Septem sapientum sententiae septenis uersibus explicatae
Bias Prieneus
Quaenam summa boni est? Mens semper conscia recti.
Pernicies homini quae maxima? Solus homo alter.
Quis diues? Qui nil cupiet. Quis pauper? Auarus.
Quae dos matronis pulcherrima? Vita pudica.
5
Quae casta est? De qua mentiri fama ueretur.
Quod prudentis opus? Cum possis, nolle nocere:
Quid stulti proprium? Non posse et uelle nocere.
Pittacus Mityleneus
Loqui ignorabit, qui tacere nesciet.
Bono probari malo quam multis malis.
10
Demens superbis inuidet felicibus.
Demens dolorem ridet infelicium.
Pareto legi, quisque legem sanxeris.
Plures amicos re secunda comparas;
Paucos amicos rebus aduersis probas.
Cleobulus Lindius
15
Quanto plus liceat, tam libeat minus.
Fortunae inuidiast immeritus miser.
Felix criminibus non erit hoc diu.
Ignoscas aliis multa, nihil tibi.
Parcit quisque malis, perdere uult bonos.
20
Maiorum meritis gloria non datur;
Turpis saepe datur fama minoribus.
Periander Corinthius
Numquam discrepat utile ab decoro.
Plus est sollicitus, magis beatus.
Mortem optare malum, timere peius.
25
Fac sis ut libeat quod est necesse.
Multis terribilis caueto multos.
Si fortuna iuuat, nihil laboris;
Si non adiuuat, hoc minus laboris.
Solon Atheniensis
Tum beatam dico uitam, cum peracta fata sunt.
30
Par pari iugator coniunx; quicquid impar, dissidet.
Non erunt honores umquam fortuiti muneris.
Clam coarguas propinquum, propalam laudaueris.
Pulchrius multo parari quam creari nobilem.
Certa si decreta sors est, quid cauere proderit?
35
Siue sunt incerta cuncta, quid timere conuenit?
Chilon Lacedaemonius
Nolo minor me timeat despiciatque maior.
Viue memor mortis, item uiue memor salutis,
Tristia cuncta exsuperas aut animo aut amico.
Tu bene si quid facias, nec meminisse fas est.
40
Quae benefacta sccipias perpetuo memento.
Grata senectus homini, quae parilis iuuentae;
Illa iuuenta est grauior, quae similis senectae.
Anacharsis Scytha
Turpe quid ausurus te sine teste time.
Vita perit, uitae gloria non moritur.
45
Quod facturus eris dicere distuleris.
Crux est, si metuas, uincere quod nequeas.
Nil nimium. Satis hoc, ne sit et hoc nimium.
Cum uere obiurgas, sic inimice iuuas;
Cum falso laudas, tunc et amice noces.