Ausonius epistulae 16

Other sections


Ausonius consul uatem resaluto Theonem

 

Aurea mala, Theon, sed plumbea carmina mittis

      Vnius massae quis putet has species?

Vnum nomen utrisque, sed est discrimen utrisque:

      Poma ut mala uoces, carmina uero mala.

5

Vale, beatus nomen a diuis Theon,

Metoche sed ista saepe currentem indicat.