Ausonius *appendix Ausoniana 1 = ecl. 2 extra textum Peiper = ecl. 1 extra textum Prete

Testo base di riferimento: R. Peiper, 1886

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Haec quidem Pythagorica est apophasis secundum tale quod subiectum est distichon:

Πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,

Δεύτερον ὅττι τάχιστα πύλας Ἀίδαο περῆσαι.

Contra sed alterius sectator dogmatis ista

Quid doceat reprobans, subdita disce legens:

5

Ergo nihil quoniam uita est quod amemus in ista,

Nec tamen incassum fas est nos credere natos,

Auctorem uitae si iustum credimus esse,

Vita alia est nobis illi uiuendo paranda,

Cum quo post istam possimus uiuere uitam.

10

Illi equidem Stygias properent descendere ad undas,

Pythagoreorum stolidum qui dogma secuti

Non nasci sese quam natos uiuere malint.

1

Πρῶτον Peiper

πρῶτα H P

codices
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)

in mss. hoc carmen, fort. interpolatum, Ecl. 19 sequitur