epigrammata Bobiensia 25

Testo base di riferimento: W. Speyer, 1963

Cura dell'edizione digitale: A. Luceri, 2008

Inserimento e controllo dei dati: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Altre sezioni


Nihil in uita expedire

Quod uitae secteris iter? fora litibus ardent,

     Quodque agere institeris, haud facile expedies.

Anxia cura domi, labor est immensus in agris,

     Tum pauor ingressis nauifragum pelagus.

5

Si peregri quid habes, trepidum; miserabile, si nil:

     Aut pudor aut crux est, alterum in alterutro.

Militiae incerto fato labor, actus honorum

      Lubricus: in summo culmine fluxa fides.

Sollicitum sine fine geras cum coniuge pectus;

10

      Contra autem squalet coniuge uita carens.

Susceptae prolis metus aut dolor instat ademptae;

     Orbatus, cui non ulla sata <est> suboles.

Imprudens aetas iuuenum, contraque uigoris

     Cassa senum, nullis utilis inlecebris.

15

Vnum de geminis optes, aut progenerari

     Nunquam, aut dissolui: cetera cuncta dolor.

vid., ut exemplar, AP 9, 359, quod in AP 9, 360 refellitur. more suo vertit etiam Auson. ecl. lib. 2 p. 87-90 P. (= 19 p. 112-114 G.). cf. Greg. Naz. περὶ τῶν τοῦ βίου ὁδῶν M. 37, 778 sq.; AP 9, 446. vid. etiam epigr. 26