Ausonius epistulae 8

Other sections


Ad amicum

 

Aequoream liqui te propter, amice, Garunnam,

      Te propter campos incolo Santonicos.

Congressus igitur nostros pete; si tibi cura,

      Quae mihi, conspectu iam potiere meo.

5

Sed tantum appropera quantum pote corpore et aeuo;

      Vt saluum uideam, sat cito te uideo.

Si post infaustas uigor integratus habenas

      Et rediit membris iam sua mobilitas,

Si riguam laetis recolis Pipleida Musis,

10

      Iam uates et non flagrifer Αὐτομέδων,

Pelle soporiferi senium nubemque ueterni

      Atque alacri mediam carpe uigore uiam.

Sed cisium aut pigrum cautus conscende ueredum;

      Non tibi sit raedae, non amor acris equi.

15

Cantheris moneo male nota petorrita uites

      Nec celeres mulas ipse Metiscus agas.

Sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompta

      Et memor, et liquidi mel fluat eloquii;

Sic, qui uenalis tam longa aetate Crebennus

20

      Non habet emptorem, sit tibi pro pretio.

Attamen ut citius uenias leuiusque uehare,

      Historiam mimos carmina linque domi.

Grande onus in Musis; tot saecula condita chartis,

      Quae sua uix tolerant tempora, nostra grauant.

25

Nobiscum inuenies ἐπέων πολυμορφέα πληθύν,

       κραμματικῶν τε πλοκὰς καὶ λογοδαιδαλίην,

 δάκτυλον ρώων καὶ ἀοιδοπόλων χορίαμβον,

       σὺν Θαλίης κώμῳ σύρματα Τερψιχόρης,

 Σωταδικόν τε κίναιδον, ἰωνικὸν ἀμφοτέρωθεν,

30

       ῥυθμῶν Πινδαρικῶν ἔννομον εὐεπίην.

 εἰλιπόδην σκάζοντα, καὶ οὐ σκάζοντα τρίμετρον,

       ὀκτὼ Θουκιδίδου, ἐννέα Ἡροδότου.

 ῥητορικῶν θάημα, σοφῶν ἐρικυδέα φῦλα

       πάντα μάλ'ὅσσ'ἐθέλεις, καὶ πλέον, εἵ κε θέλοις.

35

Hoc tibi de nostris ἀσπαστικὸν offero libris.

Vale; ualere si uoles me, iam ueni.