epigrammata Bobiensia 22

Testo base di riferimento: W. Speyer, 1963

Cura dell'edizione digitale: A. Luceri, 2008

Inserimento e controllo dei dati: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Altre sezioni


De uxore ducenda

Vxorem duces si, Zoile, pauper egenam,

     Pauperie iunges, Zoile, pauperiem;

At si tu ualidam gaza dotisque superbam,

     Non illa uxor erit, sed uiolens domina;

5

Quod si Lucullus sine re Crassusque clientem,

      Pannosae genitor nobilitatis eris;

Sin autem formae Venerem quae dotibus aequet,

      Magna dabis multis gaudia, parua tibi.

Restat ut inculto uitam lare uiuere malis

10

      Quam mala conubii non toleranda pati.

vid. Anaxandrides fr. 52, CAF 2, 158 (= Stob. 4, 513 Hense)