Claudianus fescennini de nuptiis Honorii 3

Other sections


Solitas galea fulgere comas,

Stilicho, molli necte corona.

Cessent litui saeuumque procul

Martem felix taeda releget.

5

Tractus ab aula rursus in aulam

Redeat sanguis. patris officiis

Iunge potenti pignora dextra.

Gener Augusti pridem fueras,

Nunc rursus eris socer Augusti.

10

Quae iam rabies liuoris erit?

Vel quis dabitur color inuidiae?

Stilicho socer est, pater est Stilicho.