Ausonius epistulae 9

Other sections


Ausonius Probo praefecto praetorio

 

Perge, o libelle, Sirmium,

Et dic ero meo ac tuo

Aue atque salue plurimum.

Quis iste sit nobis erus,

5

Nescis, libelle? an cum scias

Libenter audis quod iuuat?

Possem absolute dicere,

Sed dulcius circumloquar

Diuque fando perfruar.

10

Hunc dico qui lingua potens

Minorem Atridam praeterit

Orando pauca et musica,

Qui grandines Vlixei

Et mel fluentem Nestora

15

Concinnat ore Tullii;

Qui solus exceptis tribus

Eris erorum primus est

Praetorioque maximus.

Dico hunc senati praesulem,

20

Praefectum eundem et consulem;

Nam consul aeternum cluet

Collega Augusti consulis,

Columen curulis Romulae

Primum in secundis fascibus;

25

Nam primus e cunctis erit

Consul, secundus principi.

Generi hic superstes aureo

Satorque prolis aureae

Conuincit Ascraeum senem,

30

Non esse saeclum ferreum;

Qui uincit aeui iniuriam

Stirpis nouator Amniae

Paribusque comit infulis

Aniciorum stemmata.

35

Probam loquor; scis optime,

Quem nemo fando dixerit

Qui non prius laudauerit.

Perge, o libelle, et utere

Felicitate intermina.

40

Quin et require, si sinet

Tenore fari obnoxio:

"Age uera proles Romuli,

Effare causam nominis.

Vtrumne mores hoc tui

45

Nomen dedere, an nomen hoc

Secuta morum regula?

An ille uenturi sciens

Mundi supremus arbiter,

Qualem creauit moribus

50

Iussit uocari nomine?"

Nomen datum praeconiis

Vitaeque testimonio.

Libelle felix, quem sinu

Vir tantus euoluet suo

55

Nec occupari tempora

Grato queretur otio;

Quem melleae uocis modis

Leni aut susurro impertiet;

Cui nigellae luminum

60

Vacare dignabunt corae;

Quem mente et aure consciis,

Quibusdam omissis, perleget.

64

Perge, o libelle, et utere

65

Felicitate intermina.

63

Quaecumque fortuna est tibi,

66

Dic me ualere et uiuere,

Dic uiuere ex uoto pio,

Sanctis precantem uocibus,

Vt, quem curulis proxima

70

Collegio nati dedit,

Hanc rursus Augustus prior

Suis perennet fascibus.

Subnecte et illud leniter:

"Apologos en misit tibi

75

Ab usque Rheni limite

Ausonius, nomen Italum,

Praeceptor Augusti tui,

Aesopiam trimetriam,

Quam uertit exili stilo

80

Pedestre concinnans opus

Fandi Titianus artifex,

Vt hic aui ac patris decus

Mixto resurgens sanguine

Probianoque atque Anicio,

85

Vt quondam in Albae moenibus

Supremus Aenea satus

Siluios Iulis miscuit;

Sic iste, qui natus tui,

Flos flosculorum Romuli,

90

Nutricis inter lemmata

Lallique somniferos modos

Suescat peritis fabulis

Simul et iocari et discere."

<His> adde uotum, quod pio

95

Concepimus rei deo:

"Vt genitor Augustus dedit

Collegio nati Probum,

Sic Gratianus hunc nouum

Stirpi futurae copulet."

100

Rata sunt futura, quae loquor;

Sic meritaque et fatum iubent.

Sed iam ut loquatur Iulius

Fandi modum inuita accipe,

Volucripes dimetria,

105

Aueque dicto dic uale.