Plautus Stichus


Credo ego miseram

1a

Fuisse Penelopam,

Soror, suo ex animo,

2a

Quae tam diu uidua

Viro suo caruit;

3a

Nam nos eius animum

De nostris factis noscimus, quarum uiri hinc apsunt,

5

Quorumque nos negotiis apsentum, ita ut aequom est,

Sollicitae noctes et dies, soror, sumus semper.

Nostrum officium

7a

Nos facere aequomst

Neque id magis facimus

8a

Quam nos monet pietas.

Sed hic, soror, adsidedum: multa uolo tecum

10

Loqui de re uiri.

10a

Saluene, amabo?

Spero quidem et uolo; sed hoc, soror, crucior

Patrem tuom meumque adeo, unice qui unus

Ciuibus ex omnibus probus perhibetur,

Eum nunc inprobi uiri officio uti,

15

Viris qui tantas apsentibus nostris

Facit iniurias inmerito

Nosque ab eis abducere uolt.

Haec res uitae me, soror, saturant,

Haec mi diuidiae et senio sunt.

20

Ne lacruma, soror, neu tuo id animo

Fac quod tibi tuos pater facere minatur:

Spes est eum melius facturum.

Noui ego illum: ioculo istaec dicit,

Neque ille sibi mereat Persarum

25

Montis, qui esse aurei perhibentur,

Vt istuc faciat quod tu metuis.

Tamen si faciat, minime irasci

Decet neque id inmerito eueniet.

Nam uiri nostri domo ut abierunt

30

Hic tertius - Ita ut memoras.

Quom ipsi interea uiuant, ualeant,

Vbi sint, quid agant, ecquid agant

Neque participant nos neque redeunt.

35

An id doles, soror, quia illi suom officium

Non colunt, quom tu tuom facis? Ita pol.

Tace sis, caue sis audiam ego istuc

Posthac ex te. Nam quid iam?

Quia pol meo animo omnis sapientis

40

Suom officium aequom est colere et facere.

Quam ob rem ego te hoc, soror, tam etsi es maior,

Moneo ut tuom memineris officium:

Etsi illi inprobi sint atque aliter

Nos faciant quam aequomst, tam pol,

45

Ne quid magis sit, omnibus obnixe opibus

Nostrum officium meminisse decet.

Placet: taceo. At memineris facito.

[Nolo ego, soror, me credi esse inmemorem uiri,

Neque ille eos honores mihi quos habuit perdidit;

50

Nam pol mihi grata acceptaque huiust benignitas.

Et me quidem haec condicio nunc non paenitet

Neque est qur studeam has nuptias mutarier;

Verum postremo in patris potestate est situm:

Faciendum id nobis quod parentes imperant.

55

Scio atque in cogitando maerore augeor,

Nam propemodum iam ostendit suam sententiam.

Igitur quaeramus nobis quid facto usus sit.]

Qui manet ut moneatur semper seruos homo officium suom

Nec uoluntate id facere meminit, seruos is habitu hau probust.

60

Vos meministis quotcalendis petere demensum cibum:

Qui minus meministis quod opus sit facto facere in aedibus?

Iam quidem in suo quicque loco nisi erit mihi situm supellectilis,

Quom ego reuortar, uos monumentis commonefaciam bubulis.

Non homines habitare mecum mi hic uidentur, sed sues.

65

Facite sultis nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum.

Iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inuiso modo;

Si quis me quaeret, inde uocatote aliqui; aut iam egomet hic ero.

Quid agimus, soror, si offirmabit pater aduorsum nos? Pati

Nos oportet quod ille faciat, quoius potestas plus potest.

70

Exorando, haud aduorsando sumendam operam censeo:

Gratiam per si petimus, spero ab eo impetrassere;

Aduorsari sine dedecore et scelere summo hau possumus,

Neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo,

Verum ut exoremus. Noui ego nostros: exorabilest.

75

Principium ego quo pacto cum illis occipiam, id ratiocinor

Vtrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum,

Quasi numquam quicquam adeo adsimulem, an quasi quid indaudiuerim

Eas in se meruisse culpam: an potius temptem leniter

An minaciter. Scio litis fore (ego meas noui optume)

80

Si manere hic sese malint potius quam alio nubere.

Non faciam. Quid mihi opust decurso aetatis spatio cum eis

Gerere bellum, quom nil quam ob rem id faciam meruisse arbitror?

Minime, nolo turbas, sed hoc mihi optumum factu arbitror:

Sic faciam: adsimulabo quasi quam culpam in sese admiserint.

85

Perplexabiliter earum hodie perpauefaciam pectora;

Postid agam igitur deinde ut animus meus erit, faciam palam

Multa scio faciunda uerba. Ibo intro. Sed apertast foris.

Certo enim mihi paternae uocis sonitus auris accidit.

Is est ecastor. Ferre aduorsum homini occupemus osculum.

90

Salue, mi pater. Et uos ambae. Ilico agite adsidite.

Osculum - Sat est osculi mihi uostri. Qui, amabo, pater?

Quia ita meae animae salsura euenit. Adside hic, pater.

Non sedeo isti, uos sedete; ego sedero in subsellio.

Mane, puluinum - Bene procuras. Mihi satis sic fultumst. Sede.

95

Sine, pater. Quid opust? Opust. Morem tibi geram. Atque hoc est satis.

Numquam enim nimis curare possunt suom parentem filiae.

Quem aequiust nos potiorem habere quam te? Postidea, pater,

Viros nostros, quibus tu uoluisti esse nos matres familias.

Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis uiros

100

Perinde habetis quasi praesentes sient. Pudicitiast, pater,

Eos nos magnuficare qui nos socias sumpserunt sibi.

Num quis hic est alienus nostris dictis auceps auribus?

Nullus praeter nosque teque. Vostrum animum adhiberi uolo;

Nam ego ad uos nunc inperitus rerum et morum mulierum

105

Discipulus uenio ad magistras: quibus matronas moribus

Quae optumae sunt esse oportet? Sed utraque ut dicat mihi.

Quid istuc est quod huc exquisitum mulierum mores uenis?

Pol ego uxorem quaero, postquam uostra mater mortuast.

Facile inuenies et peiorem et peius moratam, pater,

110

Quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol uidet.

At ego ex te exquiro atque ex istac tua sorore. Edepol, pater,

Scio ut oportet esse: si sint - ita ut ego aequom censeo.

Volo scire ergo ut aequom censes. Vt, per urbem quom ambulent,

Omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi.

115

Dic uicissim nunciam tu. Quid uis tibi dicam, pater?

Vbi facillime spectatur mulier quae ingenio est bono?

Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat.

Hau male istuc! Agetu altera, utra siet condicio pensior

Virginemne an uiduam habere? Quanta mea sapientiast,

120

Ex malis multis malum quod minimumst, id minimest malum.

Qui potis est mulier uitare uitiis? Vt cottidie

Pridie caueat ne faciat quod pigeat postridie.

Quae tibi mulier uidetur multo sapientissuma?

Quae tamen, quom res secundae sunt, se poterit gnoscere,

125

Et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit.

Edepol uos lepide temptaui uostrumque ingenium ingeni.

Sed hoc est quod ad uos uenio quodque esse ambas conuentas uolo:

Mi auctores ita sunt amici, ut uos hinc abducam domum.

At enim nos quarum res agitur aliter auctores sumus.

130

Nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit

Aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.

Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me uiuo uiris?

Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet.

Idem animust in paupertate qui olim in diuitiis fuit:

135

Vosne latrones et mendicos homines magni penditis?

Non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed uiro.

Quid illos exspectatis qui abhinc iam abierunt triennium?

Quin uos capitis condicionem ex pessuma primariam?

Stultitiast, pater, uenatum ducere inuitas canes.

140

Hostis est uxor inuita quae ad uirum nuptum datur.

Certumne est neutram uostrarum persequi imperium patris?

Persequimur, nam quo dedisti nuptum abire nolumus.

Bene ualete. Ibo atque amicis uostra consilia eloquar.

Probiores credo arbitrabunt, si probis narraueris.

145

Curate igitur familiarem rem ut potestis optume.

Nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus.

Nunc, soror, abeamus intro. Immo interuisam domum.

Si a uiro tibi forte ueniet nuntius, facito ut sciam.

Neque ego te celabo neque tu me celassis quod scias.

150

Eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito,

Tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum uolo,

Si quae forte ex Asia nauis heri aut hodie uenerit.

Nam dies totos apud portum seruos unus adsidet;

Sed tamen uolo interuisi. Propera atque actutum redi.

155

Famem ego fuisse suspicor matrem mihi,

Nam postquam natus sum satur numquam fui.

Neque quisquam melius referet matri gratiam

157a

Quam ego meae matri refero - inuitissumus.

[Neque rettulit quam ego refero meae matri Fami.]

Nam illa me in aluo menses gestauit decem,

160

At ego illam in aluo gesto plus annos decem.

Atque illa puerum me gestauit paruolum,

Quo minus laboris cepisse illam existumo:

Ego non pauxillulam in utero gesto famem,

Verum hercle multo maxumam et grauissumam;

165

Vteri dolores mi oboriunt cottidie,

Sed matrem parere nequeo nec quid agam scio.

†Auditaui saepe hoc uolgo dicier†

Solere elephantum grauidam perpetuos decem

Esse annos; eius ex semine haec certost fames,

170

Nam iam compluris annos utero haeret meo.

Nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam,

Venalis ego sum cum ornamentis omnibus;

Inanimentis explementum quaerito.

Gelasimo nomen mi indidit paruo pater,

175

(Propter pauperiem hoc adeo nomen repperi)

Quia inde iam a pusillo puero ridiculus fui,

Eo quia paupertas fecit ridiculus forem

Nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.

Per annonam caram dixit me natum pater:

180

Propterea, credo, nunc essurio acrius.

Sed generi nostro haec redditast benignitas:

Nulli negare soleo, siquis me essum uocat.

Oratio una interiit hominum pessume,

Atque optuma hercle meo animo et scitissuma,

185

Qua ante utebantur: "ueni illo ad cenam, sic face,

Promitte uero, ne grauare. Est commodum?

Volo inquam fieri, non amittam quin eas."

Nunc reppererunt iam ei uerbo uicarium

(Nihili quidem hercle uerbumst ac uilissumum):

190

"Vocem te ad cenam nisi egomet cenem foris."

Ei hercle ego uerbo lumbos diffractos uelim,

Ni uere perierit, si cenassit domi.

Haec uerba subigunt med ut mores barbaros

Discam atque ut faciam praeconis compendium

195

Itaque auctionem praedicem ipse ut uenditem.

Hic illest parasitus quem arcessitum missa sum.

Quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.

Sed curiosi sunt hic complures mali,

Alienas res qui curant studio maxumo,

200

Quibus ipsis nullast res quam procurent sua:

I quando quem auctionem facturum sciunt,

Adeunt, perquirunt quid siet caussae ilico

Alienum aes cogat an pararit praedium,

Vxorin sit reddenda dos diuortio.

205

Eos omnis tam etsi hercle haud indignos iudico

Qui multum miseri sint, laborent, nil moror:

Dicam auctionis caussam, ut damno gaudeant;

Nam curiosus nemo est quin sit maliuolus.

208a

Ipsus egomet quam ob rem auctionem praedicem,

Damna euenerunt maxuma misero mihi,

210

Ita me mancupia miserum adfecerunt male,

Potationes plurumae demortuae;

Quot adeo cenae quas defleui mortuae,

Quot potiones mulsi, quae autem prandia,

Quae inter continuom perdidi triennium!

215

Prae maerore adeo miser atque aegritudine

Consenui; paene sum fame - emortuos.

Ridiculus aeque nullus est, quando essurit.

Nunc auctionem facere decretumst mihi

Foras necessumst quidquid habeo uendere.

220

Adeste sultis, praeda erit praesentium.

Logos ridiculos uendo. Age licemini.

Qui cena poscit? Ecqui poscit prandio?

(Hercules te amabit - Prandio, cena tibi.

Ehem, adnuistin? Nemo meliores dabit,

225

Nulli meliores esse parasito sinam.

Vel unctiones Graecas sudatorias

Vendo uel alias malacas, crapularias;

Cauillationes, adsentatiunculas

Ac peiieratiunculas parasiticas;

230

Robiginosam strigilim, ampullam rubidam,

Parasitum inanem quo recondas reliquias.

Haec ueniisse iam opus est quantum potest,

Vti decumam partem Herculi polluceam.

235

Ecastor auctionem hau magni preti!

Adhaesit homini ad infumum uentrem fames.

Adibo ad hominem. Quis haec est quae aduorsum it mihi?

Epignomi ancilla haec quidem est Crocotium.

Gelasime, salue. Non id est nomen mihi.

240

Certo mecastor id fuit nomen tibi.

Fuit disertim, uerum id usu perdidi:

Nunc Miccotrogus nomine e uero uocor.

Eu ecastor!

Risi ted hodie multum. Quando aut quo in loco?

245

Hic quom auctionem praedicabas - Pessuma,

Eho an audiuisti? Te quidem dignissumam.

Quo nunc is? Ad te. Quid uenis? Panegyris

Rogare iussit ted ut opere maxumo

Mecum simitu ut ires ad sese domum.

250

Ego illo mehercle uero eo quantum potest.

Iamne exta cocta sunt? Quot agnis fecerat?

Illa quidem nullum sacruficauit. Quo modo?

Quid igitur me uolt? Tritici modios decem

Rogare, opinor, te uolt. Mene, ut ab se petam?

255

Immo ut a uobis mutuom nobis dares.

Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom

Neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;

Linguam quoque etiam uendidi datariam.

Au!

260

Nullan tibi lingua est? Quae quidem dicat "dabo";

Ventri reliqui eccam quae dicat "cedo."

Malum quidem si uis - Haec eadem dicit tibi.

Quid nunc? Iturus an non? Abi sane domum,

265

Iam illo uenturum dicito. Propera atque abi. -

Demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit,

Quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem

Postquam uir abiit eiius. Miror quid siet:

Nisi ut periclum fiat uisam quid uelit.

270

Sed eccum Pinacium eiius puerum. Hoc uide,

Satin ut facete, atque ex pictura astitit?

Ne iste edepol uinum poculo pauxillulo

Saepe exanclauit submerum scitissume.

Mercurius, Iouis qui nuntius perhibetur, numquam aeque patri

275

Suo nuntium lepidum attulit quam ego nunc meae erae nuntiabo

Itaque onustum pectus porto laetitia lubentiaque

Neque lubet nisi gloriosse quicquam proloqui profecto.

Amoenitates omnium uenerum et uenustatum adfero

Ripisque superat mi atque abundat pectus laetitia meum.

280

Propera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis

Nunc tibi potestas adipiscendist gloriam, laudem, decus

Eraeque egenti subueni - benefacta maiorum tuom

Quae misera in exspectatione est Epignomi aduentum uiri.

Proinde ut decet amat uirum suom, cupide expetit. Nunc, Pinacium,

285

Age ut placet, curre ut lubet, caue quemquam flocci feceris,

Cubitis depulsa de uia, tranquillam concinna uiam;

Si rex opstabit obuiam, regem ipsum prius peruortito.

Quidnam dicam Pinacium

288a

Lasciuibundum tam lubentem currere?

Harundinem fert sportulamque et hamulum piscarium.

290

Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem

Atque oratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas

Qui uehar, nam pedibus ire non queo. Ergo †nam† reuortar.

Ad me adiri et supplicari egomet mihi aequom censeo.

An uero nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio?

295

Tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero,

Vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab dis audeat.

Nunc ultro id deportem? Hau placet neque id uiri officium arbitror.

Sic hoc uidetur mihi magis meo conuenire huic nuntio;

Aduorsum ueniat, opsecret se ut nuntio hoc impertiam;

300

Secundas fortunas decent superbiae.

Sed tandem quom recogito, qui potuit scire haec scire me?

Non enim possum quin reuortar, quin loquar, quin edissertem

Eramque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum

Exaugeam atque illam augeam insperato, opportuno modo:

305

Contundam facta Talthubi contemnamque omnis nuntios;

Simulque ad cursuram meditabor me ad ludos Olympios.

Sed spatium hoc occidit: breuest curriculo; quam me paenitet!

Quid hoc? Occlusam ianuam uideo. Ibo et pultabo fores.

Aperite atque adproperate, fores facite ut pateant, remouete moram;

310

Nimis haec res sine cura geritur. Vide quam dudum hic asto et pulto.

Somnon operam datis? Experiar fores an cubiti an pedes plus ualeant.

Nimis uellem hae fores erum fugissent, ea caussa ut haberent †manum†;

Defessus sum pultando.

Hoc postremumst. Vae uobis!

315

Ibo atque hunc compellabo.

Saluos sis. Et tu salue.

Iam tu piscator factus?

Quam pridem non edisti?

320

Vnde is? Quid fers? Quid festinas? Tua quod nihil refert, ne cures.

Quid istic inest? Quas tu edes colubras. Quid tam iracundus? Si in te

Pudor adsit, non me appelles.

Possum scire ex te uerum?

325

Potes: hodie non cenabis.

Quisnam, opsecro, has frangit fores? Vbist?

326a

Tun haec facis? Tun mihi huc hostis uenis?

Salue, tuo arcessitu uenio huc. Ean gratia fores ecfringis?

Tuos inclama, tui delinquont: ego quid me uelles uisebam;

Nam me quidem harum miserebat. Ergo auxilium propere latumst.

330

Quisnam hic loquitur tam prope nos? Pinacium. Vbi is est?

Respice ad me et relinque egentem parasitum, Panegyris.

Pinacium. Istuc indiderunt nomen maiores mihi.

Quid agis? Quid agam rogitas? Quidni rogitem? Quid mecum est tibi?

Mihin fastidis, propudiose? Eloquere propere, Pinacium.

335

Iube me omittere igitur hos qui retinent. Qui retinent? Rogas?

Omnia membra lassitudo mihi tenet - Linguam quidem

Sat scio tibi non tenere. Ita celeri curriculo fui

Propere a portu tui honoris caussa. Ecquid adportas boni

Nimio †inparti† multo tanta plus quam speras. salua sum.

340

At ego perii, quoi medullas lassitudo perbibit.

Quid ego, quoi misero medullas uentris percepit fames?

Ecquem conuenisti? Multos. At uirum? Equidem plurumos:

Verum ex multis nequiorem nullum quam hic est. Quo modo?

Iam dudum ego istum patior dicere iniuste mihi.

345

Praeterhac si me inritassis - Edepol essuries male.

Animum inducam ut istuc uerum te elocutum esse arbitrer.

Munditias uolo fieri. Ecferte huc scopas simulque harundinem,

Vt operam omnem araneorum perdam et texturam inprobem

Deiciamque eorum omnis telas. Miseri algebunt postea.

350

Quid? Illos itidemne esse censes quasi te cum ueste unica?

Cape illas scopas. Capiam. Hoc egomet, tu hoc conuorre. Ego fecero.

Ecquis huc ecfert nassiternam cum aqua? Sine suffragio

Populi tamen aedilitatem hicquidem gerit. Age tu ocius

Pinge humum, consperge ante aedis. Faciam. Factum oportuit.

355

Ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete.

Edepol rem negotiossam! Quid sit nil etiam scio,

Nisi forte hospites uenturi <si> sunt. Lectos sternite.

Principium placet de lectis. Alii ligna caedite,

Alii piscis depurgate quos piscator attulit,

360

Pernam et glandium deicite. Hic hercle homo nimium sapit.

Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris.

Immo res omnis relictas habeo prae quod tu uelis.

Tum tu igitur, qua caussa missus es ad portum, id expedi.

Dicam. Postquam me misisti ad portum cum luci semul,

365

Commodum radiossus sese sol superabat ex mari.

Dum percontor portitores, ecquae nauis uenerit

Ex Asia, negant uenisse, conspicatus sum interim

Cercurum, quo ego me maiorem non uidisse censeo.

In portum uento secundo, uelo passo peruenit.

370

Alius alium percontamur: "quoiast nauis? quid uehit?"

Interibi Epignomum conspicio tuom uirum et seruom Stichum.

Hem quid? Epignomum elocutus? Tuom uirum. Et uitam meam.

Venit inquam. Tutin ipsus ipsum uidisti? Lubens.

Argenti aurique aduexit nimium. Nimis factum bene!

375

Hercle uero capiam scopas atque hoc conuorram lubens.

Lanam purpuramque multam. Est qui uentrem uestiam.

Lectos eburatos, auratos. Accubabo regie.

Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia

Aduexit, nimium bonae rei. Hercle rem gestam bene!

380

Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas,

Sambucas aduexit secum forma eximia. Edgepae!

Quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.

Poste unguenta multigenerum multa. Non uendo logos.

Iam <iam> non facio auctionem, mi optigit hereditas:

385

Maliuoli, perquisitores auctionum, perierint.

Hercules, decumam esse adauctam tibi quam uoui gratulor.

Spes est tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.

Poste autem aduexit parasitos secum - Ei, perii miser!

Ridiculissumos. Reuorram hercle hoc quod conuorri modo.

390

Vidistin uirum sororis Pamphilum? Non. Non adest?

Immo uenisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus

Praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.

Venales logi sunt illi quos negabam uendere.

Ilicet, iam meo malost quod maleuolentes gaudeant.

395

Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene.

I intro, Pinacium, iube famulos rem diuinam mi apparent.

Bene uale. Vin administrem? Sat seruorum habeo domi.

Enim uero, Gelasime, opinor prouenisti futtile,

Si neque ille adest neque hic qui uenit quicquam subuenit.

400

Ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus;

Nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.

Quom bene re gesta saluos conuortor domum,

Neptuno gratis habeo et Tempestatibus;

Simul Mercurio, qui me in mercimoniis

405

Iuuit lucrisque quadruplicauit rem meam.

Olim quos abiens adfeci aegrimonia,

Eos nunc laetantis faciam aduentu meo.

Nam iam Antiphonem conueni adfinem meum

Cumque eo reueni ex inimicitia in gratiam.

410

Videte, quaeso, quid potest pecunia:

Quoniam bene gesta re redisse me uidet

Magnasque adportauisse diuitias domum,

Sine aduocatis ibidem in cercuro in stega

In amicitiam atque in gratiam conuortimus.

415

Et is hodie apud me cenat et frater meus;

Nam heri ambo in uno portu fuimus, sed mea

Hodie solutast nauis aliquanto prius.

Age abduce hasce intro quas mecum adduxi, Stiche.

Ere, si ego taceam seu loquar, scio scire te

420

Quam multas tecum miserias mulcauerim.

Nunc hunc diem unum ex illis multis miseriis

Volo me eleutheria capere aduenientem domum.

Et ius et aequom postulas: sumas, Stiche.

In hunc diem te nil moror; abi quo lubet.

425

Cadum tibi ueteris uini propino. Papae!

Ducam hodie amicam. Vel decem, dum de tuo.

Quid? Hoc etiam unum? Quid id autem unumst? Expedi.

Ad cenam ibone? si uocatus, Censeo.

Sic hoc placet; rogatu necne nil moror.

430

Vbi cenas hodie? Sic hanc rationem institi:

Amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo,

Tui fratris ancillam: eo condixi in symbolam

Ad cenam ad eius conseruom Sangarinum Syrum.

Eademst amica ambobus, riuales sumus.

435

Age abduce hasce intro. Hunc tibi dedo diem.

Meam culpam habeto, nisi probe excruciauero.

Iam hercle ego per hortum ad amicam transibo meam

Mi hanc occupatum noctem; eadem symbolam

Dabo et iubebo ad Sangarinum cenam coqui.

440

Aut egomet ibo atque opsonabo opsonium.

Sangarinus scio iam hic aderit cum domino suo.

Seruos homo qui nisi temperi ad cenam meat,

Aduorsitores pol cum uerberibus decet

Dari, uti eum uerberabundi adducant domum.

445

Parata res faciam ut sit. Egomet me moror.

Atque id ne uos miremini, homines seruolos

Potare, amare atque ad cenam condicere:

Licet haec Athenis nobis. Sed quom cogito,

Potius quam inuidiam inueniam, est etiam hic ostium

450

Aliud posticum nostrarum harunc aedium:

450a

(Posticam partem magis utuntur aedium

Ea ibo opsonatum, eadem referam opsonium:

Per hortum utroque commeatus continet.

Ite hac secundum uos me. Ego hunc lacero diem.

Libros inspexi; tam confido quam potis

455

Me meum optenturum regem ridiculis logis.

Nunc interuiso iamne a portu aduenerit,

Vt eum aduenientem meis dictis deleniam.

Hicquidem Gelasimus est parasitus qui uenit.

Auspicio hodie optumo exiui foras:

460

Mustela murem apstulit praeter pedes;

Quom strena opscaeuauit, spectatum hoc mihist.

Nam ut illa uitam repperit hodie sibi,

Item me spero facturum: augurium hac facit.

Epignomus hicquidemst qui astat. Ibo atque adloquar.

465

Epignome, ut ego nunc te conspicio lubens!

Vt prae laetitia lacrumae prosiliunt mihi!

Valuistin usque? Sustentatumst sedulo.

Propino tibi salutem plenis faucibus.

Bene atque amice dicis. Di dent quae uelis.

471

Cenem illi apud te, quoniam saluos aduenis.

Locatast opera nunc quidem; tam gratiast.

Promitte. Certumst. Sic face inquam. Certa rest.

Lubente †hercle me† facies. Idem ego istuc scio.

475

Quando usus ueniet, fiet. Nunc ergo usus est.

Non edepol possum. Quid grauare? Censeas.

Nescioquid uero habeo in mundo. I modo,

Alium conuiuam quaerito tibi in hunc diem.

Quin tu promittis? Non grauer si possiem.

480

Vnum quidem hercle certo promitto tibi:

Lubens accipiam certo, si promiseris.

Valeas. Certumnest? Certum. Cenabo domi.

Quando quidem tu ad me non uis promittere

Sed - quoniam nihil processi sat ego hac, iuero

485

Apertiore magis uia; ita plane loquar:

Vin ad te ad cenam ueniam? Si possim uelim

Verum hic apud me cenant alieni nouem.

Hau postulo equidem med in lecto accumbere:

Scis tu med esse unisubselli uirum;

490

At ei oratores sunt populi, summi uiri;

Ambracia ueniunt huc legati publice.

Ergo oratores populi, summates uiri,

Summi accubent, ego infumatis infumus.

Haud aequomst te inter oratores accipi.

495

Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.

Cras de reliquiis nos uolo - multum uale.

Periei hercle uero plane, nihil obnoxie.

Vno Gelasimo minus est quam dudum fuit.

Certumst mustelae posthac numquam credere,

500

Nam incertiorem nullam noui bestiam;

Quaen eapse deciens in die mutat locum,

Ea ego auspicauin in re capitali mea?

Certumst amicos conuocare, ut consulam

Qua lege nunc med - essurire oporteat.

505

Ita me di bene ament measque mihi bene seruassint filias,

Vt mihi uolup est, Pamphilippe, quia uos in patriam domum

Rediisse uideo bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.

Satis aps te accipiam, nisi uideam mihi te amicum esse, Antipho;

Nunc quia te amicum mi experior esse, crederetur tibi.

510

Vocem ego te ad me ad cenam, fratrer tuos ni dixisset mihi

Te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam uocat.

Et magis par fuerat me uobis dare cenam aduenientibus

Quam me ad illum promittere, nisi nollem ei aduorsarier.

Nunc me gratiam aps te inire uerbis nihil desidero:

515

Cras apud me eritis et tu et ille cum uostris uxoribus.

At apud me perendie. Nam ille heri me iam uocauerat

In hunc diem. Sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?

Quando ita rem gessistis uti uos uelle amicosque addecet,

Pax commersque est uobis mecum. Nam hoc tu facito ut cogites:

520

Vt quoique homini res paratast, perinde amicis utitur:

Si res firma, <item> firmi amici sunt; si res laxe labat,

Itidem amici conlabascunt: res amicos inuenit.

Iam redeo. Nimiast uoluptas, ubi diu afueris domo,

Domum ubi redieris, si tibi nullast aegritudo animo obuiam.

525

Nam ita me apsente familiarem rem uxor curauit meam,

Omnium me exilem atque inanem fecit aegritudinum.

Sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.

Quid agitur, Epignome? Quid tu? Quam dudum in portum uenis?

Huc longissume postilla. Iam iste est tranquillus tibi?

530

Magis quam mare quo ambo estis uecti. Facis ut alias res soles.

Hodien exoneramus nauem, frater? Clementer uolo.

Nos potius oneremus nosmet uicissatim uoluptatibus.

Quam mox coctast cena? Inpransus ego sum. Abi intro ad me et laua.

Deos salutatum atque uxorem modo intro deuortor domum;

535

Haec si ita ut uolo conficio, continuo ad te transeo.

Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.

Optumest, iam istoc morai minus erit. Iam ego apud te ero.

Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum uolo.

Maxume. Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae

540

Duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus,

Quasi nunc meae sunt uobis. Miror quo euasurust apologus.

Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina,

Peregre aduexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex,

Quasi ego nunc sum. Perge porro. Praesens hicquidem est apologus.

545

Deinde senex ille illi dixit, quoius erat tibicina,

Quasi ego nunc tibi dico - Ausculto atque animum aduorto sedulo.

"Ego tibi meam filiam bene quicum cubitares dedi:

Nunc mihi reddi ego aequom esse aps te quicum cubitem censeo."

Quis istuc dicit? In ille quasi tu? Quasi ego nunc dico tibi.

550

"Immo duas dabo" inquit ille adulescens "una si parumst;

Et si duarum paenitebit" inquit "addentur duae."

Quis istuc quaeso? An ille quasi ego? Is ipse quasi tu. <Tum> senex

Ille quasi ego "si uis," inquit "quattuor sane dato,

Dum equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum."

555

Videlicet parcum fuisse illum senem, qui <id> dixerit,

Quoniam ille illi pollicetur, qui eum cibum poposcerit.

Videlicet non fuisse illum nequam adulescentem, qui ilico

Vbi ille poscit denegauit dare se granum tritici.

Hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem

560

Filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina.

Hercle illequidem certo adulescens docte uorsutus fuit,

Qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.

Senex quidem uoluit, si posset, indipisci de cibo;

Quia nequit, qua lege licuit uelle dixit fieri.

565

"Fiat" ille inquit adulescens. "Facis benigne" inquit senex.

"Habeon rem pactam?" inquit. "Faciam ita" inquit "ut fieri uoles."

Sed ego ibo intro et gratulabor uostrum aduentum filiis.

Poste ibo lautum in pyelum, ibi fouebo senectutem meam.

Post ubi lauero, otiosus uos opperiar accubans. -

570

Graphicum mortalem Antiphonem! Vt apologum fecit quam fabre!

Etiam nunc scelestus sese ducit pro adulescentulo.

Dabitur homini amica, noctu quae in lecto accentet senem

Namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio.

Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? Etiam ualet?

575

Vidi edepol hominem hau perdudum. Quid agit? Quod famelicus.

Quin uocauisti hominem ad cenam? Ne quid adueniens perderem.

Atque eccum tibi lupum in sermone: praesens essuriens adest.

Ludificemur hominem. Capti consili memorem mones.

Sed ita ut occepi narrare uobis: quom hic non adfui,

580

Cum amicis deliberaui iam et cum cognatis meis.

Ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem - fame.

Sed uideone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? Atque is est.

Adgrediar hominem. Sperate Pamphilippe, o spes mea,

O mea uita, o mea uoluptas, salue. Saluom gaudeo

585

Peregre te in patriam rediisse. Saluo salue, Gelasime.

Valuistin bene? Sustentatumst sedulo. Edepol gaudeo.

Edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti uelim.

Quid eo tibi opust? Hunc hercle ad cenam ut uocem. Te non uocem.

Aduorsum te fabulare. Illud quidem, ambos ut uocem;

590

Et simitu equidem hau maligne uos inuitassem domum

Ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. Atque hoc scitis uos.

Edepol te uocem lubenter, si superfiat locus.

Quin tum stans opstrusero aliquid strenue. Immo unum hoc potest.

Quid? Vbi conuiuae abierint, tum uenias. Vae aetati tuae!

595

Vasa lautum, non ad cenam dico. Di te perduint!

Quid ais, Pamphilippe? Ad cenam hercle alio promisi foras.

Quid, foras? Foras hercle uero. Qui malum tibi lasso lubet

Foris cenare? Vtrum tu censes? Iuben domi cenam coqui

Atque ad illum renuntiari? Solus cenabo domi?

600

Non enim solus: me uocato. At ille ne suscenseat,

Mea qui caussa sumptum fecit. Facile excusari potest.

Mihi modo ausculta, iube cenam domi coqui. Non me quidem

Faciet auctore hodie ut illum decipiat. Non tu hinc abis?

Nisi me non perspicere censes quid agas. Caue sis tu tibi,

605

Nam illic homo tuam hereditatem inhiat quasi essuriens lupus.

Non tu scis quam - ecflictentur homines noctu hic in uia?

Tanto pluris qui defendant ire aduorsum iussero.

Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat. Iube

Domi mihi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.

610

Si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore.

Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet.

Ibisne ad cenam foras? Apud fratrem ceno in proxumo.

Certumnest? Certum. Edepol te hodie lapide percussum uelim.

Non metuo: per hortum transibo, non prodibo in puplicum.

615

Quid ais, Gelasime? Oratores tu accipis, habeas tibi.

Tua pol refert. Enim, siquidem mea refert, opera utere.

Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi p * um

Vbi accubes. Sane faciundum censeo. o lux oppidi!

Si arte poteris accubare. Vel inter cuneos ferreos;

620

Tantillum loculi ubi catellus cubet, id mi sat e rest loci.

Exorabo aliquo modo. Veni. Hucine? Immo in carcerem;

Nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. Eamus, tu.

Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo.

Quid igitur? Dixi equidem in carcerem ires. Quin si iusseris,

625

Eo quoque ibo. Di inmortales! Hicquidem pol summam in crucem

Cena aut prandio perduci potest. Ita ingenium meumst:

Quicumuis depugno multo facilius quam cum fame.

Dum parasitus mihi atque fratri fuisti, rem confregimus.

Non ego isti apud te - ? Satis spectatast mihi iam tua felicitas;

631

Nunc ego nolo ex Gelasimo mi fieri te Catagelasimum.

Iamne abierunt? Gelasime, uide, nunc consilio capto opust.

635

Egone? Tune. Mihine? Tibine. Vides ut annonast grauis.

Viden? Benignitates hominum periere et prothymiae.

Viden ridiculos nihili fieri atque ipsos parasitarier?

Numquam edepol me uiuom quisquam in crastinum inspiciet diem;

Nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam

640

Neque ego hoc committam ut me esse homines mortuom dicant fame.

More hoc fit atque stulte mea sententia:

Si quem hominem exspectant, eum solent prouisere;

Qui hercle illa caussa ocius nihilo uenit.

Idem ego nunc facio, qui prouiso Sagarinum,

645

Qui nihilo citius ueniet tamen hac gratia.

Iam hercle ego decumbam solus, si ille huc non uenit.

Cadum modo hinc a me huc cum uino transferam,

Postidea accumbam. Quasi nix tabescit dies.

Saluete, Athenae, quae nutrices Graeciae,

650

<Te>, terra erilis patria, te uideo lubens.

Sed amica mea et conserua quid agat Stephanium

Curaest, ut ualeat. Nam Sticho mandaueram

Salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret

Me hodie uenturum, ut cenam coqueret temperi.

655

Sed Stichus est hicquidem. Fecisti, ere, facetias,

Quom hoc donauisti dono tuom seruom Stichum.

Pro di inmortales! Quot ego uoluptates fero,

Quot risiones, quot iocos, quot sauia,

Saltationes, blanditias, prothymias!

660

Stiche. Hem! Quid fit? Eugae! Sangarine lepidissume.

Fero conuiuam Dionysum mihique et tibi.

Namque edepol cena cocta est, locus liber datust

Mihi et tibi apud uos (nam apud nos est conuiuium,

Ibi uoster cenat cum uxore adeo et Antipho,

665

Ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.

Quis somniauit aurum? Quid id ad te attinet?

Proin tu lauare propera. Lautus sum. Optume,

Sequere ergo hac me intro, <Sangarine>. Ego uero sequor.

Volo eluamus hodie, peregrina omnia

670

Relinque, Athenas nunc colamus. Sequere me.

Sequor et domum redeundi principium placet.

Bona scaeua strenaque obuiam occessit mihi.

Mirum uideri nemini uostrum uolo, spectatores,

675

Quid ego hinc quae illic habito exeam: faciam uos certiores.

Domo dudum huc arcessita sum, <nam> quoniam nuntiatum est

Istarum uenturos uiros, ibi festinamus omnes;

Lectis sternendis studuimus munditiisque apparandis.

Inter illud tamen negotium meis curaui amicis

680

Sticho et conseruo Sagarino meo cena cocta ut esset.

Stichus opsonatust, ceterum ego curam do: id adlegauit.

Nunc ibo hinc et amicos meos curabo hic aduenientis.

Agite ite foras: ferte pompam. Cado te praeficio, Stiche.

Omnibus modis temptare certumst nostrum hodie conuiuium.

685

Ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco.

Quisquis praetereat, comissatum uolo uocari. Conuenit,

Dum quidem hercle quisque ueniet ueniat cum uino suo.

Nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos datur nemini.

Nosmet inter nos ministremus monotropi. Hoc conuiuiumst

690

Pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis,

Oleae †intripillo†, lupillo, comminuto crustulo.

Sat est seruo homini modeste facere sumptum quam ampliter.

Suom quoique decet: quibus diuitiae domi sunt, scaphio et cantharis,

Batiocis bibunt, at nos nostro Samiolo poterio:

695

Tamen bibimus nos, tamen ecficimus pro opibus nostra moenia.

Mica uter utrubi accumbamus. Abi tu sane superior.

Atque adeo ut tu scire possis, pacto ego hoc tecum diuido:

Vide, utram tibi lubet etiam nunc capere, cape prouinciam.

Quid istuc est prouinciae? Vtrum Fontine an Libero

700

Imperium te inhibere mauis? Nimio liquido Libero.

Sed amica mea et tua dum †cenat† dumque se exornat, nos uolo

Tamen ludere inter nos. Strategum te facio huic conuiuio.

Nimium lepide in mentem uenit quam potius in subsellio

Cynice accipimur quam †in lecticis†! Immo enim nimio hic magis est dulcius.

705

Sed interim, stratege noster, qur hic cessat cantharus?

Vide quot cyathos bibimus. Tot quot digiti tibi sunt in manu.

Cantio Graecast ἢ πέντ'ἢ τρία πῖν'ἢ μὴ τέτταρα.

Tibi propino. Decumum a fonte tibi tute inde, si sapis.

Bene uos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium!

710

Bibe si bibis. Non mora erit apud me. Edepol conuiui sat est,

Modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nihil abest.

Lepide hoc actum est. Tibi propino cantharum. Vinum tu habes.

Nimis uellem aliquid pulpamenti. Si horum quae adsunt paenitet,

Nihil est. Tene aquam. Melius dicis; nil moror cuppedia.

715

Bibe, tibicen. Age siquid agis, bibendum hercle hoc est, ne nega.

Quid hic fastidis quod faciundum uides esse tibi? Quin bibis?

Age si quid agis, accipe inquam. Non hoc impendet publicum?

Haud tuom istuic est te uereri. eripe ex ore tibias.

Vbi illic biberit, uel seruato meum modum uel tu dato.

720

Nolo ego nos †prosumo† bibere. Nulli rei erimus postea;

Namque edepol quam uis desubito uel cadus uorti potest.

Quid igitur? Quamquam grauatus fuisti, non nocuit tamen.

Age,

723a

Tibicen, quando bibisti, refer ad labeas tibias.

Suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia.

725

Agedum, Stiche, uter demutassit, poculo multabitur.

Bonum ius dicis. Impetrare oportet qui aequom postulat.

Age ergo opserua. Si peccassis, multam hic retinebo ilico.

Optumum atque aequissumum oras. Em tibi hoc primum omnium.

Haec facetiast, amare inter se riualis duos,

730

Vno cantharo potare, unum scortum ducere.

Hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus,

Vnam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;

Tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter †utri† inuidet.

Ohe, iam satis! Nolo optaedescat; alium ludum nunc uolo.

735

Vin amicam huc euocemus? Ea saltabit. Censeo.

Mea suauis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos

Foras egredere, satis mihi pulchra es. At enim pulcherruma.

Fac nos hilaros hilariores opera atque aduentu tuo.

740

Peregre aduenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum,

Si amabilitas tibi nostra placet, si tibi ambo accepti sumus.

Morigerabor, meae deliciae. Nam ita me Venus amoena amet,

Vt ego huc iam dudum simitu exissem uobiscum foras.

Nisi me uobis exornarem. Nam ita ingenium muliebrest:

745

Bene cum lauta est, terta, ornata, ficta est, infecta est tamen;

Nimioque sibi mulier meretrix repperit odium ocius

Sua inmunditia quam in perpetuom ut placeat munditia sua.

Nimium lepide fabulata est. Veneris mera est oratio,

Sangarine. Quid est? Totus doleo. Potus? Tanto miserior.

750

Vtrubi accumbo? Vtrubi tu uis? Cum ambobus uolo, nam ambos amo.

Vapulat peculium, actum est. Fugit hoc libertas caput.

Date mi locum ubi accumbam, amabo, siquidem placeo. Tun mihi?

Cupio cum utroque. Ei mihi! Bene dispereo. Quid ais? Quid est?

Ita me di ament, numquam enim fiet hodie haec quin saltet tamen.

755

Age, mulsa mea suauitudo, salta: saltabo ego simul.

Numquam edepol med istoc uinces quin ego ibidem pruriam.

Siquidem mihi saltandum est, tum uos date bibat tibicini.

Et quidem nobis. Tene, tibicen, primum; postidea loci

Si hoc eduxeris, proinde ut consuetus antehac, celeriter

760

Lepidam et suauem cantionem aliquam occupito cinaedicam,

Vbi perpruriscamus usque ex unguiculis. Inde huc aquam.

Tene tu hoc, educe. Dudum placuit potio:

Nunc minus grauate iam accipit. Tene tu. Interim,

Meus oculus, da mihi sauium, dum illic bibit.

765

Prostibilest tandem? Stantem stanti sauium

Dare amicum amicae? eugae eugae, sic furi datur!

Age, iam infla buccas, nunciam aliquid suauiter.

Redde cantionem ueteri pro uino nouam.

Qui Ionicus aut cinaedicust, qui hoc tale facere possiet?

770

Si istoc me uorsu uiceris, alio me prouocato.

Fac tu hoc modo. At tu hoc modo. Babae! Tatae! Papae! Pax!

Nunc pariter ambo. Omnis uoco cinaedos contra.

Satis esse nobis non magis potis quam fungo imber.

Intro hinc abeamus nunciam: saltatum satis pro uinost.

775

Vos, spectatores, plaudite atque ite ad uos comissatum.