Ausonius *periochae Odyssiae 18 = App. I.43.XVIII Schenkl = XXI.18 Peiper = XXVIII.18 Prete = App.a.18 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Ἦλθε δ᾽ ἐπὶ πτωχὸς πανδήμιος, ὃς κατὰ ἄστυ.

Irus adest populo per mendicabula notus.

 

Mendicante intra lares proprios Vlixe alius quoque pari egestate Irus accessit, popularis Ithacensius, stipes in triuiis solitus rogare. iurgium ergo inopiae communis aemulatione conseritur, quod ex uerbis processit ad manus, hortantibus procis, quo magis rixa crudesceret, propositoque praemio caprini uentris omento. uictor igitur Vlixes seminecem Irum extra ianuam proicit, ridicula adhortatione conpellans. Penelopa etiam munera sibi a procis pro opibus cuiusque conferri singulorum studia experiens deposcit: quae mature utpote a cupientibus offeruntur.

2

populo Heinsius ap. Schenkl, Prete, Green, Combeaud, Dräger 2015

populi H P Ugoletus, Charpin, Scaliger, Tollius, Bipontina, Canal, Schenkl

populis Peiper

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)