Ausonius "salue" caro mihi dico Theoni,
Versibus expediens quod uolo quodque queror.
Tertia fissipedes renouauit Luna iuuencas,
Vt fugitas nostram, dulcis amice, domum.
5
Nonaginta dies sine te, carissime, traxi;
Huc adde aestiuos: hoc mihi paene duplum est.
Vis nouies denos dicam deciesue nouenos
Isse dies? anni portio quarta abiit.
Sexaginta horas super et duo milia centum
10
Te sine consumpsi, quo sine et hora grauis.
Milia bis nongenta iubet dimensio legum
Annumerata reos per tot obire dies:
Iam potui Romam pedes ire pedesque reuerti
Ex quo te dirimunt milia pauca mihi.
15
Scirpea Dumnotoni tanti est habitatio uati?
Pauliacos tanti non mihi uilla foret.
An quia per tabulam †medica pugna notatam†
Debita summa mihi est, ne repetamus, abes?
Bis septem rutilos, regale nomisma, Philippos,
20
Ne tanti fuerint, perdere malo, Theon,
Implicitum quam te nostris interne medullis
Defore tam longi temporis in spatio.
Ergo aut praedictos iam nunc rescribe Darios
Et redime, ut mora sit libera desidiae,
25
Aut alios a me totidem dabo, dummodo cari
Conspicer ora uiri, pauperis usque licet.
Puppe citus propera sinuosaque lintea ueli
Pande; Medullini te feret aura noti
Expositum subter paradas lectoque iacentem,
30
Corporis ut tanti non moueatur onus.
Vnus Dumnotoni te litore perferet aestus
Condatem ad portum, si modo deproperes,
Inque uicem ueli, quotiens tua flamina cessant,
Remipedem iubeas protinus ire ratem.
35
Inuenies praesto subiuncta petorrita mulis;
Villa Lucani- mox potieris -aco.
Rescisso disces componere nomine uersum;
Lucili uatis sic imitator eris.