Ausonius *periochae Odyssiae 22 = App. I.47.XXII Schenkl = XXI.22 Peiper = XXVIII.22 Prete = App.a.22 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


<Aὐτὰρ ὁ γυμνώθη ῥακέων πολύμητις Ὀδυσσεύς.>

Squalentes umeris habitus reiecit Vlixes.

 

Vlixes loco ulteriore capto intendit arcum omnibusque foribus occlusis, ne qua pateret effugium, plerosque uino saucios aut nouitate rei stupidos aut quidlibet aliud meditantes conficit. cum primum omnium confixisset Antinoum, qui audacia et petulantia ceteros superauerat, Eumaeus et Telemachus et Philoetius sumptis et ipsi armis egregia in consternatos caede grassantur. iamque omnibus interemptis duobus tantummodo parcitur, Phemio citharoedo, qui ministerii causa adhibitus nihil omnino in Vlixis domo quod contumeliosum esset ediderat et Medonti praeconi, cuius modestiae etiam Telemachus suffragatur. qui cum Telemacho erant Melanthium famulorum Vlixis unum, qui procorum proteruiam semper armauerat, cruciabiliter occidunt. puellas inde duodecim, quae cum procis flagitiose consueuerant, suspendio perimunt. Vlixes caede ad plenum perpetrata ignem adolet incensoque sulphure domum piaculo purgat.

1

Graeca om. H P Ugoletus

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)