De paua in pauonem marem uersa
Vallebanae (noua res et uix credenda poetis,
Sed quae de uera promitur historia)
Femineam in speciem conuertit masculus ales
Pauaque de pauo constitit ante oculos.
5
Cuncti admirantur monstrum, sed mollior agna
<>
"Quid stolidi ad speciem notae nouitatis hebetis?
An uos Nasonis carmina non legitis?
Caenida conuertit proles Saturnia Consus
10
Ambiguoque fuit corpore Tiresias.
Vidit semiuirum fons Salmacis Hermaphroditum,
Vidit nubentem Plinius androgynum.
Nec satis antiquum, quod Campana in Beneuento
Vnus epheborum uirgo repente fuit.
15
Nolo tamen ueteris documenta arcessere famae:
Ecce ego sum factus femina de puero."
De paua in pauonem marem uersa p¹ nullum lemma Z
Quae sexum mutarint Aleander - Hummelberger
codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T