epigrammata Bobiensia 36

Testo base di riferimento: W. Speyer, 1963

Cura dell'edizione digitale: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Altre sezioni


De Penelope

Intemerata procis et tot seruata per annos,

     Oscula uix ipsi cognita Telemacho.

Hinc mea uirginitas facibus tibi lusit adultis,

     Arsit et in uidua principe uerus amor.

5

Saepe ego mentitis tremui noua femina somnis

     Lapsaque non merito sunt mihi uerba sono.

Et tamen ignotos sensi experrecta dolores

     Strataque temptaui sicca pauente manu.

Nam tibi anhelanti supremaque bella mouenti

10

     Paruit indulgens et sine uoce dolor;

Dente nihil uiolare fero, nihil unguibus ausa:

      Foedera nam tacita pace peregit amor.

Denique non auiam trepido clamore uocaui,

      Nec prior obsequio serua cucurrit anus.

15

Ipsa uerecundo tetigi pallore puellas,

     Impositum teneri fassa pudoris opus.

1

et Bob. V A

sum coni. Baehr.

eo coni. Baehr.

ego tempt. Peip.