Ausonius ludus septem sapientium


Ausonius consul Drepanio proconsuli sal.

Ignoscenda istaec an cognoscenda rearis,

      Attento, Drepani, perlege iudicio.

Aequanimus fiam te iudice, siue legenda

      Siue tegenda putes carmina quae dedimus.

5

Nam primum est meruisse tuum, Pacate, fauorem;

      Proxima defensi cura pudoris erit.

Possum ego censuram lectoris ferre seueri

      Et possum modica laude placere mihi.

Nouit equus plausae sonitum ceruicis amare,

10

      Nouit et intrepidus uerbera lenta pati.

Maeonio qualem cultum quaesiuit Homero

      Censor Aristarchus normaque Zenodoti!

Pone obelos igitur, primorum stigmata uatum:

      Palmas non culpas esse putabo meas,

15

Et correcta magis quam condemnata uocabo,

      Apponet docti quae mihi lima uiri.

Interea arbitrii subiturus pondera tanti

      Optabo ut placeam; si minus, ut lateam.

 

Prologus

Septem sapientes, nomen quibus istud dedit

20

Superior aetas nec secuta sustulit,

Hodie in orchestram palliati prodeunt.

Quid erubescis tu, togate Romule,

Scaenam quod introibunt tam clari uiri?

Nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque,

25

Quibus theatrum curiae praebet uicem.

Nostris negotis sua loca sortito data:

Campus comitiis, ut conscriptis curia,

Forum atque rostra separat ius ciuium.

Vna est Athenis atque in omni Graecia

30

Ad consulendum publici sedes loci,

Quam in urbe nostra sero luxus condidit.

Aedilis olim scaenam tabulatam dabat

Subito excitatam nulla mole saxea.

Murena sic et Gallius: nota eloquor.

35

Postquam potentes nec uerentes sumptuum

Nomen perenne crediderunt, si semel

Constructa moles saxeo fundamine

In omne tempus conderet ludis locum,

Cuneata creuit haec theatri immanitas.

40

Pompeius hanc et Balbus et Caesar dedit

Octauianus, concertantes sumptibus.

Sed quid ego istaec? non hac <de> causa huc prodii,

Vt expedirem quis theatra, quis forum,

Quis condidisset priuas partes moenium,

45

Sed ut uerendos disque laudatos uiros

Praegrederer aperiremque quid uellent sibi.

Pronuntiare suas solent sententias,

Quas quisque iam prudentium anteuerterit.

Scitis profecto quae sint: sed si memoria

50

Rebus uetustis claudit, ueniet ludius

Edissertator harum quas teneo minus.

 

Ludius

Delphis Solonem scripse fama est Atticum

 Γνῶθι σεαυτόν, quod est Latinum "nosce te."

Multi hoc Laconis esse Chilonis putant.

55

Spartane Chilon, sit tuum necne ambigunt,

Quod †introfertur†: Ὅρα τέλος μακροῦ βίου,

Finem intueri longae uitae quo iubes.

Multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.

Et Pittacum dixisse fama est Lesbium

60

 Γίγνωσκε καιρόν. tempus ut noris iubet,

Sed καιρὸς iste tempestiuum tempus est.

Bias Prieneus dixit οἱ πλεῖστοι κακοί,

Quod est Latinum "plures hominum sunt mali."

Sed imperitos scite quos dixit malos.

65

 Μελέτη τὸ πᾶν est Periandri Corinthii,

Esse meditationem totum qui putat.

 Ἅριστον μέτρον esse dixit Lindius

Cleobulus, hoc est "optimus cunctis modus."

Thales <et>ἐγγύα· παρὰ δ'ἄτα protulit,

70

Spondere qui nos, noxa quia praesto est, uetat.

Hoc nos monere faeneratis non placet.

Dixi; recedam. legifer uenit Solon.

 

Solon

De more Graeco prodeo in scaenam Solon,

Septem sapientum fama cui palmam dedit.

75

Sed fama non est iudicii seueritas:

Neque me esse primum <nec> uero imum existimo,

Aequalitas quod ordinem nescit pati.

Recte olim ineptum Delphicus iussit deus

Quaerentem, quisnam primus sapientum foret,

80

Vt in orbe tereti nomina septem incideret,

Ne primus esset ne uel imus quispiam.

Eorum e medio prodeo gyro Solon,

Vt quod dixisse Croeso regi existimor,

Id omnis hominum secta sibi dictum putet.

85

Graece coactum ὅρα τέλος μακροῦ βίου,

Quod longius fit, si Latine edisseras.

Spectare uitae iubeo cunctos terminum;

Proinde miseros aut beatos dicier,

Euenta quod sunt semper ancipiti statu.

90

Id adeo sic est. si queam, paucis loquar.

Rex, an tyrannus, Lydiae Croesus fuit,

Sibi beatus, diues insanum in modum,

Lateribus aureis templa qui diuis dabat.

Is me euocauit. uenio dicto oboediens,

95

Meliore ut uti rege possint Lydii.

Rogat beatum prodam, si quem nouerim.

Tellena dico, ciuem non ignobilem:

Pro patria pugnans iste uitam abiecerat.

Despexit, alium quaerit. inueni Aglaum:

100

Fines is agelli proprii numquam excesserat.

At ille ridens, "quo dein me ponis loco,

Beatus orbe toto qui solus uocor?"

Spectandum dico terminum uitae prius,

Tum iudicandum, si manet felicitas.

105

Dictum moleste Croesus †accepit. ego†

Relinquo regem. bellum ille in Persas parat.

Profectus, uictus, uinctus, regi deditus.

†at ille captans funeris instar sui,†

* * * * *

Qua flamma totum se per ambitum dabat

110

Voluens in altum fumidos aestu globos.

Ac paene sero Croesus ingenti sono,

"O uere uates", inquit, "o Solon, Solon!"

Clamore magno ter Solonem nuncupat.

Qua uoce Cyrus motus exstingui iubet

115

Gyrum per omnem et destrui ardentem pyram.

Et commodum profusus imber nubibus

Repressit ignem. Croesus ad regem ilico

†per ministrorum† ducitur lectam manum.

Interrogatus quem Solonem diceret

120

Et quam ciendi causam haberet nominis,

Seriem per omnem cuncta regi edisserit.

Miseratur ille uimque fortunae uidens

Laudat Solonem, Croesum <inde> in amicis habet

Vinctumque pedicis aureis secum iubet

125

Reliquum quod esset uitae totum degere.

Ergo duorum regum testimonio

Laudatus et probatus ambobus fui.

Quodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.

Ego iam peregi, qua de causa huc prodii.

130

Venit ecce Chilon. uos ualete et plaudite.

 

Chilon

Lumbi sedendo, oculi spectando dolent,

Manendo Solonem, quoad sese recipiat.

Hui pauca quam diu locuntur Attici!

Vnam trecentis uersibus sententiam

135

Tandem peregit meque respectans abit.

Spartanus ego sum Chilon, qui nunc prodeo.

Breuitate nota, qua Lacones utimur,

Commendo nostrum γνῶθι σεαυτόν - nosce te -

Quod in columna iam tenetur Delphica.

140

Labor molestus iste fructi est optimi,

Quid ferre possis quidue non dinoscere,

Noctu diuque quae geras, quae gesseris,

Ad usque puncti tenuis instar quaerere.

Officia cuncta, pudor, honor, constantia

145

In hoc et illa spreta nobis gloria.

Dixi. ualete memores. plausum non moror.

 

Cleobulus

Cleobulus ego sum, paruae ciuis insulae,

Magnae sed auctor qua cluo sententiae,

 ἄριστον μέτρον quem dixisse existimant.

150

Interpretare tu, qui orchestrae proximus

Gradibus propinquis in quattuordecim sedes:

 ἄριστον μέτρον an sit optimus modus

Dic. annuisti; gratiam habeo. persequar

Per ordinem. iam dixit ex isto loco

155

Afer poeta uester "ut ne quid nimis"

Et noster quidam μηδὲν ἄγαν. huc pertinet

Vterque sensus, Italus seu Dorius.

Fandi tacendi somni uigiliae est modus,

Beneficiorum gratiarum iniuriae

160

Studii laborum: uita in omni quicquid est,

Istum requirit optimae pausae modum.

Dixi, recedam; sit modus. uenit Thales.

 

Thales

Milesius Thales sum, aquam qui principem

Rebus creandis dixi, ut uates Pindarus.

* * * * *

165

Dedere piscatores extractum mari.

Namque hi iubente Delio me legerant,

Quod ille munus hoc sapienti miserat.

Ego recusans non recepi et reddidi

Ferendum ad alios quos priores crederem.

170

Dein per omnes septem sapientes uiros

Missum ac remissum rursus ad me deferunt.

Ego receptum consecraui Apollini.

Nam si sapientem deligi Phoebus iubet,

Non hominem quemquam, sed deum credi decet.

175

Is igitur ego sum. causa sed in scaenam fuit

Mihi prodeundi quae duobus ante me,

Assertor ut sententiae fierem meae.

Ea displicebit, non tamen prudentibus,

Quos docuit usus et peritos reddidit.

180

<En>ἐγγύα· παρὰ δ'ἄτα Graece dicimus;

Latinum est "sponde; noxa <sed> praesto tibi."

Per mille possem currere exempla ut probem

Praedes uadesque paenitudinis reos,

Sed nolo nominatim quemquam dicere.

185

Sibi quisque uestrum dicat et secum putet,

Spondere quantis damno fuerit et malo.

Gratum hoc officium maneat, ambobus tamen.

Pars plaudite ergo, pars offensi explodite.

 

Bias

Bias Prieneus (sum); dixi οἱ πλεῖστοι κακοί:

190

Latine dictum suspicor "plures mali."

Dixisse nollem: ueritas odium parit.

Malos sed imperitos dixi et barbaros,

Qui ius <et> aequum <et> sacros mores neglegunt.

Nam populus iste, quo theatrum cingitur,

195

Totus bonorum est. hostium tellus habet,

Dixisse quos me creditis, plures malos.

Sed nemo quisquam tam malus iudex fuat

Quin iam bonorum partibus se copulet.

Siue ille uere bonus est seu dici studet,

200

Iam fugit illud nomen inuisum mali.

Abeo. ualete et plaudite, plures boni.

 

Pittacus

Mitylena <ego> ortus Pittacus sum Lesbius,

 γίγνωσκε καιρὸν qui docui sententiam.

Sed iste καιρὸς, tempus ut noris, monet

205

Et esse καιρὸν tempestiuum quod uocant.

Romana sic est uox, "uenite in tempore."

Vester quoque ille comicus Terentius

Rerum omnium esse primum tempus autumat,

Ad Antiphilam quom uenerat seruus Dromo

210

Nullo impeditam, temporis seruans uicem.

Reputate cuncti, quotiens offensam incidat

Spectata cui non fuerit opportunitas.

Tempus me abire, molestus ne sim: plaudite.

 

Periander

Ephyra creatus huc Periander prodeo,

215

 μελέτη τὸ πᾶν qui dixi et dictum <iam> probo,

Meditationem esse omne quod recte geras.

Is quippe solus rei gerendae est efficax,

Meditatur omne qui prius negotium.

Aduersa rerum uel secunda praedicat

220

Meditanda cunctis comicus Terentius.

Aedes locare, bellum gerere aut ponere,

Magnas modicasque res, etiam paruas quoque

Agere uolentem semper meditari decet.

Nam segniores omnes in coeptis nouis,

225

Meditatio si rei gerendae defuit.

Nil est quod ampliorem curam postulet

Quam cogitare quid gerendum sit dehinc.

Incogitantes fors, non consilium, regit.

Meditamini ut uestram rem curetis probe;

230

Sed ego me †ad patres† iam recipio. plaudite.