Ausonius *periochae Odyssiae 19 = App. I.44.XIX Schenkl = XXI.19 Peiper = XXVIII.19 Prete = App.a.19 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Aὐτὰρ ὁ ἐν μεγάρῳ ὑπελείπετο δῖος Ὀδυσσεύς.

At parte interiore domus secretus Vlixes.

 

Vlixes cum Telemacho arma omnia de medio amoliuntur, procis perniciem conparantes, ne quid aut munimenti aut teli relinqueretur, qui uel cauere uim uel inferre possent. ad Penelopam deinde accitu ipsius pergit ibique, ut Eumaeo dixerat, Cretensem se esse mentitur Vlixemque apud se hospitio deuersatum conminiscitur. mox cum Euryclia ipsius nutrix hospitalis officii causa pedes eius elueret, tactu manus animaduertit cicatricem, quam habebat ex uulnere in Parnaso quondam suis dente percussus. quo argumento alumnum suum esse cognoscit, sed ab eodem, ne quid ultra uel quaerat uel garriat, coercetur.

arma om. P

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)