Ausonius *periochae Odyssiae 13 = App. I.38.XIII Schenkl = XXI.13 Peiper = XXVIII.13 Prete = App.a.13 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Ὥς ἔφαθ᾽, οἱ δ᾽ ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῇ.

Conticuere omnes intentique ora tenebant.

 

Enarratis omnibus, quae in multiplici errore pertulerat, a principibus Phaeaciae uiris donis plurimis honoratur. <a> quibus remigio et necessariis omnibus nauis instruitur dormiensque in Ithacam quietissima nauigatione deuehitur. atque illic in portu patrio cum muneribus uniuersis quiescens et omnium ignarus exponitur, Phaeacibus eo dormiente remeantibus.

<a> om. H P Ugoletus, suppl. Gryphius

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)