Ausonius *periochae Iliados 1 = App. I.2.I Schenkl = XXI.1 Peiper = XXVIII.1 Prete = App.a.1 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Mῆνιν ἄειδε θεὰ Πηληϊάδεω Ἀχιλῆος

Οὐλομένην, ἣ μυρί᾽ Ἀχαιοῖς ἄλγε᾽ ἔθηκε.

Iram, diua, refer nati Peleos Achillei

Pestiferam, quae mille dedit discrimina Achiuis.

 

Chryses Apollinis sacerdos ob redimendam filiam cum Agamemnoni supplicasset, contumeliose repulsus deum precatur ultorem. insecuta subinde graui pestilentia cum Graecorum exercitus interiret, cogitur ab Achille concilium et ab eodem inuitus Calchas morbi causam conpellitur indicare. qua cognita Agamemnon concitatur in Achillem. qui percitus iracundia etiam caedem regis audebat, nisi eum in ultimum furorem progredi Minerua uetuisset. a quo Briseis concubina in locum Chryseidis, quae reddebatur, abducta est, inde Thetis mater ad caelum lacrimas et contumeliam filii miserata proficiscitur. quae fiducia defensi quondam cum Aegeone Iouis ultum ire affectat iniuriam obtestaturque summum deorum, ut Troianos in rebus bellicis superiores esse patiatur. quibus Iuno compertis iracunde aduersum coniugem conmouetur. sed gliscens iurgium per deridiculum ministrante Vulcano simul consilii specie intercedente lenitur.

cogitur ab Achille H Schenkl, Prete, Green, Combeaud, Dräger 2015

cogitur Achille P

cogit Achilles Ugoletus, Charpin, Scaliger, Tollius, Bipontina, Canal

cogitur Achilli Peiper

codices
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
Acc. cod. = codices Accursii