Ostrea nobilium cenis sumptuque nepotum
Cognita diuersoque maris defensa profundo
Aut refugis nudata uadis aut scrupea subter
Antra et muriceis scopulorum mersa lacunis,
5
Quae uiridis muscus, quae decolor alga recondit
Quae testis concreta suis ceu saxa cohaerent,
Quae mutata loco, pingui mox consita limo,
Nutrit secretus conclusae uliginis umor,
Enumerare iubes, uetus o mihi Paule sodalis,
10
Assuefacte meis ioculari carmine nugis.
Aggrediar, quamuis curam non ista senilem
Sollicitent frugique uiro dignanda putentur.
Nam mihi non Saliare epulum, non cena dapalis,
Qualem Penelopae nebulonum mensa procorum
15
Alcinoique habuit nitidae cutis uncta iuuentus.
Enumerabo tamen famam testesque secutus
Pro studiis hominum semper diuersa probantum.
Sed mihi prae cunctis ditissima, quae Medulorum
Educat oceanus, quae Burdigalensia nomen
20
Vsque ad Caesareas tulit admiratio mensas,
Non laudata minus nostri quam gloria uini.
Haec inter cunctas palmam meruere priorem,
Omnibus ex longo cedentibus; ista et opimi
Visceris et niuei dulcique tenerrima suco
25
Miscent aequoreum tenui sale tincta saporem.
Proxima sint quae uis, sunt longe proxima multo
Ex interuallo, quae Massiliensia, portum
Quae Narbo ad Veneris nutrit, cultuque carentia
Hellespontiaci quae protegit aequor Abydi,
30
Vel quae Baianis pendent fluitantia palis,
Santonico quae tecta salo, quae nota Gelonis,
Aut Eborae mixtus pelago quae protegit amnis
Vt multo iaceant algarum obducta recessu;
Aspera quae testis sed dulcia, carnis opimae.
35
Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti,
Et quae Pictonici legit accola litoris, et quae
Mira Caledonius nonnumquam detegit aestus.
Accedunt quae fama recens Byzantia subter
Litora et insana generata Propontidis acta
40
Promoti celebrata ducis de nomine laudat.
Haec tibi non uates, non historicus neque toto
Orbe uagus conuiua loquor, sed tradita multis,
Vt solitum quotiens dextrae inuitatio mensae
Sollicitat lenem comi sermone Lyaeum.
45
Haec non per uulgum mihi cognita perque popinas
Aut parasitorum collegia Plautinorum,
Sed festos quia saepe dies partim ipse meorum
Excolui inque uicem conuiua uocatus adiui,
Natalis si forte fuit sollemnis amico
50
Coniugioue dapes aut sacra repotia patrum,
Audiui meminique bonos laudare frequentes.
Ausonius Paulo
item A(usonius) P(aulo) V
codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)