Ausonius epistulae 19 = 21 Schenkl = 25 Peiper = 21 Prete = 8 Mondin = II ad familiares 17 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Ausonius Paulino

 

A

 

Quanto me affecit beneficio non delata equidem, sed suscepta querimonia mea, Pauline fili! ueritus displicuisse oleum quod miseras, munus iterasti; addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius praestitisti. scis autem me id nomen, quod in usu uulgi est, nec solere nec posse dicere, cum scientissimi ueterum et Graeca uocabula fastidientes Latinum in gari appellatione non habeant. Sed ego, quocumque nomine liquor iste sociorum uocatur,

 

1

Iam patinas implebo meas, ut parcior ille

Maiorum mensis apalaria sucus inundet.

 

Quid autem tam amabile tamque hospitale quam quod tu, ut me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum nouitate defrudas? o melle dulcior, o Gratiarum uenustate festiuior, o ab omnibus patrio stringende complexu! sed hoc atque alia huiusmodi documenta liberalis animi aliquis fortasse et aliquando, quamuis rarus; illud de epistularum tuarum eruditione, de poematis iucunditate, de inuentione et concinnatione, iuro omnia nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur imitandum. De quo opusculo, ut iubes, faciam: exquisitim uniuersa limabo et quamuis per te manus summa contingerit, caelum superfluae expolitionis adhibebo, magis ut tibi paream quam ut perfectis aliquid adiciam. Interea tamen, ne sine corollario poetico tabellarius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum putaui, dum illud quod a me heroico metro desideras incohatur. Isti tamen, ita te et Hesperium saluos habeam, quod spatio lucubratiunculae unius effusi (quamquam hoc ipsi de se probabunt), tamen nihil diligentiae ulterioris habuerunt. uale.

 

B

 

3

Iambe, Parthis et Cydonum spiculis,

Iambe, pinnis alitum uelocior,

5

Padi ruentis impetu torrentior,

Magna sonorae grandinis ui densior,

Flammis corusci fulminis uibratior,

Iam nunc per auras Persei talaribus

Petasoque ditis Arcados uectus uola.

10

Si uera fama est Hippocrene, quam pedis

Pulsu citatam cornipes fudit fremens,

Tu, fonte in ipso procreatus Pegasi,

Primus nouorum metra iunxisti pedum

Ibique Musis concinentibus nouem

15

Caedem in draconis concitasti Delium.

Fer hanc salutem praepes et uolucripes

Paulini ad usque moenia, Ebromagum loquor,

Et protinus, iam si resumptis uiribus

Alacri refecti corporis motu uiget,

20

Saluere iussum mox reposce mutuum.

Nihil moreris iamque dum loquor redi,

Imitatus illum stirpis auctorem tuae,

Triplici furentem qui Chimaeram incendio

Superuolauit tutus igne proximo.

25

Dic "<te> ualere", dic, "saluere te iubet

Amicus et uicinus et fautor tuus,

Honoris auctor, altor ingenii tui."

Dic et "magister", dic "parens", dic omnia

Blanda atque sancta caritatis nomina,

30

"Aue"que dicto, dic "uale" actutum et redi.

Quod si rogabit, quid super scriptis nouis

Maturus aeui nec rudis diiudicem,

Nescire dices, sed paratum iam fore

Heroicorum uersuum plenum essedum.

35

Cui subiugabo de molarum ambagibus,

Qui machinali saxa uoluunt pondere,

Tripedes caballos terga ruptos uerbere,

His ut uehantur tres sodales nuntii.

Fors et rogabit, quos sodales dixeris

40

Simul uenire: dic "trinodem dactylum

Vidi paratum crucianti cantherio;

Spondeus illi lentipes ibat comes,

Paribus moratur qui locis cursum meum,

Mihique similis, semper aduersus tamen,

45

Nec par nec impar, qui trochaeus dicitur."

Haec fare cursim nec moratus peruola,

Aliquid reportans interim munusculi

De largitate musici promptarii.

Ausonius Paulino K M L

Ausonius Paulino suo sal(utem) plu(rimam) di(cit) C

Ausonius Paulino suo sal(utem) pl(urimam) d(icit) T

codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T