Ausonius Paulino
Iambe, Parthis et Cydonum spiculis,
Iambe, pinnis alitum uelocior,
Padi ruentis impetu torrentior,
Magna sonorae grandinis ui densior,
5
Flammis corusci fulgoris uibratior,
Iam nunc per auras Persei talaribus
Petasoque ditis Arcados uectus uola.
Si uera fama est Hippocrenes, quam pedis
Pulsu citatam cornipes fudit fremens,
10
Tu, fonte in ipso procreatus Pegasi,
Primus nouorum metra iunxisti pedum
Sociisque Musis concinentibus nouem
Caedem in draconis concitasti Delium.
Fer hanc salutem praepes et uolucripes
15
Paulini ad usque moenia, Ebromagum loquor,
Et protinus, iam si resumptis uiribus
Alacri refecti corporis motu uiget,
Saluere iussum mox reposce mutuum.
Nihil moreris iamque dum loquor redi,
20
Imitatus illum stirpis auctorem tuae,
Triplici furentem qui Chimaeram incendio
Superuolauit tutus igne proximo.
Dic "<te> ualere", dic, "saluere te iubet
Amicus et uicinus et fautor tuus,
25
Honoris auctor, altor ingenii tui."
Dic et "magister", dic "parens", dic omnia
Blanda atque sancta caritatis nomina,
"Aue"que dicto, dic "uale" et actutum redi.
Quod si rogabit, quid super scriptis nouis
30
Maturus aeui nec rudis diiudicem,
Nescire dices, sed paratum iam fore
Heroicorum uersuum plenum essedum.
Cui subiugabo de molarum ambagibus,
Qui machinali saxa uoluunt pondere,
35
Tripedes caballos terga ruptos uerbere,
His ut uehantur tres sodales nuntii.
Fors et rogabit, quos sodales dixeris
Simul uenire: dic "trinodem dactylum
Vidi paratum crucianti cantherio;
40
Spondeus illi lentipes ibat comes,
Paribus moratur qui locis cursum meum,
Mihique similis, semper aduersus tamen,
Nec par nec impar, qui trochaeus dicitur."
Haec fare cursim nec moratus peruola,
45
Aliquid reportans interim munusculi
De largitate musici promptarii.