Ausonius epistulae 20

Other sections


Ausonius Paulino

 

Philon, meis qui uilicatus praediis,

Vt ipse uult, ἐπίτροπος

(Nam gloriosum Graeculus nomen putat

Quod sermo fucat Dorius),

5

Suis querellis asserit nostras preces,

Quas ipse lentus prosequor.

Videbis ipsum, qualis astet comminus,

Imago fortunae suae,

Canus comosus hispidus trux atribux,

10

Terentianus Phormio,

Horrens capillis ut marinus asperis

Echinus aut uersus mei.

Hic saepe falsus messibus uegrandibus,

Nomen perosus uilici,

15

Semente sera siue multum praecoqua,

Et siderali inscitia

Caelum lacessens seque culpae subtrahens

Reos peregit caelites.

Non cultor instans, non arator gnaruris,

20

Promusque quam condus magis,

Terram infidelem nec feracem criminans

Negotiari maluit;

Mercatur <in> quoquo foro uenalium,

Mutator ad Graecam fidem,

25

Sapiensque supra Graeciae septem uiros

Octauus accessit σοφός.

Et nunc parauit triticum casco sale

Nouusque pollet ἔμπορος.

Adit inquilinos rura uicos oppida

30

Soli et sali commercio;

Acatis phaselis lintribus stlattis †rate†

Tarnim et Garunnam permeat

Ac lucra damnis, damna mutans fraudibus

Se ditat et me pauperat.

35

Is nunc ad usque uectus Ebromagum tuam

Sedem locauit mercibus,

Vt inde nauso deuehat <cibaria>

Nostros in usus, ut refert.

Hunc ergo paucis ne graueris hospitem

40

* * * * *

Adiutus ut mox nauis auxilio tuae

Ad usque portus oppidi

Iam iam Perusina, iam Saguntina fame

Lucaniacum liberet.

45

Hoc si impetratum munus abs te accepero,

Prior colere quam Ceres;

Triptolemon olim, siue Epimenidem uocant

Aut uiliconem Buzygen,

Tuo locabo postferendos numini:

50

Nam munus hoc fiet tuum.