illic festinet sentio et subolet mihi:

Vt agro euortat Lesbonicum, quando euortit aedibus.

O ere Charmides, quom apsenti hic tua res distrahitur tibi,

Vtinam te rediisse saluom uideam, ut inimicos tuos

Vlciscare, ut mihi, ut erga te fui et sum, referas gratiam

620

Nimium difficilest reperiri amicum ita ut nomen cluet,

Quoi tuam quom rem credideris, sine omni cura dormias.

Sed generum nostrum ire eccillum uideo cum adfini suo.

Nescioquid non satis inter eos conuenit: celeri gradu

Eunt uterque, ille reprehendit hunc priorem pallio.

625

Haud ineuscheme astiterunt. Huc aliquantum apscessero:

Est lubido orationem audire duorum adfinium.

Sta ilico, noli auorsari neque te occultassis mihi.

Potin ut me ire quo profectus sum sinas? Si in rem tuam,

Lesbonice, esse uideatur, gloriae aut famae, sinam.

630

Quod est facillumum, facis. Quid id est? Amico iniuriam.

Neque meumst neque facere didici. Indoctus quam docte facis!

Quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi?

Bene quom simulas facere mihi te, male facis, male consulis.

Egone? Tune. Quid male facio? Quod ego nolo, id quom facis.

635

Tuae rei bene consulere cupio. Tu es melior quam egomet mihi?

Sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi.

An id est sapere, ut qui beneficium a beneuolente repudies?

Nullum beneficium esse duco id quod quoi facias non placet.

Scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat

640

Nec tuis depellar dictis quin rumori seruiam.

Quid ais? Nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres

Itan tandem hanc maiiores famam tradiderunt tibi tui,

Vt uirtute eorum anteperta per flagitium perderes?

Atque honori posterorum tuorum ut uindex fieres,

645

Tibi paterque auosque facilem fecit et planam uiam

Ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret

Culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.

Praeoptauisti amorem tuom uti uirtuti praeponeres.

Nunc te hoc facto credis posse optegere errata? Aha! Non itast:

650

Cape sis uirtutem animo et corde expelle desidiam tuo:

In foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.

Atque istum ego agrum tibi relinqui ob eam rem enixe expeto,

Vt tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam

Ciues obiectare possint tibi quos tu inimicos habes.

655

Omnia ego istaec quae tu dixti scio, uel exsignauero,

Vt rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum:

Scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser;

Ita ui Veneris uinctus, otio aptus in fraudem incidi.

Et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.

660

At operam perire meam sic et te †haec dicta corde spernere†

Perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te;

Et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,

Tute pone te latebis facile, ne inueniat te Honor,

In occulto iacebis quom te maxume clarum uoles.

665

Pernoui equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum;

Scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi

Pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis uias.

Ita est amor ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque uolat;

Atque is mores hominum moros et morosos ecficit:

670

Minus placet magis quod suadetur, quod dissuadetur placet;

Quom inopiast, cupias, quando eiius copiast, tum non uelis;

Ille qui aspellit is compellit, ille qui consuadet uotat.

Insanum malumst in hospitium deuorti ad Cupidinem.

Sed te moneo hoc etiam atque etiam ut reputes quid facere expetas.

675

Si istuc, ut conare, facis †indicium†, tuom incendes genus;

Tum igitur tibi aquai erit cupido genus qui restinguas tuom,

Atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati,

Ne scintillam quidem relinques genus qui congliscat tuom.

Facilest inuentu: datur ignis, tam etsi ab inimico petas.

680

Sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in uiam.

Meam ut sororem tibi dem suades sine dote. Aha! Non conuenit

Me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis

Esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.

Numquam erit alienis grauis qui suis se concinnat leuem.

685

Sicut dixi faciam: nolo te iactari diutius.

Tanto meliust te sororis caussa egestatem exsequi

Atque eum agrum me habere quam te, tua qui toleres moenia?

Nolo ego mihi te tam prospicere qui meam egestatem leues,

Sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,

690

Me germanam meam sororem in concubinatum tibi,

Si sine dote dem, dedisse magis quam in matrimonium.

Quis me inprobior perhibeatur esse? Haec famigeratio

Te honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:

Tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.

695

Quid? Te dictatorem censes fore, si aps te agrum acceperim?

Neque uolo neque postulo neque censeo, uerum tamen

Is est honos homini pudico, meminisse officium suom.

Scio equidem te animatus ut sis; uideo, subolet, sentio:

Id agis ut, ubi adfinitatem inter nos nostram astrinxeris

700

Atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui uitam colas,

Ecfugias ex urbe inanis; †profugiens† patriam deseres,

Cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:

Mea opera hinc proterritum te meaque auaritia autument.

Id me commissurum ut patiar fieri ne animum induxeris.

705

Non enim possum quin exclamem: eugae, eugae, Lysiteles, πάλιν!

Facile palmam habes: hic uictust, uicit tua comoedia.

Hic agit magis ex argumento et uorsus meliores facit.

Etiam ob stultitiam tuam te †curis† multabo mina.

Quid tibi interpellatio aut in consilium huc accessio est?

710

Eodem pacto quo huc accessi apscessero. I hac mecum domum,

Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur.

Nihil ego in occulto agere soleo. Meus ut animust eloquar:

Si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur,

Sine dote, neque tu hinc abiturus, quod meum erit id erit tuom

715

Sin aliter animatus es - bene quod agas eueniat tibi,

Ego amicus numquam tibi ero alio pacto. Sic sententia est.

Abiit ille quidem. Ecquid audis, Lysiteles? ego te uolo.

Hic quoque hinc ibiit. Stasime, restas solus. Quid ego nunc agam,

Nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem,

720

Fulmentas iubeam suppingi socco? Non sisti potest.

Video caculam militarem me futurum hau longius:

At aliquem ad regem in saginam erus †sese coniecit† meus,

Credo ad summos bellatores acrem - fugitorem fore

Et capturum spolia ibi illum qui - meo ero aduorsus uenerit.

725

Egomet autem quom extemplo arcum et pharetram et sagittas sumpsero,

Cassidem in caput - dormibo placide in tabernaculo.

Ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom

Dedi, reposcam, ut habeam mecum quod feram uiaticum.

Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo

730

Potest fieri prosus quin dos detur uirgini.

Namque hercle honeste fieri ferme non potest,

Vt eam perpetiar ire in matrimonium

Sine dote, quom eius rem penes me habeam domi.

Parata dos domist; nisi exspectare uis,

735

Vt eam sine dote frater nuptum conlocet.

Post adeas tute Philtonem et dotem dare

Te ei dicas, facere id eius ob amicitiam patris.

Verum hoc ego uereor ne istaec pollicitatio

Te in crimen populo ponat atque infamiam;

740

Non temere dicant te benignum uirgini:

Datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre,

Ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data

Columem te sistere illi, et detraxe autument.

Nunc si opperiri uis aduentum Charmidi,

745

Perlongumst: huic ducendi interea apscesserit

Lubido; atque ea condicio huic uel primaria est.

Nam hercle omnia istaec ueniunt in mentem mihi.

Vide si hoc utibile magis atque in rem deputas,

Ipsum adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet.

750

Sed ut ego nunc adulescenti thensaurum indicem

Indomito, pleno amoris ac lasciuiae?

Minime, minime hercle uero. Nam certo scio,

Locum quoque illum omnem ubi situst comederit;

Quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat

755

Neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim.

Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest?

Dum occasio ei rei reperiatur, interim

O ab amico alicunde mutuom argentum roges.

Potin est ab amico alicunde exorari? Potest.

760

Gerrae! Ne tu illud uerbum actutum inueneris:

"Mihi quidem hercle non est quod dem mutuom."

Malim hercle ut uerum dicas quam ut des mutuom.

Sed uide consilium, si placet. Quid consilist?

Scitum, ut ego opinor, consilium inueni. Quid est?

765

Homo conducatur aliquis iam, quantum potest,

Quasi sit peregrinus. Quid is scit facere postea?

Is homo exornetur graphice in peregrinum modum,

Ignota facies quae non uisitata sit,

Mendaciloquom aliquem - Quid is scit facere postea?

770

Falsidicum, confidentem - Quid tum postea?

Quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia

Veniat, salutem ei nuntiet uerbis patris:

Illum bene gerere rem et ualere et uiuere,

Et eum rediturum actutum; ferat epistulas

775

Duas, eas nos consignemus, quasi sint a patre:

Det alteram illi, alteram dicat tibi

Dare sese uelle. Perge porro dicere.

Seque aurum ferre uirgini dotem a patre

Dicat patremque id iussisse aurum tibi dare.

780

Tenes iam? Propemodo atque ausculto perlubens.

Tum tu igitur demum adulescenti aurum dabis,

Vbi erit locata uirgo in matrimonium.

Scite hercle sane! Hoc, ubi thensaurum ecfoderis,

Suspicionem ab adulescente amoueris:

785

Censebit aurum esse a patre allatum tibi,

Tu de thensauro sumes. Satis scite et probe!

Quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet.

Sed epistulas quando opsignatas adferet,

788a

[Sed quom opsignatas attulerit epistulas]

Nonne arbitraris eum adulescentem anuli

790

Paterni signum nosse? Etiam tu taces?

Sescentae ad eam rem caussae possunt conligi:

Illum quem habuit perdidit, fecit nouom.

Iam si opsignatas non feret, dici hoc potest,

Apud portitorem eas resignatas sibi

795

Inspectasque esse. In huiusmodi negotio

Diem sermone terere segnities merast:

Quamuis sermones possunt longi texier.

Abi ad thensaurum iam confestim clanculum,

Seruos, ancillas amoue. Atque audin? Quid est?

800

Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face.

Nam pol tacere numquam quicquamst quod queat.

Quid nunc stas? Quin tu hinc amoues et te moues?

Aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est,

Continuo operito denuo; sed clanculum,

805

Sicut praecepi; cunctos exturba aedibus.

Ita faciam. At enim nimis longo sermone utimur,

Diem conficimus quod iam properatost opus.

Nihil est de signo quod uereare; me uide:

Lepida illast caussa, ut commemoraui, dicere

810

Apud portitores esse inspectas. Denique

Diei tempus non uides? Quid illum putas,

Natura illa atque ingenio? Iam dudum ebriust.

Quiduis probare poterit; tum, quod maxumist,

Adferre, non petere hic se dicet. Iam sat est.

815

Ego sycophantam iam conduco de foro

Epistulasque iam consignabo duas,

Eumque hoc ad adulescentem meditatum probe

Mittam. Eo ego igitur intro ad officium meum.

Tu istuc age. - Actum reddam nugacissume.

820

Salsipotenti et multipotenti Iouis fratri et Neri Neptuno

Laetus lubens laudis ago et gratis gratiasque habeo et fluctibus salsis,

Quos penes mei * potestas, bonis mis quid foret et meae uitae,

Quom suis med ex locis in patriam urbis †cummam† reducem faciunt.

Atque ego, Neptune, tibi ante alios deos gratias ago atque habeo summas;

825

Nam te omnes saeuomque seuerumque atque auidis moribus commemorant,

Spurcificum, inmanem, intolerandum, uesanum: contra opera expertus,

Nam pol placido te et clementi meo usque modo, ut uolui, usus sum in alto.

Atque hanc tuam gloriam iam ante auribus acceperam et nobilest apud homines,

Pauperibus te parcere solitum, diuites damnare atque domare.

830

Abi, laudo, scis ordine ut aequomst tractare homines; hoc dis dignumst.

Semper mendicis modesti sint.

Fidus fuisti: infidum esse iterant; nam apsque foret te, sat scio in alto

Distraxissent disque tulissent satellites tui me miserum foede

Bonaque omnia item una mecum passim caeruleos per campos:

835

Ita iam quasi canes, hau secus, circumstabant nauem turbines uenti,

Imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum,

Ruere antemnas, scindere uela, ni tua pax propitia foret praesto.

Apage a me sis, dehinc iam certumst otio dare me; satis partum habeo

Quibus aerumnis deluctaui, filio dum diuitias quaero.

840

Sed quis hic est qui in plateam ingreditur

Cum nouo ornatu specieque simul?

Pol quamquam domum cupio, opperiar,

842a

Quam hic rem agat animum aduortam.

Huic ego die nomen Trinummo facio: nam ego operam meam

Tribus nummis hodie locaui ad artis nugatorias.

845

Aduenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia,

Quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpaui meis.

Viden egestas quid negoti dat homini misero mali,

Quin ego nunc subigor trium nummum caussa ut hasce epistulas

Dicam ab eo homine me accepisse quem ego qui sit homo nescio

850

Neque noui, neque natus necne is fuerit id solide scio.

Pol hicquidem fungino generest: capite se totum tegit.

Hilurica facies uidetur hominis, eo ornatu aduenit.

Ille qui me conduxit, ubi conduxit, abduxit domum,

Quae uoluit mihi dixit, docuit et praemostrauit prius

855

Quo modo quidque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius,

Eo conductor melius de me nugas conciliauerit.

Vt ille me exornauit, ita sum ornatus; argentum hac facit.

Ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.

Nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,

860

Dabo operam ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.

Quam magis specto, minus placet mi haec hominis facies. Mira sunt

Ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.

Loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.

Credo edepol, quo mox furatum ueniat speculatur loca.

865

Magis lubidost opseruare quid agat: ei rei operam dabo.

Has regiones demonstrauit mihi ille conductor meus;

Apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.

Fores pultabo. Ad nostras aedis hicquidem habet rectam uiam.

Hercle opinor mi aduenienti hac noctu agitandumst uigilias.

870

Aperite hoc, aperite. Heus, ecquis his foribus tutelam gerit?

Quid, adulescens, quaeris? Quid uis? Quid istas pultas? Heus senex,

Census quom sum, iuratori recte rationem dedi.

Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus

Vbi habitet, et item alterum ad istanc capitis albitudinem:

875

Calliclem aiebat uocari qui has dedit mi epistulas.

Meum gnatum hicquidem Lesbonicum quaerit et amicum meum

Quoi ego liberosque bonaque commendaui, Calliclem.

Fac me, si scis, certiorem hosce homines ubi habitent, pater.

Quid eos quaeris? Aut quis es? Aut unde es? Aut unde aduenis?

880

Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissumum.

Si unum quicquid singillatim et placide percontabere,

Et meum nomen et mea facta et itinera ego faxo scias.

Faciam ita ut uis. Agedum nomen tuom primum memora mihi.

Magnum facinus incipissis petere. Quid ita? Quia, pater,

885

Si ante lucem ... ire occipias a meo primo nomine,

Concubium sit noctis prius quam ad postremum perueneris.

Opus factost uiatico ad tuom nomen, ut tu praedicas.

Est minusculum alterum, quasi uexillum uinarium.

Quid est tibi nomen, adulescens? "Pax", id est nomen mihi.

890

Hoc cottidianumst. Edepol nomen nugatorium!

Quasi dicas, si quid crediderim tibi, "pax" - periisse ilico.

Hic homo solide sycophantast. Quid ais tu, adulescens? Quid est?

Eloquere, isti tibi quid homines debent quos tu quaeritas?

Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas,

895

Lesbonici. Is mihi est amicus. Teneo hunc manufestarium.

Me sibi epistulas dedisse dicit. Ludam hominem probe.

Ita ut occepi, si animum aduortas, dicam. Dabo operam tibi.

Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam,

Et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare.

900

Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet.

Vbi ipse erat? Bene rem gerebat. Ergo ubi? In Seleucia.

Ab ipson istas accepisti? E manibus dedit mi ipse in manus.

Qua facie est homo? Sesquipede quiddamst quam tu longior.

Haeret haec res, si quidem ego apsens sum quam praesens longior.

905

Nouistin hominem? Ridicule rogitas, quocum una cibum

Capere soleo. Quid est ei nomen? Quod edepol homini probo.

Lubet audire. Illi edepol - illi - illi - uae misero mihi!

Quid est negoti? Deuomui nomen inprudens modo.

Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet.

910

Atque etiam modo uorsabatur mihi in labris primoribus.

Temperi huic hodie anteueni. Teneor manufesto miser.

Iam recommentatus nomen? Deum hercle me atque hominum pudet.

Vide modo ut hominem noueris! Tamquam me. Fieri istuc solet,

Quod in manu teneas atque oculis uideas, id desideres.

915

Litteris recomminiscar. C est principium nomini.

Callias? Non est. Callippus? Non est. Callidemides?

Non est. Callinicus? Non est. Callimarchus? Nihil agis.

Neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.

At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris

920

Dices, non mostrare istos possum homines quos tu quaeritas.

Quod ad exemplum est? Coniectura si reperire possumus.

Ad hoc exemplum est: an Chares? An Charmides? Num Charmides?

Em istic erit. Qui istum di perdant! Dixi ego iam dudum tibi:

Te potius bene dicere aequomst homini amico quam male.

925

Satin inter labra atque dentes latuit uir minimi preti?

Ne male loquere apsenti amico. Quid ergo ille ignauissumus

Mihi latitabat? Si appellasses, respondisset, nomine.

Sed ipse ubi est? Pol illum reliqui id Rhadamantem in Cecropio.

Quis homo est me insipientior, qui ipse egomet ubi sim quaeritem?

930

Sed nil disconducit huic rei. Quid ais? Quid hoc quod te rogo?

Quos locos adiisti? Nimium mirimodis mirabilis.

Lubet audire nisi molestumst. Quin discupio dicere.

Omnium primum in Pontum aduecti ad Arabiam terram sumus.

Eho an etiam Arabiast in Ponto? Est: non illa ubi tus gignitur,

935

Sed ubi apsinthium fit ac cunila gallinacea.

Nimium graphicum hunc nugatorem! Sed ego sum insipientior

Qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;

Nisi quia lubet experiri quo euasurust denique.

Sed quid ais? Quo inde isti porro? Si animum aduortes, eloquar.

940

Ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iouis.

Sub solio Iouis? Ita dico. E caelo? Atque medio quidem.

Eho an etiam in caelum escendisti? Immo horiola aduecti sumus

Vsque aqua aduorsa per amnem. Eho an tu etiam uidisti Iouem?

Alii di isse ad uillam aiebant seruis depromptum cibum.

945

Deinde porro - Deinde porro nolo quicquam praedices.

* * * O hercle, si es molestus. Nam pudicum neminem,

* * * re oportet, qui aps terra ad caelum peruenerit.

Faciam ita ut te uelle uideo. Sed mostra hosce homines mihi

Quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.

950

Quid ais? Tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris,

Illum quem tibi istas dedisse commemoras epistulas,

Nouerisne hominem? Ne tu me edepol arbitrare beluam,

Qui quidem non nouisse possim quicum aetatem exegerim.

An ille tam esset stultus qui mi mille nummum crederet

955

Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom

Atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?

Mihi concrederet, nisi me ille et ego illum nossem probe?

Enim uero ego nunc sycophantae huic sycophantari uolo,

Si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere

960

Quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio

Neque oculis ante hunc diem umquam uidi. Eine aurum crederem,

Quoi, si capitis res siet, nummum numquam credam plumbeum?

Adgrediundust hic homo mi astu. - Heus, Pax, te tribus uerbis uolo.

Vel trecentis. Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide?

965

Atque etiam Philippum, numeratum illius in mensa manu,

Mille nummum. Nempe ab ipso id accepisti Charmide?

Mirum quin ab auo eius aut proauo acciperem qui sunt mortui.

Adulescens, cedodum istuc aurum mihi. Quod ego aurum dem tibi?

Quod a me te accepisse fassus. Aps te accepisse? Ita loquor.

970

Quis tu homo es? Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides.

Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem.

Abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.

Charmides ego sum. Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero.

Nimis argute me obrepsisti in eapse occasiuncula:

975

Postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factus Charmides;

Prius tu non eras quam auri feci mentionem. Nihil agis;

Proin tu te, itidem ut charmidatus es, rusum recharmida.

Quis ego sum igitur, si quidem is non sum qui sum? Quid id ad me attinet?

Dum ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caussa qui lubet.

980

Prius non is eras qui eras: nunc is factus qui tum non eras.

Age si quid agis. Quid ego agam? Aurum redde. Dormitas, senex.

Fassus Charmidem dedisse aurum tibi. Scriptum quidem.

Properas an non properas ire actutum ab his regionibus,

Dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male?

985

Quam ob rem? Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides

Quem tibi epistulas dedisse aiebas. Eho, quaeso, an tu is es?

Is enim uero sum. Ain tu tandem? Is ipsusne es? Aio. Ipsus es?

Ipsus, inquam, Charmides sum. Ergo ipsusne es? Ipsissumus.

Abi hinc ab oculis? Enim uero serio, quoniam aduenis

990

Vapulabis meo arbitratu et nouorum aedilium.

At etiam maledicis? Immo, saluos quandoquidem aduenis

Di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.

Ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio:

Ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim.

995

Ibo, ad illum renuntiabo qui mihi tris nummos dedit,

Vt sciat se perdidisse. Ego abeo. Male uiue et uale!

Qui te di omnes aduenientem peregre perdant, Charmides!

Postquam illic hinc abiit, post loquendi libere

Videtur tempus uenisse atque occasio.

1000

Iam dudum meum ille pectus pungit aculeus,

Quid illi negoti fuerit ante aedis meas.

Nam epistula illa mihi concenturiat metum

In corde et illud mille nummum quam rem agat.

Numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:

1005

Nisi qui illud tractat aut mouet, mutumst, tacet.

Sed quis hic est qui huc in plateam cursuram incipit?

Lubet opseruare quid agat: huc concessero.

Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,

Ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.

1010

Adde gradum, adpropera. Iam dudum factumst quom abiisti domo.

Caue sis tibi ne bubuli in te cottabi crebri crepent,

Si aberis ab eri quaestione. Ne destiteris currere.

Ecce hominem te, Stasime, nihili! Satin in thermopolio

Condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?

1015

Recipe te et recurre petere re recenti. Huic, quisquis est,

Gurguliost exercitor: is hunc hominem cursuram docet.

Quid, homo nihili, non pudet te? tribune te poteriis

Memoriam esse oblitum? An uero, quia cum frugi hominibus

Ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?

1020

†Truthus† fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus,

Oculicrepidae, cruricrepidae, ferriteri mastigiae:

Inter eosne homines condalium te redipisci postulas?

Quorum eorum unus surrupuit currenti cursori solum.

Ita me di ament, graphicum furem! Quid ego quod periit petam?

1025

Nisi etiam laborem ad damnum Apponam epithecam insuper.

Quin tu quod periit periisse ducis? Cape uorsoriam,

Recipe te ad erum. Non fugitiuost hic homo, commeminit domi.

Vtinam ueteres hominum mores, ueteres parsimoniae

Potius in maiore honore hic essent quam mores mali!

1030

Di inmortales, basilica hicquidem facinora inceptat loqui

Vetera quaerit, uetera amare hunc more maiorum scias.

Nam nunc mores nihili faciunt quod licet nisi quod lubet:

Ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;

Scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:

1035

Petere honorem pro flagitio more fit. Morem inprobum

Strenuosos praeterire more fit. Nequam quidem!

Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,

Magique is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.

Eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clauis ferreis,

1040

Vbi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.

Lubet adire atque appellare hunc; uerum ausculto perlubens

Et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.

Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori seruiunt,

Mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.

1045

Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.

Nonne hoc publice animum aduorti? Nam id genus hominum omnibus

Vniuorsis est aduorsum atque omni populo male facit:

Male fidem seruando illis quoque abrogant etiam fidem

Qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.

1050

Hoc qui in mentem uenerit mi? Re ipsa modo commonitus sum.

Si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:

Quom repetas, inimicum amicum beneficio inuenias tuo.

Si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:

Vel illud quod credideris perdas, uel illum amicum amiseris.

1055

Meus est hicquidem Stasimus seruos. Nam ego talentum mutuom

Quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum uendidi.

Sed ego sum insipientior qui rebus curem puplicis

Potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.

Eo domum. Heus tu, asta ilico! Audi. Heus tu! Non sto. Te uolo.

1060

Quid si ego me te uelle nolo? Aha nimium, Stasime, saeuiter!

Emere meliust quoi imperes. Pol ego emi atque argentum dedi;

Sed si non dicto audiens est, quid ago? Da magnum malum.

Bene mones, ita facere certumst. Nisi quidem es obnoxius.

Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam uti iubes.

1065

Quid id ad me attinet, bonisne seruis tu utare an malis?

Quia boni malique in ea re pars tibi est. Partem alteram

Tibi permitto; illam alteram apud me, quod bonist, apponito.

Si eris meritus, fiet. Respice huc ad me. Ego sum Charmides.

Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi?

1070

Ipsus homo optumus. Mare, terra, caelum, di uostram fidem!

Satin ego oculis plane uideo? Estne ipsus an non est? Is est,

Certe is est, is est profecto. O mi ere exoptatissume,

Salue. Salue, Stasime. Saluom te - Scio et credo tibi.

Sed omitte alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei,

1075

Quos reliqui hic filium atque filiam? Viuont, ualent.

Nempe uterque? Vterque. Di me saluom et seruatum uolunt.

Cetera intus otiosse percontabor quae uolo.

Eamus intro, sequere. Quo tu te agis? Quonam nisi domum?

Hicine nos habitare censes? Vbinam ego alibi censeam?

1080

Iam - Quid iam? Non sunt nostrae aedes istae. Quid ego ex te audio?

Vendidit tuos natus aedis - Perii! Praesentariis

Argenti minis numeratis - Quot? Quadraginta. Occidi!

Quis eas emit? Callicles, quoi tuam rem commendaueras;

Is habitatum huc commigrauit nosque exturbauit foras.

1085

Vbi nunc filius meus habitat? Hic in hoc posticulo.

Male disperii! Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore.

Ego miserrumeis periclis sum per maria maxuma

Vectus, capitali periclo per praedones plurumos

Me seruaui, saluos redii: nunc hic disperii miser

1090

Propter eosdem quorum caussa fui hoc aetate exercitus.

Adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me. Visne aquam

Tibi petam? Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.

Quid hoc hic clamoris audio ante aedis meas?

O Callicles, o Callicles, o Callicles!

1095

Qualine amico mea commendaui bona?

Probo et fideli et fido et cum magna fide.

Et salue et saluom te aduenisse gaudeo.

Credo, omnia istaec si ita sunt ut praedicas.

Sed quis iste est tuos ornatus? Ego dicam tibi.

1100

Thensaurum ecfodiebam intus, dotem, filiae

Tuae quae daretur. Sed intus narrabo tibi

Et hoc et alia. Sequere. Stasime. Hem! Strenue

Curre in Piraeum atque unum curriculum face.

Videbis iam illic nauem qua aduecti sumus.

1105

Iubeto Sangarionem quae imperauerim

Curare ut ecferantur, et tu ito simul.

Solutumst portitori iam portorium:

Nihil est morae. I, ambula, actutum redi.

Illic sum atque hic sum. Sequere tu hac me intro. - Sequor.

1110

Hic meo ero amicus solus firmus restitit

Neque demutauit animum de firma fide,

Sed hic unus, ut ego suspicor, seruat fidem.

Quamquam labores multos * * *

Ob rem †laborem† eum ego cepisse censeo.

1115

Hic homost omnium hominum praecipuos,

Voluptatibus gaudiisque antepotens:

Ita commoda quae cupio eueniunt,

Quod ago adsequitur, subest, supsequitur,

Ita gaudiis gaudium suppeditat.

1120

Modo me Stasimus Lesbonici seruos conuenit domi;

Is mihi dixit suom erum peregre huc aduenisse Charmidem.

Nunc mi is propere conueniundust, ut quae cum eius filio

Egi, ei rei fundus pater sit potior. Eo. Sed fores

Hae sonitu suo mihi moram obiciunt incommode.

1125

Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror

Quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;

Nam exaedificauisset me ex his aedibus, apsque te foret.

Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,

Non uideor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.

1130

Nam beneficium, homini proprium quod datur, prosum perit,

Quod datum utendumst, id repetundi copiast quando uelit.

Est ita ut tu dicis. Sed ego hoc nequeo mirari satis,

Eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.

Lysiteli quidem Philtonis filio. Enim me nominat.

1135

Familiam optumam occupauit. Quid ego cesso hos conloqui?

Sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.

Vah! Quid est? Oblitus intus dudum tibi sum dicere:

Modo mi aduenienti nugator quidam occessit obuiam,

Nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum

1140

Meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo;

Quem ego nec qui esset noram neque eum ante usquam conspexi prius.

Sed quid rides? Meo adlegatu uenit, quasi qui aurum mihi

Ferret aps te quod darem tuae gnatae dotem, ut filius

Tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet

1145

Neu qui rem ipsam posset intellegere, thensaurum tuom

Me esse penes, atque eum me lege populi patrium posceret.

Scite edepol! Megaronides communis hoc meus et tuos

Beneuolens commentust. Quin conlaudo consilium et probo.

Quid ego ineptus, dum sermonem uereor interrumpere,

1150

Solus sto nec quod conatus sum agere ago? homines conloquar.

Quis hic est qui huc ad nos incedit? Charmidem socerum suom

Lysiteles salutat. Di dent tibi, Lysiteles, quae uelis.

Non ego sum salutis dignus? Immo salue, Callicles;

Hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost.

1155

Deos uolo consilia uostra uobis recte uortere.

Filiam meam tibi desponsatam esse audio. Nisi tu neuis.

Immo hau nolo. Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?

Spondeo et mille auri Philippum dotis. Dotem nil moror.

Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi.

1160

Postremo quod uis non duces, nisi illud quod non uis feres.

Ius hic orat. Impetrabit te aduocato atque arbitro.

Istac lege filiam tuam sponden mi uxorem dari?

Spondeo. Et ego spondeo idem hoc. Oh saluete, adfines mei!

Atque edepol sunt res quas propter tibi tamen suscensui.

1165

Quid ego feci? Meum corrumpi quia perpessus filium.

Si id mea uoluntate factumst, est quod mihi suscenseas.

Sed sine me hoc aps te impetrare quod uolo. Quid id est? Scies.

Si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia.

Quid quassas caput? Cruciatur cor mi et metuo. Quidnam id est?

1170

Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi

Denegem quod me oras, ne te leuiorem erga me putes.

Non grauabor. Faciam ita ut uis. Probus es. Eo, ut illum euocem.

Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.

Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist,

1175

Euocate: ita subitost propere quod eum conuentum uolo.

Quis homo tam tumultuoso sonitu me exciuit foras?

Beneuolens tuos atque amicust. Satine salue? Dic mihi.

Recte. Tuom patrem rediisse saluom peregre gaudeo.

Quis id ait? Ego. Tun uidisti? Et tute item uideas licet.

1180

O pater, pater mi, salue! Salue multum, gnate mi.

Si quid tibi, pater, laboris - Nihil euenit, ne time:

Bene re gesta saluos redeo - si tu modo frugi esse uis.

Haec tibi pactast †Callicli filia†. Ego ducam, pater,

Et eam et si quam aliam iubebis. Quamquam tibi suscensui,

1185

Miseria una uni quidem hominist adfatim. Immo huic parumst,

Nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst.

At iam posthac temperabo. Dicis, si facies modo.

Numquid caussaest quin uxorem cras domum ducam? Optumumst.

Tu in perendinum paratus sis ut ducas. Plaudite.