Ausonius technopaegnion 1 = XXVII.1 Schenkl = XII.1 Peiper = XVI.1 Prete = 2 Di Giovine = IX.3(a) Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Ausonius Pacato proconsuli

 

Scio mihi apud alios pro laboris modulo laudem non posse procedere. quam tamen si tu indulseris, ut ait Afranius in Thaide, 'maiorem laudem quam laborem inuenero'. quae lecturus es monosyllaba sunt, quasi quaedam puncta sermonum, in quibus nullus facundiae locus est, sensuum nulla conceptio, propositio, redditio, conclusio aliaque sophistica, quae in uno uersu esse non possunt, sed cohaerent ita ut circuli catenarum separati, et simul ludicrum opusculum texui, ordiri maiuscula solitus: sed 'in tenui labor, at tenuis non gloria', si probantur. tu facies ut sint aliquid; nam sine te monosyllaba erunt uel si quid minus. in quibus ego, quod ad usum pertinet, lusi; quod ad molestiam, laboraui. libello Technopaegnii nomen dedi, ne aut ludum laboranti aut artem crederes defuisse ludenti.

Ausonius Pacato proconsuli V Q

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
Q = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 33 (saec. X)
O = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 2772 (saec. IX)
D = Cambridge, University Library, Kk. 5.34 (saec. X-XI)
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T

epistula 1 in O D Z deest
epistula 2 in V Q O D deest
praefatio 4 in O D deest
carmina 7-16 in O desunt
carmen 14 O D Z deest