Sulpiciae conquestio de statu rei publicae et temporibus Domitiani
Musa, quibus numeris heroas et arma frequentas
Fabellam permitte mihi detexere paucis.
Nam tibi secessi, tecum penetrale retractans
Consilium; quare neque carmine curro Phalaeco
5
Nec trimetro iambo nec qui pede fractus eodem
Fortiter irasci discit duce Clazomenio.
Cetera quin etiam, quot denique milia lusi
Primaque Romanos docui contendere Graiis
Et salibus uariare nouis, constanter omitto
10
Teque quibus princeps et facundissima calles
Aggredior: precibus descende clientis et audi.
Dic mihi, Calliope: quidnam pater ille deorum
Cogitat? an terras et patria saecula mutat
Quasque dedit quondam morientibus eripit artes
15
Nosque iubet tacitos et iam rationis egenos
Non aliter, primo quam cum surreximus aeuo,
Glandibus et purae rursus procumbere lymphae?
An reliquas terras conseruat amicus et urbes,
Sed genus Ausonium Romulique exturbat alumnos?
20
Quid? reputemus enim: duo sunt quibus extulit ingens
Roma caput, uirtus belli et sapientia pacis.
Sed uirtus, agitata domi et socialibus armis,
In freta Sicaniae et Carthaginis exilit arces
Ceteraque imperia et totum simul abstulit orbem.
25
Deinde, uelut stadio uictor qui solus Achaeo
Languet et immota secum uirtute fatiscit,
Sic itidem Romana manus, contendere postquam
Destitit et pacem longis frenauit habenis,
Ipsa domi leges et Graia inuenta retractans
30
Omnia bellorum terra quaesita marique
Praemia consilio et molli ratione regebat.
Stabat in his, neque enim poterat constare sine istis:
Aut frustra uxori mendaxque Diespiter olim
"Imperium sine fine dedi "dixisse probatur.
35
Nunc igitur qui rex Romanos imperat inter,
Non trabe sed tergo prolapsus et ingluuie albus,
Et studia et sapiens hominum nomenque genusque
Omnia abire foras atque Vrbe excedere iussit.
Quid facimus? Graios hominumque relinquimus urbes,
40
Vt Romana foret magis his instructa magistris:
Nunc, Capitolino ueluti turbante Camillo
Ensibus et trutina Galli fugere relicta,
Sic nostri palare senes dicuntur et ipsi
Vt ferale suos onus exportare libellos.
45
Ergo Numantinus Libycusque errauit in isto
Scipio, qui Rhodio creuit formante magistro,
Ceteraque illa manus bello facunda secundo?
Quos inter prisci sententia dia Catonis
Scire deos magni fecisset, utrumne secundis
50
An magis aduersis staret Romana propago.
Scilicet aduersis: nam, cum defendier armis
Suadet amor patriae et captiua penatibus uxor,
Conuenit, ut uespis, quarum domus arce mouente,
Turba rigens strictis per lutea corpora telis;
55
Ast ubi apes secura redit oblita fauorum
Plebs patresque una somno moriuntur obeso.
Romulidarum igitur longa et grauis exitium pax.
Hoc fabella modo pausam facit. optima, posthac,
Musa, uelim moneas, sine qua mihi nulla uoluptas
60
Viuere, uti quondam † zmyrnalibusque peribat †,
Nunc itidem migrare uelis. uel denique quiduis
Vt dea quaere aliud, tantum Romana Caleno
Moenia iucundes pariterque auerte Sabinos.
Haec ego. tum paucis dea me dignarier infit:
65
'Pone metus aequos, cultrix mea: summa tyranno
Haec instant odia et nostro periturus honore est.
Nam laureta Numae fontisque habitamus eosdem
Et comite Egeria ridemus inania coepta.
Viue, uale. manet hunc pulchrum sua fama dolorem:
70
1
cf. Verg. Aen. 1, 1 arma virumque cano; Stat. Ach. 1, 754 sq. avidusque novos heroas et arma / ... vidisse cupit